Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PONERE, varia significata in Sacris literis habet, ut ex sequentibus exemplis patebit. Multa tamen eorum ad nostrum verbum Facere reduci possent. Magna quoque ei verbo in Hebraeo sermone coniunctio cognatioque est cum verbo Dare, adeo ut saepe coniungantur, saepe etiam pro sese invicem ponantur: sicut in verbo Dare, et voce Mundus, supra dictum est. Aliquid ponere, aut in aliquid, idem est quod. Facere ut hoc sit illud, aut tale. Thren. 3. Abrasionem aut peripsema et reiectamentum posuisti nos in medio populorum. id est, fecisti ut essemus abrasio seu peripsema ac reiectamentum: seu ab omnib. haberemur pro tam vilibus fecibus, sordibus aut reiectamentis. Psalm. 89. Posuisti munitiones eius contritionem. id est, fecisti ut contererentur, aut destruerentur, seu etiam essent terrori inhabitantibus ipsis. Psalm. 52. Ecce vir,

-- 468 --

911/912 qui non posuit Deum fortitudinem suam. id est, non habuit eum pro sua fortitudine, aut pro suo opitulatore. Sicut mox sequitur, Confisus est in multitudine divitiarum suarum. Psalmo 80, Posuisti nos litem vicinis nostris. id est, fecisti ut perpetuo eis causa certaminum ac belli essemus. Psalm. 39, Opprobrium stulti ne ponas me. id est, ne facias ut stulti seu impii me ludibrio habeant, ne sim eorum ludibrium. Hab. 3, Ponet pedes meos tanquam cervorum. id est, efficiet ut habeam pedes cervinos, seu velocitatem cervinam. Gene. 17, Ponam te patrem multitudinis gentium. pro, efficiam ut sis pater amplissimarum gentium. Ponere aliquem familias, Psal. 107. Sublevat pauperes ab inopia, et ponit eos instar gregis familias, pro, facit ut numerosae familiae ex eis propagentur, quae gregatim incedant aut habitent. Ponam te montem combustionis, Ierem. 51. pro, faciam ut sis sicut exusta civitas, aut rudera civitatis exustae. Zach. 12 Ponam Ierusalem lapidem onerosum omnibus populis. Hebr. 1, Quem posuit haeredem omnium. id est, effecit ut sit haeres. Idem valet Aliquid ponere in aliquid: ut, Ponere in desolationem: Ioel. 1, Posuisti vitem meam in desolationem. id est, fecisti ut esset desolata, seu desolasti eam. Iob decimoseptimo, Diem ponere in noctem. id est, facere aut dicere diem esse noctem, seu (sicut inquit Isaias) Vae iis qui dicunt malum bonum, et bonum malum: et qui ponunt tenebras in lucem, et lucem in tenebras: quique ponunt dulce in amarum, et amarum in dulce. id est, sermone suo faciunt, iusta ac vera piaque esse iniusta, falsa ac impia. Ponere in gentem aut in multitudinem, Genesis 17, Ponam te in gentes, et reges ex te orientur. id est, efficiam ut ex te gentes propagentur. Deuteron. 10, Ponam te in multitudinem, sicut stellas caeli. Ezek. 36, Gentes quae posuerunt sibi terram meam in haereditatem cum laeticia totius cordis. id est quae fecerant sibi eam haereditariam. In laudem ponere. Et ponam illos in laudem et in nomen: Zoph. 3. id est, efficiam eos celebres et laudatos. Ponere in virum principem: Exod. 2, Quis posuit te in virum principem super nos? Ponere animam in vitam, Psalmo 86. pro, facere eam vitalem, aut vivere. Ponam Samariam in acervum campi, Mich. 1. Ponere super aliquem, aut in aliquo aliquid, est eo illum donare, ornare, deformare: ut cum Deus dicit, Posui adiutorium in potente, Psal. 89. id est, donavi Davidem victoria seu liberatione populi mei. Sic etiam benedictionem ponere super aliquem, dicitur Exod. 3. 2. Gloriam super aliquem ponere: Psalm. 