Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OS, oris, vox valde varios Hebraismos parit, de quibus dicam. Os aperire, est loqui, aut docere: Matth. 5. Act. 8 et 10. Hebraicus pleonasmus esse, sed tamen sua quadam emphasi non carere videtur. Hac enim locutione praeposita, veluti grandescit id quod sequitur, et attentio lectoris tanto magis excitatur. Eadem locutio est et Iob 3. Aperuit Iob os suum, et maledixit. Sic in sententia Christi, Ex abundantia cordis os loquitur, de propria significatione accipiendum est. Venatio in ore eius erat, Gen. 25. pro, Isaacus delectabatur ferina, quam ei Esau suppeditabat. Os, per metalepsin aut metonymiam iam praecedentia se, iam vicissim sequentia significat. Praecedentia vero, voluntatem, sententiam, cogitationem, mentem ac voluntatem, quae homo per os sermonemque erga alios declarat. aliâs porro sequentia os: ut sunt, sermo, sensus sermonis, edictum, aut mandatum sermone propositum. De hisce significationibus ordine dicam. Voluntatem aut animum alicuius notat in hisce exemplis. Gen. 24, Quaeramus os eius: i. interrogemus quid animi aut voluntatis ipsa Rebecca in hac re habeat, Iosuae 9, Os Domini non interrogaverunt: .i. voluntatem ac sententiam Dei in ea re non quaesiverunt: non sunt percunctati Deum, quid ille sentiat aut suadeat,

-- 414 --

803/804 probet'ne aut improbet. Isaiae 30, Qui descendunt in Aegyptum, et os meum non interrogaverunt. Sic 2 Sam. 17 dicit Absalon de Chusa: Audiamus quid etiam in ore eius sit. pro, quid ipse sentiat, aut dicat. Os unum: pro, unus animus, aut sententia Ios. 9. Congregati sunt, ut pugnarent cum Iosua et Israele os unum. id est, uno animo, summo consensu, idem sentiendo et dicendo, ut P. loquitur. Sic Rom, 15, Uno ore celebrare Deum. Replere os risu, Psal. 126: id est, animum gaudio imbuere per liberationes â malis, et alia beneficia. Christus pro mittens suis Os et sapientiam, cui adversarii resistere non possint, non solum sermonis facundiam pollicetur, sed etiam animi Domino confidentis praesentiam ac parrhesian, ac cum rerum tum et verborum copiam, atque adeo etiam dexteritatem quandam in respondendo, et accommodandis sententiis. Sic et Paulus Ephes. 6 iubet prose orari, ut sibi detur sermo in apertione oris, ut confidenter annunciet ac patefaciat mysterium Evangelii. Vicinum huic est, quod Psalmo 51 orat David, inquiens: Domine labia mea aperies, et os meum annunciabit laudem tuam. id est, da mihi alacrem animum, et studio te celebrandi flagratem, et simul ipsam etiam facundiam. Talis quaedam vis huius vocis esse videtur 1 Samuelis secundo: Dilatatum est os meum super inimicos meos. id est, Deus beneficiis ac spiritu suo ita me exhilaravit, animavit, tantumque etiam piarum cogitationum dedit, ut habeam quod respondeam adversariis meis, iactem ac glorier contra eos, qui mihi prius ut sterili et a Deo punitae insultarunt. Dicitur et eadem locutio etiam de impiis, Psalmo 35. Dilatave runt super me os suum: id est, aperto plenoque ore contra me blaterant. Sic 2 Corint. 6, Os nostrum patet ad vos ô Corinthii: id est, libere et familiariter vobiscum loquimur. Sic Germani solent dicere, Aperi os, et loquitor. Et de eo qui libere et quasi crasse dixit, Der hat sein maul weit genugsam auffgetan. Apertio oris, pro animo ad dicendum prompto, aut etiam iure ac bonitate causae instructo: Ezech. 