Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

¶ Ponere populum seculi, Isaiae 44, est creari homines a Deo. Locus magni monenti venit hoc tempore in controversiam, 1. Petr. 2: Christus est petra offendiculi, et lapis scandali iis qui offendunt ad sermonem, inobedientes, in quod et positi sunt. Ubi quidam vertit, Ad quod etiam conditi sunt. Quae versio primum displicet mihi propter sensus impietatem. Deus enim neminem ad hunc ipsum finem condidit, ut Christo eiusque Evangelio repugnaret, sed omnes tales nunc naturâ nascimur; quia vitio Satanae et inobedientiae primi hominis, natura nostra prorsus corrupta et Deo adversa facta est. Deinde ipsis etiam verbis textus versio illa non respondet, nam Condi ad aliquid, significat ipsius Dei voluntate ac consilio, sine omni nostra culpa, ad hunc pessimum finem ordinari, quin et ab initio statim sic creari. At Poni, ut maxime intelligas a Deo poni, intelligi tamen potest de nostra culpa: ut cum Paulus Roman. 1 ostendit, ideo aliquos in reprobum sensum esse: datos (quod verbum diximus saepe eandem plane vim habere cum Poni) propterea quod agnitum Deum non recte coluerint: sicque fons tantae impietatis in hominis culpa, non in Deo, qui impietatem non vult, residet. Posset etiam de sola quadam permissione accipi: vel etiam, quod vel a scipsis, vel a diabolo, cuius sunt mancipia, in omne eius obsequium parata, ad tam nefarium opus aut conatum sint directi: quomodo exponit et Occumenius, quod sua voluntaria malitia in illud nefarium munus sint constituti. Denique non est necesse, semper verbis passivis mox autorem, a quo ea actio proficiscitur, dari: saepe enim tum activa, tum passiva Hebraeorum verba simpliciter tantum existentiam significant. praesertim si passivis ablativus personae agentis non additur: ut Rom. 7, Ego venditus sum sub peccatum. ubi non necesse est intelligere, me a Deo aut a quoquam alio venditum esse: sed simpliciter indicat Paulus, hominem esse mancipium Originalis peccati. Sic et Elias dicit, Achabum esse venditum ad hoc ut faceret malum: num quaeso necesse hic est intelligere, eum a Deo venditum esse? Sic Rom. 1. Vani facti sunt in ratiocinationibus eorum, et obtenebratum est non intelligens cor eorum. Et mox, Stulti facti sunt. ubi non est necesse dici, eos vel a Deo, vel ab alio quovis vanos et stultos factos, et cor eorum obtenebratum esse. Sic ibidem 3 cap. Inutiles facti sunt. Et, Non iustificabitur in conspectu Dei ulla caro. Vasa praeparata ad interitum Rom. 9. 22. Vasa praeparata ad bonum usum 2. Timoth. 21. Crediderunt, quotquot praeordinati erant aut parati Act. 13.48. Talia sunt innumera exempla passim

-- 470 --

915/916 in Sacris literis, ubi verba passiva neutralem quandam significationem habent, et simplicem tantum nudamque rei existentiam declarant. Sic itaque et hic dicuntur impii in hoc positi, aut tales esse, ut resistant, aut non obediant sermoni de Christo, Quod si vero illius versio locum habebit, necesse est intelligi, Deum impios ad hoc ipsum nefarium scelus creasse. Porro qui ita vertit, suum hunc sensum probate conatur ex Rom. 9. cap. ubi dicitur, vasa irae praeparata ad interitum. Verum ibi Paulus non dicit, Deum illa vasa ad interitum condidisse, sed tantum multa patientia pertulisse: quod ex diametro pugnat cum illius sententia. Ea enim demum dicimur multa patientia tolerare, quae ipsi non fecimus, quaeque nobis extreme displicent ac molesta sunt. Quod si Deus ipse autor esset et conditor talium vasorum, non posset certe dici ea magna patientia pertulisse. Conatur et confirmare dicto 1. Thess. 5: Non constituit nos Deus ad iram, sed ad salutem. unde infert, Deum constituisse quosdam ad interitum. Lenius autem vertit ibidem ἔθετο , per Constituit. Rectissime autem et hoc ei opponi potest quod diversarum specierum non plane in omnibus diversa est ratio, sed in aliquibus tantum: nec mox quod uni adimitur, alteri tribuitur, aut contra. Non igitur valet consequentia: Deus nos non constituit in iram: Igitur aliquos alios constituit, aut ad hoc mox initio finxit. Quin et 1. Thess. 4 inquit Apostolus: Non enim vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Unde tamen nequaquam colligere licet, Deum aliquos vocasse ad impuritatem. Ne autem diversa quis haec loca esse dicat, collocentur iuxta se invicem: unde apparebit ea et loquutionis forma, et rerum convenientia simillima esse. Non posuit nos Deus ad iram, sed ad salutem: Non vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Sed de hoc Hebraismo, etiam in Regulis Universalibus vide. Quod porro hoc verbum valde vicinum sit verbo Dare, supra in verbo Do, et Mundus, prolixius ostendi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.