21, Gloriam et decorem posuisti super eum. id est, donasti et ornasti eum gloria et decore. Ponere foeditatem super aliquem: Ezek. 23, Ponent foeditatem vestram super vos. id est, puniendo et perdendo vos, rependent vobis facinora vestra, perinde ac si vos praemiis nostrorum scelerum ornarent. Ponere peccatum super aliquem, est ei imputare, eiusque poenis eum castigare: Num. 12. Non posuit Deus super hominem quod futurum est: Iob 34. pro, non dotavit eum scientia futurarum rerum, multo minus in eius arbitrio aut potestate id collocavit. Ponere aliquid coramse, aut alio, est proponere. Exod. 20, Haec sunt iudicia quae pones coram eis. id est, propones eis discenda et servanda. Exod. 19, Posuit in eorum conspectu verba ista. Aliquando comparare significat. 1. Sam. 2. Ne ponas ancillam tuam coram filia Belial. id est, non conferas me cum tali, ne habeas me pro tali. Vicina huic significatio est, cum dicimur Deum ante nos ponere. id est, in eum semper respicere agendo et patiendo, in ipso fidendo, eumque invocando et timendo. Psalmo quinquagesimoquarto: Non posuerunt Deum coram se: pro, nullam Dei rationem habuerunt. Psalmo 86. Non posuerunt te coram se: id est, nullam tui rationem in sua vita habuerunt. Psalmo 16, Posui Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ideo non labar, id est, proposui. in eumque respexi, tan quam praesentissimis [?: ] adiutorem ac servatorem: Septuaginta et Vulgata [?: ] terunt, Prospiciebam. Vicinum huic est quod dicitur Iob 4. Ecce in servis suis non reperit veritatem, et in angelis suis posuit stulticiam: Vulgata habet Reperit, id est, ibi existentem conspexit, sicut homo Deum ante se existentem fide conspicit. Ponere in auribus, in ore, et in [?: ] alicuius aliquid, dicitur, pro exponere alicui aliquod negocium, eive demandare Exod. 17. Pone in auribus lehosuae, quod delendo delebo de sub caelo Amalec, pro, inculca ipsi, eiusque successoribus gubernatoribus, Luc.. 9. Ponite vos in auribus vestris. Sic Virgilius: Sensibus haec imis, res est non parva, reponds. Ponere in alicuius ore verbum, Num. 13. Esther 8. pro, instruere eum quid loqui debeat, ut supra in voce OS dixi. Sic ponens in nobis sermonem reconciliationis, 2. Cor. 5. pro, demandans nobis hanc functionem aut legationem reconciliationis praedicandae et offerendae. Ponere in ore canticum, Deuteronom. 31. id est, docere ut memoriter canant, ut supra in voce OS dictum est. Ponere in ore et sumere, Christus usurpat pro mori et resurgere. Sed Psalmo 131, Si non posui, et silere feci animam meam: pro, si non adaequavi eam ablactato. Aliud verbum Hebraeum in hoc dicto est. Ponere non raro idem valet quod, castra contra aliquem ponere, aut etiam aciem instruere. Psalmo 3. Non timebo a 10000 populorum, quii circum quaque posuerunt adversus me. subaudi, castra 1. Sam. 15, Recordor quid fecerit Amalec Israeli, quod posuerit illi, quando ascendebat de Aegypto. subaudi, insidias, vel exercitum. 1. Reg. 20. Ponite, et posuerunt contra civitatem. subintellige, aciem. Isa. 22, Ponendo ponent contra portam, id est, aciem suam dirigent, illic oppugnaturi civitatem. Eodem sensu, aut facta ad haec phrasim allusione, dicitur Proverb. 24, At in interioribus suis dolum ponent. id est, fraudem, ut instructam quandam aciem alieno exitio insidiantem, dirigent. Huc alludit etiam Psalm. 