16. Ut recorderis et pudefias, neque sit tibi amplius apertio oris propter pudorem tuum. pro, Ut confusa et pudefacta ob iuris inopiam, aut causae falsitatem, non ausis amplius mutire contra me. Contrarium est Iob quinto: Iniquitas clausit os suum. Pro sermone admodum crebro ac diversis phrasibus ponitur, ut ex sequentibus exemplis patebit. Os blandum facit impulsionem, Proverbiorum 16. pro, sermo adulatorius incitat homines ad pravas cogitationes, consilia et conatus: seu etiam solet esse exitio hominibus, quibus adulatur. Solent enim adulatores ea probare ac suadere, quae vident alios male concupiscere. Os alicuius esse plenum maledictione, Psalmo decimo: Maledictione os eius plenum est, et dolis ac fraude: id est, sermo eorum est fraudulentus, fallax et periurus, aut etiam blasphemiis refertus. De fructu oris satiabitur venter: Proverbiorum 12. 13. 18. id est, digna suo sermone praemia recipient. Sicut ibidem eundem sensum alia figura sermonis, sed huic valde vicina, effert in quiens: Pro ventu labiorum suorum saturabitur vir. Mementote iudiciorum oris eius, Psalmo 105. id est, doctrinae ipsius sermone propositae. Oris peccatum aut perversitas, id est sermonis. Psalmo quinquagesimonono: Propter peccatum oris eorum, verbum labiorum ipsorum. Remove a te perversitatem oris: Proverbiorum quarto. id est, perversum sermonem. In oris perversitate ambulare. Proverbiorum sexto: Vir iniquus ambulat in perversitate oris. id est, solet homines circumvenire perverso sermone, mendaciis et dolis. Os iusti, et contra impiorum: Proverbiorum decimo: Vena aut scaturigo vitae os iusti, et os impiorum tegit violentiam. pro, sermo. In ore stulti virga superbiae, labia autem sapientum servant eos: Proverbiorum decimo quarto: id est, stultus suo sermone sibi acerbas plagas accersit. Sic Proverbiorum decimooctavo: Os stulti clamat ad [?: ] gas, et os stulti contritio sibi. Oris eius verba, iniquitas et dolus. Psalmo trigesimosexto, pro, quicquid loquitur, est iniquitas ac dolus. Leniora butyro ora eius: Psalmo quinquagesimo quinto. id est, sermo eius est blandissimus, cum in corde bellum meditetur, Ierem. 9. Ore suo cum amico loquentur, et in corde suo [?: ] nent insidias. Custodire os, aut custodiam ponere [?: ] pro, sermone uti caute. Proverbiorum decimotertio Qui custodit os suum, custodit animam suam: pro, [?: ] cautus est in loquendo, effugit multa mala. Sic Psalmo 141. Pone Domine custodiam ori meo. Custodi [?: ] labiorum meorum: pro, fac ut vere, pie ac sapienter loquar. Sic quoque Mich. 7. habetur. Ab ea quae [?: ] in sinu tuo, custodi ostia oris tui. pro, cave credas ei secreta tua. Psalm. 39, Custodiam os meum clausura. Facina huic est illa locutio Eccles. quinto: Ne des os [?: ] ut faciat peccare carnem tuam: pro, cave ne [?: tem- ] et pravo sermone corrumpas mores tuos, aut alioqui sis tibi occasio peccandi. Os operit aut tegit iniquitatem: Proverb. 10. Os impiorum operit iniquitatem: id est, sermo illorum occultat prava consilia ac machinamenta, quae contra te aut alios innocentes struuunt Deus servat humiles â gladio, ab ore impiorum, Iob 5. a calumniis aut sermone calumnioso illorum. [?: S- ] nationes ore suo faciunt, Ezechielis trigesimo tertio id est, sermone suo subsannant et exagitant miseros. Ex ore tuo iustificaberis et condemnaberis, et ex [?: ] tuo te iudico, Lucae decimonono. id est, sermone [?: ] Non est inventus dolus in ore eius, Isaiae quinquagesimotertio, et 1 Petri secundo. id est, sermone suo nihil falsi, nihil impii, multo minus fraudulenti dixit. [?: ] re devorabunt Israelem, Isa. 9 pro, avidissime, totoque affectu. Vicinum huic est, licet aliquanto ulterius ineffectus descendat, quando significat mandatum: quod admodum crebrum est, ut in hisce exemplis est videre. Ad os alicuius aliquid facere: id est, secundum [?: ] ius praescriptum aut mandatum. Exodi 17, Profecta est Israel ad os Iehovae. Sic Exodi 38, Quod numeratum fuit secundum os Mosis. Iosuae 13, Calebo filio [?: ] nae dedit partem secundum os Domini ad [?: Ieho- ] 1 Regum decimoseptimo: Vivit Dominus, si erit [?: p- ] via, nisi ad oris mei verba: id est, secundum meum [?: ] scriptum aut mandatum. 