Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PORTA pluribus modis accipitur. Primum enim, quia olim Reges, Iudices, et optimates multum in portis civitatis versari solebant, sive custodiae causa, sive quia in illis fervidis regionibus in talibus locis refrigertionem aurae captarunt, quae in angustiis loci plerunque spirat vehementius (sicut etiamnum in Italia fieri in porticibus solet) sive alia aliqua causa, aut mera etiam consuetudine: ideo ponitur vox Portae per catachresin, pro loco nobilissimo, ubi optimates versantur, et pro loco iudicii, item pro regimine, magistratu, ac potentia alicuius urbis aut regni. Amos 5, Constituite in porta iudicium. Zach. 8, Veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris. Hierem. 26, Principes Iuda sederunt in porta Domini nova. Sic et 36 capite legitur. Porro 38 eiusdem est, Rex sedebat in porta [?: Ben--in ] . Hodierna etiam die Turcae appellant palatium eorum tyranni, Portam. Notus in portis vir eius, cum sedet ipse cum senioribus terrae. Proverb 51 id est, ubicunque in loco celebriori, ubi optimates convenire solebant. Sic Ruth 4 est, Booz ascendens ad portam, consedit illic. id est, in foro iudiciali. Iob 5. Conterentur in porta, id est, in iudicio publico sistentur et condemnabuntur. Psal. 127. Non confundentur, cum loquentur cum inimicis suis in porta. id est, pater stipatus plurib. iam robustis ac maturis filiis, contendensque in iudicio aut senatu cum adversario, non facile opprimetur. Zach. 8, Iudicium pacis iudicate in portis vestris. Prover. 22, Neque conteras egenum in porta: id est, in iudicio aut foro iudiciali. Sic Deut. 21 iubetur filius inobediens adduci ad iudices, ad portam civitatis. Prov. 24, Stultus in porta non aperiet os suum. id est non audebit loqui ab imperitiam. Aliquando pro loco ministerii accipiuntur. Psal 9. Ut narrent omnes portae Zion laudes tuas in portis filiae Syon. id est, in loco ubi coetus congregari, et conciones fieri solent. Sic dicit Isai. 29. Arguentem in porta illaqueabant. id est, prophetas calumniabantur. Laudare aliquem in porta, Prov. 31. est, praedicare eum in loco publico et frequenti. Sic sapientia dicitur eloquia sua dicere in ostiis portarum: Prov. 1. pro, in locis frequentibus et celebribus civitatis. Porta aliquando significat iudices, senatum, aut etiam totum populum. Ruth 3, Scit universa porta populi mei. id est senatus et totus populus. Porta non raro ipsas civitates significat, posita parte pro toto. Gen. 22. 24, Semen tuum possidebit portam inimicorum tuorum. Deut. 16, Non poteris sacrificare Pesach in aliqua portarum tuarum. Ibidem: Iudices et praefectos constitues in omnibus pertis tuis, quas Deus dabit tibi secundum tribus tuas. Ibidem 23. Tecum habitet in medio tui in aliqua portarum tuarum, ubi ei placuerit. Esse aut habitare intra porta alicuius: Deuter. 12 et 24. Qui sunt in terra tua intra portas tuas. pro, qui habitant in tua patria, et in tua civitate. Sic utitur hac voce Psal. 87. Diligit Dominus portas Syon plus quam omnia tabernacula Iacob. Portae alicuius sunt extremitates, aut etiam ingressus aditusque terrarum. Ierem. 15. Ventilavi eos ventilabro in portis terrae, id est, dispersi eos sicut stramen minutum, aut glumae granorum late dissipantur a vento, dum ventilatur frumentum. Posses tamen hic etiam civitates per portas exponere, manente eodem sensu. Urbs portarum, et vectis, est ea quae claudi solet. 1. Sam. 23, Ingrediendo urbem portarum et vectis. Portae mortis sunt extrema pericula, quae praesentem mortem intentant. Psal 9. Qui exaltas me de portis mortis. id est, qui liberas me a maximis discriminibus. Idem valet aliquando Porta inferorum. Isaiae 38, Dixi in dimidio dierum meorum, Vadam ad portas inferi privatus reliquis annis meis. id est, statui mihi omnino moriendum esse. Ad quam locutionem Paulus alludere videtur, cum dicit: Responsum mortis in nobis accepimus. Psal. 107. Omnem escam fastidiebat anima eorum, pervenerunt ad portas mortis. id est, ad ipsam mortem, iamiam erant morituri. Sic Homerus quoque Iliados 9, portis inferorum utitur, cum dicit Achilles, sibi perinde exosum esse eum qui aliud simulat quam in corde habet, ac ipsas portas inferorum. Videntur enim ei mortem significare, sicut supra Ezechiae. Ut dicat Achilles, talem hominem sibi perinde exosum esse ac mortem ipsam. Portas mortis, Iob 38, puto accipi pro ipso inferno: quia mors omnes ad inferos deducere videtur, et communi gentium opinione ac sermone mortuorum et inferorum sedes sub terra collocatur. inquit autem textus ibi, Num revelatae sunt [?: ti-- ] portae mortis, et portas umbrae mortis vidisti? Portae inferorum significant ipsum regem ac principes inferorum, totamque eorum potentiam. Sub qua locutione etiam impius mundus, tyranni et seductores, qui sunt diabolorum organa, comprehenduntur. Matth. 