Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PLENITUDO alicuius rei, valde varia significat, Plenitudo terrae, aut orbis, sunt omnes creaturae in hoc mundo conditae, et ad hunc mundum implendum aut colendum pertinentes. Psalm. 24 et 50, Meus est orbis, de plenitudo eius. id est, totus mundus cum suis creaturris. Psalm. 24 textus seipsum declarat, Domini est terra, et plenitudo eius: orbis terrae, et qui habitant in ea: quod dictum repetit Paulus 1. Corinth. 10. Ezech. 12. Ut desoletur terra a plenitudine sua. id est, privetur hominibus, animalibus, et plantis. Isaiae 34. Audiat terra et plenitudo eius: orbis, et omnia germina eius Isaie 6, Plenitudo totius terrae gloria eius. pro, tota terra est plena gloria eius, vel gloria eius replet totam terram. Tametsi et sic ad verbum eum textum recte accipere possis, quod plenitudo terrae: id est, quicquid est in orbe terrarum, glorificet suo modo Deum, testeturque eius omnipotentiam, bonitatem ac sapientiam. Rom. 1. ple nitudo maris, est, quicquid in mari agit, et ad illud quasi excolendum pertinet, sive pisces, sive littora portiis ac civitates, homines ac naves, sive denique (ut alii exponunt) ipsaemet insulae mare replentes. Isa. 42. [?: D- ] dentes in mare, et plenitudo eius: Insulae, et [?: hab- ] res earum ubi aliqui putant per posterius declarat illud prius. Psalm 96. Laetentur caeli, et exultet [?: terr- ] sonet mare, et plenitudo eius: exultet ager, et quicquid in eo est. Potest videri haec locutio ex eo venite, quid Deus creans primas creaturas, et veluti semina rerum iussit ea sua elementa ac loca occupare et replere. Ple nitudo civitatis sunt cives. Amos 6, Tradam civitatem et plenitudinem eius: id est, quicquid in ea est, cives et opes eorum. aut totum populum. Plenitudo domus [?: pa- ] aliter accipitur, Numer. 24 dicit Bileam ad nuncios se accersentes: Si dederit mihi Balac plenitudinem demus suae auri. id est, domum suam plenam auro, nos tamen aliud dicam. Plenitudo pugilli. id est, quantum pugno

-- 463 --

901/902 aut pugillo capere potestis. Exo. 9, Tollite vobis plenitudinem pugillorum vestrorum favillae fornacis, et proiicite in aerem. Sic Levit. 2 ac 5. Sic et Plenitudo molarum, dicitur Levit. 16. Plenitudo seminis, Deut. 22, aliqui exponunt de proventu seminis: possis autem exponere etiam de tota semente. Non seminabis vineam tuam diversis seminibus, ne forte sanctifices plenitudinem seminis atque proventum vineae. id est, ne forte ex unius prophanitate reliqua prophanentur. Plenitudo staturae. pro tota statura. 1. Sam. 28. Et cecidit plenitudine staturae suae. id est, tota statura sua. id est, concidit Saul prae terrore porrectus, quam longus fuit. Germanica locutio vicina est, Er fiel so lang er war. Plenitudinis lapides, Exodi 25. 28 et 35. id est, lapilli preciosi, qui auro aut argento includi solent, quia foramina aut loca pro illis vacua relicta replent vel explent, ut palae in annulis. Plenitudo gentium. id est, amplissima ac veluti plena gens, integraque natio. Gen. 48. Veruntamen frater eius minor crescet magis quam ipse, et semen eius erit plenitudo gentium. Rom. 11, paulo aliter accipi haec locutio videtur: Induratio ista ex parte accidit Israeli, donec introierit plenitudo gentium. id est, donec omnes ii ex gentibus conversi fuerint, quos Dominus constituit converti. Ibidem est etiam Plenitudo Iudaeorum, pro plurimis Iudaeis conversis. Plenitudo temporis. id est constitutum tempus. Galat 4. At ubi venit plenitudo temporis, emisit Deus filium suum, etc. id est, ubi perfectum completumque est id tempus, quod Deus ordinaverat. Eadem etiam phrasis est ad Ephes. 