2 Reg. 23. Ut daret argentum ad os Pharaonis. pro, sicut Pharao praescripserat, et mandaverat, aut iniunxerat. Sic Iob trigesimotertio En ego iuxta os tuum pro Deo. id est, En ego [?: disp- ] contra te pro iustitia Dei, sicut tutemet optasti. 2 Reg. 24, Certe iuxta os Iehovae fuit contra Iehuda: i. [?: ] sententiam latam a Deo contra Iehudam, in captivitatem abducendum. In ore alicuius ambulare: pro, secundum praescriptum aut doctrinam ac dogmata eius. Psalm. [?: ] Posteri ipsorum in ore ipsorum ambulabunt i. impii posteri mores, sententias et praescripta maiorus [?: ] rum sequentur. Transgredi os Domini: 1 Sam. 15. [?: ] quia transgressus sum os Domini, et sermonem .i. mandatum Domini. Ponitur et pro testimonio, quod est itidem quasi quidam effectus aut sensus sermonis Deut. 17, In ore duorum aut trium testium interficis tu. pro, ad testimonium, vel consentienter testantibus [?: ] bus aut trib. hominibus. Sic et illud accipiendum est. In ore duorum aut trium testium, statuetur aut [?: ] erit omne verbum: i. decernetur duobus aut tribus consentienter idem testantibus. Ex ore infantium et [?: iact- ] tium perfecisti laudem: Psal. 8, et Matth. 8. i. testimonio voce ac celebratione Dei et confessione veritatis. A perire os ad aliquid, varia significata habet. Aliquando enim idem valet quod, summa diligentia audire, et veluti inhiare ad alicuius sermonem: sicut Ovid inquit

-- 415 --

805/806 Narrantis coniunx pendet ab ore viri. Iob 29. Os suum aperiebant, tanquam ad imbrem sero [?: -inum ] : scilicet, ad meum consilium. Aliquando idem est quod vel leviter garrire, aut mussitare. Isaiae 10, Nec fuit qui moveret alam ut aperiret os, et garriret. sumpta ab avibus metaphora, quae tali gestu ac forma sese in pugnando adversario opponunt. Aliquando idem valet quod loqui. Iob 35, Iob vane aperit os suum: pro, [?: te--ere ] loquitur. Os meum aperui, et suspiravi quia praecepta tua desideravi, Psal. 119. pro, nihil aliud facio quam suspiro, prae ardenti desiderio tuorum praeceptorum. Aperire os ad Deum: pro, promittere aliquid, aut vovere. Ego aperui os meum ad Deum, Iud. 11. pro, vovi, ut mox in sequentibus exponitur. Aperire os ad caedem: pro, hortari ad caedem. Ezech. 21. Ut aperiant os ad caedem: id est, hortentur suos ad caedendum hostes. Aperire os: pro, libere loqui. Ezech. 24, In die illa aperietur os tuum cum evasore, et loquêris, nec obmutesces ultra: pro, licebit tibi libere loqui, et gloriari cum tuis a Domino liberatis. Sic eiusdem prophetae 33, Aperuique os meum, donec veniret ad me mane: aperui inquam os, et non silui amplius. Os aperire in parabolis, Psal. 78. Aperiam in parabolis os meum, loquar aenigmata: id est, loquar per parabolas. Os aperire in sapientia: pro, sapienter loqui. Proverb. 31: Os suum aperit in sapientia, et lexpietatis super linguam eius. Aperire os super aliquem: Psal. 22: Aperuerunt super me os suum, ut leo rapiens ac rugiens. id est, prorsus hostili animo ac impetu me invaserunt, ut rapaces ferae solent imbecilliora animalia invadere aperto ore, morsurae ea. Aperire os super aliquem, est aliquando idem quod debacchari in aliquem, eumve contumeliis invadere. Iob 16: Aperuerunt super me os suum pro, contumeliose mihi insultarunt ac maledixerunt. Aperire os alicui: pro, tueri aliquem suo sermone. Proverb. 