16. Et portae inferorum non praevalebunt contra Ecclesiam meam. Portae iustitiae, et Porta Domini, Psal. 118, est ipsum tabernaculum aut templum, nempe ministerium verbi ac Sacramentorum, per quod intratur in templum Domini, ac in ipsam iustitiam et pietatem. Aliqui de Ecclesia exponunt, quod huic vicinum est. nam quamdiu extorris fuit, hae portae non patuerunt ei, fuitque veluti exclusus ex Ecclesia Dei. Aliqui volunt ideo dici portas iustitiae, quia tantum iusti intrent per eas, ut mox ibidem sequitur. Ego vero credo potius ideo portas iustitiae et Domini vocari, quia per eas, id est per veram doctrinam ac religionem intremus ad veram iustitiam, et ad Deum ipsum, qui nobis fit propitius. Verba vero Psalmi haec sunt: Aperite mihi portas iustitiae, ut ingrediar in illas, et confitear Domino. Haec est porta Domini, iusti intrabunt in eam. Eandem credo esse huius locutionis rationem, cum Iacob Gen. 28 conspecta nocturna visione, timens et tremens inquit: Quam terribilis est locus iste, utique est domus Dei, et porta caeli. Quare etiam locum eum vocavit Bethel. Credo autem ipsum per Domum dei et portam caeli velle significare, locum Deo sacratum, quem sibi Deus delegerit, ut ibi esset ministerium doctrinae et sacrificiorum. Ideo autem doctrinae et cultus tractatio dicitur porta caeli, quia nos ad cognitionem Dei ac filii eius perducit: et praesertim, quia nobis Meschiam proponit, qui est verum ostium ac via ad patrem. Sicut ibi tota pictura scalae a terris in caelum ad Deum porrectae, et mediatorem significantis proponitur. Levate portae capita vestra, et elevemini fores mundi: Psal. 24. ubi per portas videntur significari ipsi principes ac reges, quos iubet spiritus S. intromittere Meschiam Domini. Quod autem iubet levari capita, credo esse allusionem ad cataractas, quae propendent ex turribus supra portas, quae sublevari et demitti solent. Esse aut venire ad portam alterius, est eius opem implorare, ac veluti mendicare: sicut fieri solet, et olim clientes portas potentium Romae frequentabant. Prov. 14: Incuruantur mali ante bonos, et impii ante iustos. Lugere et aluare portas, Isaiae 3. 14. Ierem. 14. significat graviter affligi regionem, eoque magnates et gubernatores

-- 472 --

919/920 esse in luctu. Portas esse perpetuo apertas, Isa. 60, significat pacem profundam, et perpetuam frequentationem. Portas aereas confringere, Isaiae 45, est loca munita vastare. Portae fluminis apertae sunt, Nahum. 2. aliqui de ponte exponunt, sed rectius intelligetur de claustris aluei, et muro Ninives a flumine deiecto, de quo ita scribit Diodorus Siculus lib. 3. fabulosae historiae: Erat enim responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod rex nunquam futurum ratus, spem caeperat obsidionis traducendae, et simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedere. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res, et obsidionem tolerandam necessariae, regis cura ad id antea impensae, supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset, per summum ocium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hic rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem extruxit, superque eam auro argentoque omni, veste insuper regia, impositis uxoribus quoque ac eunuchis in medio pyrae inclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam quae ab oraculo praedicta erat muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum regem appellarunt, omnium sibi rerum potestate permissa. Haec Diodorus. Hinc liquet, portas fluminis esse dicta illa eius claustra et vicina moenia, quibus prohibebatur introitus hostibus per flumen. Lata et angusta porta a Christo Matt. 7. et Luc. 13 proponitur, quae pictura aut metaphora indicat facilem et late patentem aditum ad exitium: et contra difficilem, ad gloriam ac vitam aeternam. Iosuae 6, In novissimo constitue portas eius: ubi indicatur a Iehosua, adeo maledictum ac puniendum a Deo fore eum qui reaedificaverit anathematizatam Iericho, ut cum primûm incoepit eam extruere, sit ei primogenitus moriturus: dumque eam struit, omnes morituros esse, ita ut minimus natu pereat, cum iam omnibus absolutis portas eius fabricaverit. quod etiam accidisse, primus liber Regum cap. 16 testatur. Duae portae. David dicitur sedisse inter duas portas, operiens exitum praelii: 2. Sam. 18. Credo id ideo dici, quia munitiores civitates et oppida plerunque duas portas habere solent, interiorem et exteriorem: aliquae etiam tres. Ostium aliquando idem significat quod porta: de quo suo loco dictum est. Ostium portae, aut Portarum, saepe idem est quod porta.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.