1. Plenitudo legis est dilectio, Rom. 13. id est, id quod lex desiderat, quo ei satisfit, et quo ea impletur. Sic Christus Matth. 9 vocat complementum aut supplementum lacerae vestis. id quod ad eam integrandam consuitur. Sic vir videtur quasi man cus, nisi accedat supplementum uxoris. Ad hanc rem et vocem respicit Paulus, cum Ephes. 1 dicit, Ecclesiam esse plenitudinem aut supplementum Christi: qui tamen adeo complemento alieno non indiget, ut ipse omnia impleat. De qua voce ac loco, alterius cuiusdam annotationes adscribam. Complementum, πλήρωμα , sive supplementum. Is enim est Christi in Ecclesiam amor, aut cum omnia omnibus ad plenum praestet, tamen sese veluti man cum, et membris mutilum caput existimet, nisi Ecclesiam habeat sibi instar corporis adiunctam. Hinc factum, ut Christus interdum collective pro tota Ecclesia capiti suo adiuncta accipiatur: ut 1. Corinth. 12 et Galat. 3. Hinc etiam illud In Christo, to ties repetitum: quod multo expressius aliquid significat, quam Cum Christo vel Per Christum. Hinc factum, ut diceret Apostolus, se in Christo, et Christum in se vivere: Galat. 2. Hinc illa Christi vox, Saule Saule quid me persequeris? Quo etiam pertinet quod scriptum est 4 Coloss. 4. Hinc denique nostra spes omnis et consolatio proficiscitur, qui implet, τοῦ πληρουμένου . Chrysostomus passive accipit, ut sit sensus: Christum prorsus impleri in omnibus. id est, singulos fideles conferre ad Christi complementum, uti corpus suum ex singulis membris est compactum. Mihi videtur coacta ista interpretatio, cum τὸ πληροῦσθαι pro πληρουεῖν Xenophon usurparit lib. 6. ἑλληνικῶν: et συμπληροῦν pro συμπληροῦν , Plato in Timaeo. Omnino autem hoc adiddit Apostolus, ut sciamus Christum per se non indigere hoc supplemento, ut qui efficiat omnia in omnibus revera, nedum ut suppleatur a quo quam, nisi quatenus pro immensa sua bonitate Ecclesiam dignatur sibi quasi corporis instar adiungere. Plenitudo Dei, Eph. 3. significat non eam plenitudinem aut copiam virtutum, excellentiae, aut praestantiae, qua ipsemet plenus est, quae ipsius propria est, et nulli creaturae convenit: sed eam quasi mensuram aut plenam staturam seu perfectionem, qua Deus propter Christum pios dignatur in hac vita provehere. Quam mox in sequenti capite clarius exponit, cum ait: Donec evadamus omnes in virum perfectum, in mensuram staturae plenitudinis Christi. id est, sicut perfici et adolescere vult nos Christus in virum plenum in hac vita. Est autem Plenitudo triplex, sicut et supra de perfectione diximus. Prima est Dei, et filii ipsius, cui non ad mensuram dat Spiritum et dona pater. Secunda est, illa ingens plenitudo, qua Lex impleri perfectissime deberet, quamque severa Dei iustitia a nobis exactissime flagitat: quam hic ex Christi merito imputative, in altera autem vita re ipsa habebimus, ante lapsum habuimus, et nunc sancti angeli habent. Tertia est, quae piis in hac vita contingit, et dispensatione Dei, Christo eorum defectus tegente, toleratur. De qua plenitudine etiam paulo ante nonnihil diximus. De Dei et Christi plenitudine Ioan. primo habetur, quod viderimus gloriam eius, gloriam ut unigeniti a patre, qui plenus fuerit gratia et veritate: et ex cuius plenitudine omnes sancti necessario sibi mendicent ac sumant. Sic dicitur Collos. 