31. Aperi os tuum mulo, id est, patrocinare iis qui suam causam tueri per se nequeunt. Per os [?: -ssu-ere ] pactum Dei. Psal. 50: Quid tibi ut enarres statuta mea, et assumas pactum meum in os tuum? pro, deto loquaris. Idem bis dicit. Quasi diceret: quid tibi cum mea doctrina? Ore suo benedicunt, et in intimo suo maledicunt: Psal. 62. pro, sermone quidem mihi blandiantur et beneprecantur, led corde sunt hostes. Vicinum huic est, quod Psal. 78 inquit: Blandiebantur ei ore suo, et lingua sua mentiebantur illi. Celebrare Deum ore suo Psal. 109. id est, sermone suo laudare ac praedicare eum. Sic et clamare ore, Psal 66, ferme pleonasmus est Invocari nomen Dei in ore alicuius, Ierem. 44. Et Psal 63, Labiis laudationum laudabit te os meum. Psal. 37. Ore suo loquuntur superbe. Dilatare os videtur esse idem quod subsannare, quia tali gestu solemus illudere aliis. Isaiae 57, Super quem dilatastis os, et protraxistis linguam. Supra aliquoties diximus tum de apertione, tum et de dilatatione oris. Oris egressum, aut quod egreditur ex ore: pro, id quod semel promiserunt, licet incogitantius, Num. 32. Quod egressum est ex ore vestro, faciatis. Plerunque de inconsulta locutione et votis dicitur. Reperitur etiam Num 30, et Hierem. 44 Sic et 1. Sam. 2, Ne egrediatur durum ex ore vestro: pro, ne loquamini superbe. Eripere de ore verbum, Psalm. 119. Ne eripias de ore meo verbum: id est, serva me in veritate doctrinae, et confessione eius libera. Os Domini exasperare: id est, inobedientia erga mandata Dei, eum offendere. 1. Sam. 12, Si obedieritis voci eius, neque exasperaveritis os Domini. Sic et Deut. 10, Et irritastis os Domini. Num. 20 et 27, Rebelles fuistis ori Domini. Os [?: re---- ] laude: Psal. 71, Replebatur os meum laude tua, tota die gloria tua: id est, praedicabam et celebrabam te, [?: impe--tibus ] me tuis innumeris beneficiis ac spiritu. Ore ad os loqui: pro coram, sine intermediis aut internun tiis, seu familiariter. Num. 12: Ore ad os loquitur Deus cum Moyse. Hier. 23: Loquetur os ipsius cum ore eius, et oculi eius videbunt oculos illius. id est, Zedekias coram rege Babylonico sistetur. Os iusti loquitur sapientiam, et lingua eius loquitur iudicium: Psalm 37 et 49. Os meum loquetur sapientias. Ore magnificare, est grandia quaedam iactare: et plerunque de impiorum sermonibus contra Deum dicitur, Ezech. 35. Ori manum admovere, pro comedere: 1. Sam. 14: Et non erat admovens manum suam ad os suum: id est, nemo de melle profluente audebat edere. Ori apponere manum, Iob 39, est tacere: sicut sapiens ille monebat, Digito compesce labellum. Mich. 7, Ponent manum super os, et aures eorum obsurdescent: pro, obmutescent et obsurdescent prae stupore et admiratione. Eadem locutio est et Prov. 30. Os mittes in malum, Psal. 50. pro, mala, aliosque laedentia loquêris. Rebellare ori alicuiu: pro, non obedire illi. Ios. 1. Quicunque rebellaverit ori tuo, moriatur. Ab ore alicuius tradi oblivioni. Deuter. 31, Non enim oblivioni tradetur ab ore seminis eius pro, semper habebunt illum in ore, semper de eo loquentur. Observare os regu: pro, obedire mandatis regiis. Eccles. 8 Ego os regis observabo. Ore osculari, et re eruare [?: or- ] : 1. Reg. 19. Reservavi mihi in Israele 7000, omnia genua quae non incuruaverunt se Baali, et omne os quod non est osculatum eum. Id est, omnes homines qui nec genibus suis se incuruaverunt Baali, nec ore sunt eum osculati, aut confessi, seu illum celebrarunt. Osculari os alicuius: pro, mandata eius summa benevolentia et promptitudine accipere et exequi. Genesis 41, Os tuum osculabitur universus populus meus. id est, promptissime summaque benevolentia tua praescripta suscipient et exequentur. Alii vertunt; Armabit se. Similis huic locutioni est illa Iob 31: Si manus mea osculata est os meum: pro, si ego mea opera nimis magnifeci, meamve fiduciam in ea collocavi. Alii exponunt, quod sua manu ori suo silentium imposuerit. Ponere os in caelo: id est, temere de Deo ipso, aut contra Deum ipsum blaterare. Psalm. 