109, Posuerunt adversus [?: ] malum pro bono, et odium pro dilectione mea. Ponere aliquid alicui, est ei aliquid boni aut mali facere, struere aut parare. Exemplum prius proposui, quod Amales posuerit Israeli: 1. Samu. 15. Isaiae 42, Gloriam ponent Iehovae, et laudem eius annuncient in insulis. pro, promoveant. Isaiae 61, Ad ponendum lugentibus in [?: Z- ] , ut dem illis decorem. id est, faciendam aut parandi ibi eis felicitatem. 2. Samu. 14, Ut non ponant viro meo nomen. id est, faciant. Psalmo 9, Pone Domine timorem illis. pro, fac, aut incute. Ponere faciem suam: id est, dirigere suum corpus, aut etiam animum in aliquid propositum. Ieremiae 42. Si ponendo posueritis facies vestras, ut eatis in Aegyptum. Significat haec locutio firmum habere propositum aliquid agendi. Sic Christus dicitur obfirmasse faciem suam, ut iret Hierosolymam, Lucae nono: item Lucae vigesimo quarto. Videbatur praese ferre talem vultum ac gestum, tanquam longius [?: ] Sic 1. Regum secundo: Super me posuit totus Israel faciem, ut regnem. id est, omnium animi ac vota in me [?: ] versa erant, aut in me consenserant. Simili ratione dicitur Cor ponere, pro intendere in aliquid cogitandum ac expendendum: Isaiae 41, Priora quae fuerunt animiciate, et ponemus cor nostrum. Sic et Latini in verba Animadverto dicunt, vertere animum ad aliquid. Iob 1. Posuisti ne cor super servum meum Iob? id est, considerasti ne eum? Hag. 1, Ponere cor super viam, est aliquod opus alacriter aggredi et perficere. 1. Samuel. 4. Non respondit, nec apposuit cor. Si divitiae abundaverint, ne apposueris cor. id est, ne cures. Sic 2. Samuel 18, Si fugiendo fugerimus, non ponent super nos [?: ] pro, non magnifacient, non putabunt se vicisse, te [?: ] do salvo, nec reliqui tam facile deficient. Aliquando vero in talibus locutionibus subauditur cor. Isaiae 42

-- 469 --

913/914 Ut videant et ponant, cognoscant ac intelligant. Sic Isaiae 44: Pone cor tuum, et vide. Sic Iud. 19, Ponite vos super eam. subintell. Cor. id est, diligentissime expendite istam violentiam mulieri Levitae illatam. Dicitur et contra, aliquid ponere super cor, aut in cor. Plurima omnino sunt exempla, ubi hoc verbum cum variis nominibus coniungitur, potestque commodissime per verbum [?: ] exponi. Exod. 10, Erant ex eis mulieres, et posuerent filios. id est, fecerant aut pepererant. Sic Latini dicunt gallinas ponere ova: pro, parere. et Homerus dicit, iram Achillis multa mala posuisse Achivis. Exod. 4. Quis posuit os homini, quis posuit surdum et mutum? id est, fecit. Sic praeceptum posuit, Esdr. 6 et 5. pro, fecit, aut praecepit. Posses igitur saepe tales locutiones per verbum ex adiuncto nomine formatum, aut unde nomen venit, exprimere: ut, ponere aedificium, pro aedificare: ponere lucem, pro illuminare: ponere praeceptum, pro praecipere: Ponerem sermonem ad Deum, Iob 5. pro sermocinari aut loqui: id est, orare. Exod. 15. Ibi posuit Israeli statutum et iudicium. id est, statuit, ordinavit. Psal. 9, Ponere [?: ] timorem, pro, facere, aut incuterc. Ponere signa et Portenta in Aegypto, Hier. 32. et Psal. 105. id est, facere miracula, seu (ut ita dicam) miraculare. Ponere viam, Psal. 33. id est, facere aut complanare, seu recte dirigere viam ac vitam suam. Quis vivet in ponendo istud? Num. 24. pro, cum haec fient, quae iam praedico? Ponam ex margaritis fenestras tuas, et ex carbunculis portas tuas: Isaiae 54 pro, faciam, construam. Ponere foedus, 2. Sam. 23. pro, facere. Ponere aliquem ut clibanum ignis in tempore irae suae, Psal. 21: id est, ut ligna in clibano exurenda perdes eos. Ponat te Deus ut Ephraim, Genesis 48. pro, sic te beet ac multiplicet, sic te faciat beatum et auctum. Genesis 6, Pones ostium in latera arcae: id est, facies. Sic poeta, Posuitque immania templa: pro fabricavit. Sanguinem ponere in domo, est onerare domum suam reatu caedis. Deuter. 