Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ORATIO vox habet suos idiotismos ac phrases in Bibliis. Sunt vero plures voces huic vicinae, quas utile fuerit distinguere: ut sunt oratio, petitio, precatio, deprecatio, obsecratio, interpellatio. Disserit vero de harum vocum, tametsi non omnium, discrimine Augustinus Epistola 59: quem inspice, si libet. Orationem, προσευχὴν , et precationem, volunt ali qui esse postulationem boni alicuius. Ego opinor esse generalia nomina, quae etiam gratiarum actionem et laudationem nominis divini complectantur. Sic sane vertunt initium 2 cap. Sam. 1. ubi est verbum hitpalel, et nomen tepila orationem solent vertere. Est verô ibi Annae matris Sam-uelis gratiarum actio et celebratio Dei, de donato filio, et liberatione a sterilitate. Petitionem volunt esse quasi partem orationis, proprie aliquid petentem. ut [?: ] totam Orationem Dominicam, voces orationem aut precationem: singulas vero illius partes, aut septem postulata, petitiones. Deprecatio, δέησις est (ut Graeca Scholia exponunt) qua petimus aversionem mali alicuius, quod nos vel iam molestat, vel nobis imminet. [?: -d ] etiam ex ipsa etymologia probare volunt: quia videatur verbum δέομαι venire a δέος , quod est timor. Rectius vero ab indigentia, ut credo, deduci posset. Interpellatio, ἐντευξις , videtur esse precatio pro alio facta. Ideo tribuitur Romanorum octavo, Spiritui sancto, pro nobis interpellanti: et Christo mediatori, pro nobis intercedenti, valde saepe. Paulus primae Timothei secundo, iubet fieri pro omnibus hominib προσευχὰς, δεήσεις, ἐντεύξεις, εὐχαριστείας : quae solentuertere, orationes, deprecationes, postulationes, et gratiarum actiones: novem vocum acervum proculdubio Paulus non temere congessit. Aliquoties verbum כפר Chipper, quod proprie expiare aliquem a peccatis significat, Vulgata versio verbo precari aut orare vertit. Obsecratio, est vehementior quaedam petitio, aut oratio: ubi aliquem per aliquas sacras, aut alio qui ipsi gratissimas res oramus, obtestamur, et veluti adiuramus. Orare spiritu, expone [?: ] infra in voce Spiritus: et suprâ in vocabulo Mentis nonnihil expositum est. Significat autem, dono spiritus seu lingua peregrina orare: primae Corinthiorum decimoquarto. Illi porro lingua orantes homines, dicebantur orare sine mente, quod mentem ac sententiam [?: --um ] non percipiebat Ecclesia, et quod etiam ipsi [?: --gis ] dono impulsi orabant, quam suo consilio aut iusto. Quomodo intelligendum sit, quod Christus dicit, illud genus daemoniorum non posse exire aut [?: ex- ] nisi in ieiunio et oratione, Matthaei decimo septimo exposui in tractatu de phrasibus Ieiunii. Semper [?: ] sive intermissione iubemur orare, Lucae decimo octavo, Ephes. sexto, Col. primo, 1 Thes. quinto. id est, crebro: non quod non fiat ulla prorsus interpellatio rationis, tempore somni, cibi, aut aliarum rerum [?: a- ] . Orate, ne fiat fuga vestra hyeme aut sabbato: i. erit ingens, periculosa ac tristis persecutio: quia hyeme est difficilis fuga, sabbato vero non licet procul ire. vos vero tunc oportebit procul fugere. Orationem amovere, Psalm. 66. Benedictus Dominus Deus meus, qui non amovit orationem meam: subintellige, a conspectu suo, vel etiam non removit a me rem oratam aut petitam, sed benigne eam mihi largitus est. Orationem alicuius cadere coram aliquo: pro accipi, seu exaudiri: Ier. 42. Cadat quaesumus oratio nostra coram te, et ora pro nobis. pro, patiaris obsecro te exorari a nobis, ut ad Deum pro nobis intercedas. Claudere orationem: pro, non ex audire. Thren. 3. Orationem effundere, pro orare, Isaiae vigesimo sexto. Intret coram te oratio mea, Psalmo 88. pro, exaudi me. Levare orationem pro aliquo, est idem quod orare pro eo: Isaiae trigesimoseptimo. Multiplicare orationem, pro multum orare: Isaiae primo. Quaerere orationem: Dan. nono, Dedi faciem meam ad Dominum, ut quaererem orationem: ali qui exponunt, ut me disponerem ad orandum. Rectius forte, Ut quaererem rem petendam: id est, ut peterem a Deo quae opus fuit. Reverti orationem alicuius in sinum eius, Psalmo trigesimoquinto: id est, bona aliis, idque indignis petita, mihi contingant. Oratio mea dirigatur veluti incensum in conspectu tuo, et levatio manuum mearum veluti mincha vespertinum: Psalmo 141. id est, perinde ascendat, placeat, acceptaque sit, sicut videmus fumum ac suffimentum de incenso sursum in caelum ad Deum ascendere. Oratio vertitur in peccatum. id est, magis irritat quam placat orantem: Psalmo 109. Impiorum praestantissima opera fiunt summa peccata, si cut oratio Pharisaei in templo. Orationem venire ad habitaculum Dei, in caelum: secundo Pralip. 30, pro exaudiri, ut textus ipse se exponit: Exaudita est vox eorum, et venit oratio eorum ad habitaculum sanctitatis eius. Noctu canticum eius mecum, et oratio erit Deo vitae meae: Psalmo 42. pro, ad Deum autorem vitae, meque quotidie vivificantem. Ego oratione mea ad te, tempus beneplaciti o Deus: pro, ego te inovoco, sit nunc tempus favoris et exauditionis. Oratio mea contra mala eorum, Psalmo 141. id est, Oro contra pravos eorum conatus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.