Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OSTENDERE, pro, re ipsa alicui aliquid boni aut mali dare, aut efficere: quod et Augustinus in lib. de Locutionibus Hebraeis monet. Sicut solent apud Hebraeos, praesertim verba noticiae crebro, pro verbis rerum ipsarum poni tale est, Videre bona aut mala, aut mortem: item gustare. ut alibi de hac re prolixe dissertum est. Psal. 71. Ostendisti mihi angustias multas et malas: pro, experiri ac perpeti me fecisti eas. Sic Psal. 60, Ostendisti populo tuo dura. 2. Tim. 4. Alexander faber aerarius multa mihi ostendit mala Gen. 50. Redditione reddet nobis omnia mala quae ostendimus ei. Contra, etiam de bonarum rerum communicatione dicitur Iohan. 10, Multa bona opera ostendi vobis a patre meo. id est, praestiti vobis multa beneficia a patre impetrata, aut cooperante mihi simul patre. Sic Psal. 4 dicitur, Quis ostendet nobis bonum? pro, dabit aut communicabit nobis bonum. Sic et Graeci ac Germani aliquando loquuntur. Vicinae sunt huic Hebraismo phrases, Exhibere alicui molestias, curas, dolores, etc. Habacuc cap. 1 suae prophetiae orat, inquiens: Quare facis me videre iniquitatem, et

-- 418 --

811/812 ostendis mihi laborem? id est, pateris me in hisce tantis miseriis et iniuriis versari. Ostendere duces contra solem, Num. 25: tametsi ibi non tam sit ostendere, ut Vulgata habet, quam simpliciter suspendere propalam. Ostendere Deum faciem suam nobis, est eum nos benigno vultu aspicere: seu, eum misereri nostri, nosque liberare. Ostendere Deum misericordiam aut benignitatem alicui, est, ei reipsa benefacere. Psalmo 85. Ostendam illi salutare meum: id est, feram illi opem. Psalmo 91. Sic et Rom. 3, Ad ostensionem iustitiae suae: significat realem exhibitionem. Eodem modo et manifestatio Spiritus accipitur 1. Corinth. 12, pro exhibitione ipsius Spiritus, qui tamen ex externis donis cognoscitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.