Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OBLATIO: de eo aliquid infra in voce SACRIFICII dicetur. Venit autem Oblatio ab offerendo: sicut Graecum προσφορὰ , a προσφέρειν , Hebr. Carbonam, a קרב Carab, quod est adducere: aut etiam Mincha, de quo supra in voce MUNUS. Nonnunquam etiam Teruma, ab elevando, quia quaedam oblationes in altum coram

-- 390 --

755/756 Deo levabantur. Variae autem sunt oblationes, plurimae etiam significationes et loquutiones huius vocis, de quarum aliquibus etiam in verbo OFFERO agetur. De loco etiam Malach. cap 1, quod oblatio munda ubique per orbem terrarum offeretur, agetur in eodem verbo. Est vero ea oblatio nihil aliud, quam proprie ipsemet agnus immaculatus Christus, in cuius ore dolus non fuit, quique nunquam novit peccatum: quique solus non sibi tantum, sed et aliis mundus est: nempe auferens peccata totius mundi, ac sanguine suos omnes credentes super nivem dealbans. Eius enim passio aut unicum sacrificium ubique a piis fide inter precandum offertur, dum petitur, ut Deus nobis propter hanc propitiationem omnia nostra peccata ac sordes condonet. Sicut autem ipse Dominus hac ratione quotidie ab omnibus piis offertur: ita et pii qui sunt ipsius membra, semet in rationalem, Deoque placentem ostiam offerunt, ut Paulus ad Rom. 12 praecipit. De utroque horum sacrificiorum dicit Christus ad Samaritanam, quod veri adoratores ubique in spiritu et veritate adorabunt. Qui locus valde praecedenti similis est: et eodem modo, reiectis Leviticis templi sacrificiis, ad solam fidei oblationem refertur, qua pii primum ac praecipue Christum, deinde et se in Christo offerunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.