63: De excelso loquuntur, ponunt in caelo os suum, et per terram ambulat lingua eorum. id est, pro libidine temere blasphemant, aut saltem loquuntur de Deo et de hominibus. Pulchra hypotyposis est. Ferme sic dicit Mezontius paulo ante mortem: Nec mortem horremus, nec divûm parcimus ulli. Papistae soliti sunt hoc dictum illis obiicere, qui aliquid in Papae tyrannide aut flagitiis, vel denique abominationibus reprehenderunt. Ponere sermonem in ore alicuius, est instituere eum, quomodo et quid dicere debeat. Exod. 4. Tu loquêris ad eum, et pones verba in ore eius. pro, dices ei quid velis eum loqui. Posuit Dominus verba in ore Balaam, Num. 22. pro, suggessit ei quid dicere debeat. Mox dicit semetipsum exponens: Revertere, et sic loquêris. Deut. 18, Ponam verba mea in ore eius. id est, suggeram ei, eumve instruam quid loqui debeat, erit interpres meus. 2. Samuel. 14. Posuit Ioab verba in ore eius: scilicet quae loqueretur coram Davide. Ponere canticum in ore alicuius: Deuter. 31. Doce filios Israel canticum istud, et pone illud in ore eorum. pro, fac ut ediscant, et perpetuo canant. Psalmo quadragesimo longe aliter usurpatur, nempe pro dare occasionem canendi: Posuit in ore meo canticum novum; laudem Deo nostro. pro, Beneficiis suis mihi dedit causam celebrandi ipsum, et suo spiritu me ad id impulit. Posuit in pulvere os suum si forte sit spes: Thren. 3. pro, submisse et demisso animo locutus est, seu supplex factus est, si forte sibi possit aliqua malorum levatio, et misericordia victoris contingere In ore alicuius aliquid positum esse: pro, crebro de eo loqui. In ore Absalonis posita fuit a die, qua, etc. sub. caedes, pro semper minabatur, licet clam, se Ammonem ob stupratam per vim suam sororem interfecturum. Sic forte illud 2. Reg. 24, Iuxta os

-- 416 --

807/808 Iehovae fuit contra Iudam. pro, perpetuo Deus minabatur Iudaeis per prophetas extremum exitium. Prope esse ori alicuius: id est, crebro ab eo commemorari. Hierem. 12: Prope fuisti ori eorum, et longe a renibus eorum: pro, assidue de te loquuntur, sed corde suo te non curant aut magnifaciunt. Prope esse in ore et corde: pro, in promptu esse, et quasi ad manum habere. Deut. 30, Propinquum est verbum in ore tuo et corde tuo valde, ut facias illud. Non possibilitatem legis aut obedientiae ei praestandae asserit, ut seductores volunt: sed praesentiam doctrinae, quae iam sit eis tradita, et pene usque ad fastidium inculcata, ut non possint queri Dei culpa se inobedientes esse, qui sibi modum aut regulam obedientiae ac cultus non praescripserit. Ideo prius dixerat, Hoc praeceptum non est procul super caelos, aut ultra longinqua maria, ut possis queri ac dicere, O' utinam nobis aliquis veram Dei legem vel de caelo, vel ex ultramarinis locis ac quasi ex alio orbe afferret, ubi eam esse audimus, quam libenter ac prompte ei obediremus. De praesentia igitur tantum doctrinae, non de possibilitate mandatorum legis agitur, ut et Lutherus in Servo arbitrio ostendit. Os alicuim satiare bono, Psal. 103. Qui satiat os tuum bono: id est, maximis beneficiis ac bonis te explet. Eadem locutio est et Psal. 81. Dilata os tuum, et implebo illud bonis. quasi dicat: Ego promptus sum in iuvando te, infinitisque beneficiis cumulando: tu modo sis promptus in accipiendo fide. Pro ore esse alicuius, interpretem eius agere significat. Exod. 4. