Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ORIOR צמח Zamach, aliquando idem [?: q- ] reo ac vigeo significat. Psalmo centesimo trigesimosecundo: Ibi faciam oriri cornu David, et [?: praepara- ] cernam Meschiae meo. id est, faciam ut vigeat ac [?: ] at regnum et potentia mei Davidis. Ob hanc, ut [?: ] significationem צמח germen crebro Meschiam significat: quia sicut senescente ac putrescente iam [?: ] ri trunco, novum germen ex radicib, eius oriens [?: ] latim in virentem ac validam arborem evadit: sic et Meschias regnum patris sui Davidis instauravit. Sic verbum Zarach, oriri, in suis derivatis pro vigere usurpatur. Malachiae 4 est, Exorietur vobis timentibus Deum sol iustitiae: i. Meschias ipse, autor vestrae iustitiae, [?: ] tantum orietur ac adveniet, sed etiam potenter florebit ac vigebit, vosque beabit. Quantum distat oriens ab [?: ] dente, removebit a nobis Deus praevaricationes [?: no- ]

-- 413 --

801/802 Psalmo centesimotertio. pro, longissime amovebit et delebit. Oriens, pro regione extrema versus Orientem ponitur. Orientis filii, pro Orientales. Isaiae undecimo: Praedabuntur, aut diripient filias Orientis. Orientis ventus: id est, ab Oriente spirans, qui ibi est vehemens et adurens. Ieremiae decimooctavo: Sicut ventus Orientalis dispergam eos coram inimicis. Sed de hac phrasi etiam infra. Ab oriente et occidente. id est, ab omnibus extremitatibus mundi. Matth. 8, Multi venient ab Oriente et ab Occidente, etc. pro, ex omnibus extremitatib. mundi, aut remotissimis locis. ¶ De loco Luc. 1, maxime dubitari ac disputari a Scriptorib. solet, quomodo vertendum ac intelligendum sit, quod ibi legitur, Propter viscera misericordiae Dei nostri, quibus respexit nos oriens ex alto, ut illucescat iis qui in tenebris et umbra mortis positi sunt. Alii enim vertunt Oriens, alii germen, idque varie exponunt. Plerique tamen de Christo intelligunt, quem putant orientem aut germen vocari. Posset autem forte rectius dici, quod illud invisit aut respexit, referatur ad praecedens Deus. qui dicitur per viscera misericordiae dare salutem, qua sua misericordia aut beneficio nos inviserit. Quod si id verbum eo referas, tum Oriens ἀνατολὴ nomen substantivum, erit vel pro adiectivo, vel pro participio accipiendum: quorum utrunque est Hebraeis usitatissimum, ut dicatur Deus per misericordiam suam veniens aut progressus ex alto nos respexisse: veluti si sol exoriatur, ac homines sua laeta salutarique facie revisat et iuvet. Illa quoque cogitatio non omnino abiicienda videtur, quod Kedem קרם Hebraeis valde crebro tum Orientem seu orientalem plagam significat (unde et Cadmus orientalis nominatur) quam Graeci ἀνατολὴν vocant: tum etiam antiquum, aut vetustum. Vocat vero Daniel cap. 7 aliquoties Antiquum dierum: tametsi alio vocabulo, utpote qui Chaldaice loquatur, ut forte hac ratione ob vetustatem, aut potius aeternitatem, Deus dicatur ἀνατολὴν , oriens, seu antiquus. Sic et Psal. 68, Psallite Deo ascendenti super caelos caelorum: antiqui aliqui de eo exponunt. Verum altera explicatio magis probatur, praesertim cum Kedem crebro etiam quasi adiective usurpetur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.