22. Sensus est: Ne praebeas causam mortis alicui ruenti de tecto tuo, non circumposito septo aut cancellis. Tempus ponere, est constituere certum tempus. Exod. 9. Et posuit Iehova tempus. Isaiae 38: Posui usque mane, scilicet tempus aut terminum vitae meae. [?: ] cum aliquo ponere, est consilia, conatus et operas in aliqua re coniungere. Ne posueris manum tuam cum impio, Exod. 23. Aliquem cum aliquo ponere, est eum illi conferre, aequare, similiter tractare. Iob 30: Quorum sprevissem patres ponere cum canibus meis. pro, aequare eos illis noluissem. Partem eius cum hypocritis ponet, Matth. 24: pro aequabit eum illis, perinde tractabit eum. Sic ponere aliquem coram aliquo, est conferre eum cum illo: ut supra dixi de loco 1. Sam. 2. Ne ponas ancillam tuam coram filia Belial. Verbum Pono simplex, sicut et alia Hebraea, saepe in vetere ac novo Testamento pro composito usurpatur: quia illi carent compositis. ut Iohan. 2, Unusquisque primum bonum vinum ponit id est, apponit aut proponit. 2. Regum 6. Pone panem et aquam coram eis. id est, appone, aut propone. Sic Martial. ad Ligurinum lib. 5. Nolo mihi ponas [?: rhomb-- ] Iohan. 13. Surgit a mensa, et ponit vestes. pro, deponit, exuit. 1. Corinth. 16. Unusquisque vestrûm apud se ponat. pro, seponat. Matth. 24. Partem eius cum hypocritis ponet. pro, seponet. Posuit Paulus in Spiritu, Actor. 19. id est, proposuit, decrevit. Posuit Daniel in corde suo, ut se non pollueret in cibis regiis. id est proposuit, decrevit. Ponere, saepissime ordinare, constituereque denotat. Iohan. 15. Posui vos ut abeatis, et fructum feratis. id est, ordinavi, constitui. 1. Corinth. 12, Posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos. id est, proposuit, ordinavit, constituit. Sic ibidem: Ut Deus unumquodque membrum in corpore posuit. Non posuit nos Deus in iram: 1. Thessal. 5. Ponens me in ministerium: 1. Timoth 1. et mox 2. ac 2. Timoth. 1. In quo Evangelio ego positus sum praeco. Ponere iudicium ad funiculum, est recte severiterque iudicare, aut iudicium dirigere. Isaiae 28. Ponam iudicium ad funiculum, et iustitiam ad trutinam. Mendacium ponere spem suam. Isaiae 28. Posuimus mendacium spem nostram. id est, proposuimus nobis falsam religionem, et vanas hominum vires pro salutari opitulatore aut servatore colere ac magnifacere. Ponere os in terra, aut pulvere, est, humiliter et submisse loqui. Thren. 1. Sicut contra est Graecorum proverbium, De curru loqui. Ponere aut accipere animam in manibus, est, semet in discrimen coniicere. Iudic. 12. 1. Sam. 19. Ponere manus super aliquem, Num. 27, est testificari de aliquo: sive in malam partem, quod est damnare: sive in bonam partem, quod est promovere ac ordinare eum ad aliquam dignitatem. Quod Paulus crebro imponere manus alicui dicit. Causa huius locutionis est, quia testificantes sic solebant imponere manus ei; de quo testificabantur. Nomen suum alicubi ponere, est gloriosum ibi se efficere. Hoc de Deo dicitur Num. 6. Deuter. 12. Ibidem mox dicit, Ut habitet ibi nomen suum. Sic 1. Sam. 7, Ad ponendum ibi nomen sibi. Ponere locum populi, ibidem, est praeparare.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.