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit tibi pro ore. Idem bis dicit. Cum ore alicuius esse. Exod. 4. Ero cum ore tuo, et docebo te quod loquaris: idem bis dicit. Sic Deus dicit ad Ierem. cap. 15: Si eduxeris preciosum a vili, tanquam os meum eris. id est, si concionando separaveris sanctum a prophano, eris mihi acceptus doctor. Aliqui exponunt, Accidet tibi ut praedixi. Nuncium esse in ore alicuius: pro, nuncium afferre. 2. Sam. 18. Transire os: forte, pro transgredi. Psa. 17: Cogitavi, non transgredietur os meum. pro, quod cogitavi perperam, id non patiar transire per os meum: vel cavebo, ne os meum transgrediatur, aut peccet. Os [?: vestiment- ] , significat interdum id amplum foramen, quo caput exeritur. Exod. 28: Erit os Ephod in medio eius. Sic os civitatis vocantur portae eius, Prov. 8 Sic Os putet, speluncae, sepulchri. Os non raro ponitur pro vi ac potentia alicuius, qua scilicet perinde saevit, ut ferae dentibus. De ore leonis aliquem liberari, Iob 36: Removisset te de ore angustiae id est a vi aut laesione angustiae. Hac ratione valde saepe acies gladii vocatur Os gladii, quia illa parte mordet: sicut crebro vorare et comedere dicitur gladius. Sic et os limae dicitur, 1. Sam. 13. Os pro extremitatibus loci, quam Latini etiam Oram dicunt. 2 Reg 21: Manasses fudit sanguinem innoxium multum valde, ita ut impleret os ad os pro. ut totam Hierosolymam sanguine repleret. Sic Esdr. 9: Replere terram abominationibus ab ore ad os. id est ab una extremitate ad aliam. In auditum esse in ore alicuius: pro, ex ore eius audiri. Ezech. 16, Non fuit Sodoma in auditum in ore tuo, in die superbiarum tuarum. Usque ad os parvulis: Genes 47. Usque ad os parvuli alebat omnem domum patris: id est, summos et infimos, vel etiam infimis suum dimensum dando. vel potius, iuxta os parvuli: id est, sicut parvulis gratuito parentes iam paratum cibum suppeditant. Dare in os alicuius: id est, avide aliquid praedae obiicere. Mich. 3. Contra eum qui non dederat escam in os eorum, praeparant bellum. id est, seductores moliuntur exitium piis civibus, nisi eos datis muneribus placent. Os incalescere prae siccitate, Iob 30: id est, aestus dolorum siccat et inflammat mihi os, ut solet internus nimiusque calor facere. Lambentes aquam in manu ad os: Iud. 7. pro. qui lingua aquam de manu ori adhibita hauriebant, sicut canes lingua inflexa vice coclearis utuntur. Os, pro parte ac mensura. Deut. [?: X- ] . Dabit filio exosae primogenito os duplex de omnibus quae habet. id est, duplicem partem, aut duas ratas partiones. Os alicuius, aliquando recte pro ipso exponi potest. ut, Os Domini loquutum est: id est, ipsemet Dominus. Sic Exacerbare os Domini, de quo supra saepius. Tergere os. Proverb. 30: Adultera comedit, extersit os, [?: ] dixit, Nihil feci. de impudentia adulterae et omnium perditorum dicitur, qui parvi pendunt sua peccata. Homo vivit ex omni verbo quod procedit ex ore Dominis Matth. 4. Deut. 8 habetur tantum, Ex omni [?: progre- ] oris Dei: id est, ex omni ope, beneficio aut bono Dei quod ille ad hanc rem ordinare vult. ubi os videtur simpliciter significare ipsum Deum, quod eius beneficis ac bonis alantur. Ut omne os obstruatur: Roman. 3. est, ut nemo habeat quod iactet ac glorietur. [?: Co- ] rium est ei quod supra habuimus, Apertio oris. Ut non sit tibi apertio oris, etc. Os bovi trituranti non ligare, est [?: ] iustum praemium laboranti: Deuter. 25 1. Cor. 9 Christus interficiet Antichristum spiritu oris sui: id est, verbo ac ministerio, ubi in primis est efficax Spiritus sanctus: 2. Thess. 2. Obturaverunt fide ora leonum: Hebr. 11. pro, impetraverunt a Deo, ne possent leones Danielem et alios lae dere.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.