1 et 2, quod in Christo habitet omnis plenitudo divinitatis corporaliter. De secunda plenitudine, quam lex flagitet ad sui impletionem, dicitur: Qui fecerit ea, vivet in eis. item: Hoc fac, et vives. Tertia plenitudo piorum, quae in hac vita eis contingit, est ea de qua supra egimus, secundum quam etiam Stephanus et Iohannes dicuntur fuisse pleni Spiritu sancto, et ipsa mater Iohannis Baptistae. Philip. 1. Pleni fructibus iustitiae. Col. 2. Estis in Christo pleni seu completi. Et mox quarto: State perfecti et completi in omni voluntate Dei. id est, omni studio vos ad voluntatem Dei accommodantes. Rom. 15 Pleni estis bonitate, repleti omni cognitione. Act. 9, Haec erat plena bonis operibus. id est, penitus dedita eis. Plenum aliquando significat integrum, non mancum, multilum aut insincerum. Ut gaudium vestrum sit plenum. 1. Ioan. 1, 2. Item Ioan. 16. id est integrum, non mancum aut mutilum. Plenitudinem non raro fructus novos, praesertim mustum, vocant: forte ideo, quia impleat et effluat de torculari. Num. 18 Reputabitur oblatio vestra ut plenitudo de torculari, et frumentum de area. Mox ibidem vocat fructum de torculari. Dicit autem, Levitis decimas suarum decimarum sacerdotibus oblatas, perinde coram Deo acceptas fore, ac si de sua propria vinea aut agro, torculari aut area obtulissent. Exod. 22, Plenitudinem tuam et lachrymam tuam non tardabis. id est, primitias musti ac olei primo quoque tempore offeres. Mustum vocat plenitudinem, quia pressum plene fluat: Oleum, lachrymam, quia pressum guttatim stillet. Plenitudo omer ex eo ad custodiam, Exod. 16. pro, imple omer de manna, ut reservetur in testimonium huius beneficii ac miraculi Dei. Manere iuxta plenitudinem. Cant. 5, Oculi eius ut columbarum, quae sese lavant lacte, manentes iuxta plenitudinem. id est, iuxta plenum vas lacte: vel potius, sicut columbae candidae sunt conspicuae in pleno coetu aut grege variarum columbarum. Fundamenta thalamorum plenitudinis calamo sex cubitorum magnitudinis: Ezek. qua dragesimoprimo. Erant integri thalami continentes 6 magnos calamos. Plenitudo benedictionis Evangelii. Romanorum 15, In plenitudine benedictionis Evangelii veniam ad vos. pro, cumulatissimum fructum Evangelii, dante Deo, vobis praestabo: plurimum vobis mea praesentia, praedicatio ac colloquium ad veram pietatem proderit. Dextera Dei plena est iustitia. Psal. 48. id est, omnia agit iustissime, et ubique exercet iustitiam. Sic Cicero Caesaris dextram fide potentem dicit, in orat. pro Marcello. Plena est terra misericordia Domini, Psal. 33. pro, omnia testantur eius misericordiam, seu omnia sunt referta beneficiis Dei, quae eius misericordiam erga homines testatam

-- 464 --

903/904 faciunt. Sic dicitur Hab. 3, plenam esse terram laude Dei. Et supra diximus, plenam esse terram gloria Dei. Plenum esse ira aut furore Dei, alias active accipitur. Sic dicit Ieremias cap. 6, se plenum esse furore Dei, ut vix continere possit, quo minus effundat eum super parvulos ludentes in platea, et super chorum iuvenum. id est, se adeo irasci iusto zelo, ac comprobare iram Dei erga eum populum, ut vix continere possit, quominus exitium imprecetur etiam maxime innocenti ac florenti parti illius coetus. Contra Isa. 51, passive accipi tur: Filii tui moerore affecti iacuerunt in capite omnium platearum, sicut bos sylvestris irretitus, pleni furore Domini et increpatione Dei tui. Domus erat plena maiestate Dei, Isa. 6. id est, illa quasi nube, quae circumambibat Deum. Plenus benedictione Dei, Deut. 33. id est, favore et beneficiis Dei. Naphtali satur est divino beneplacito, et plenus benedictione Domini.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.