Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OPERARI, ἐργάζεσθαι in Sacris literis non simpliciter ac semper significat bona opera facere, ac illis [?: pra-- ] reri apud Deum vitam aeterna: sed simpliciter [?: neg---- ] lucrari, quaerere et acquirere: sicut et verbum [?: ] re. Exemplum utriusque habetur Matth. 25. Profectus [?: ] qui quinque talenta acceperat, operatus est eis, et et fecit alia quinque talenta: ubi prius operari significat [?: ] aut captare lucrum, posterius vero acquirere ac consequi optatum lucrum. Sic pro acquisitione boni alicuius, [?: ] omni ratione boni operis aut meriti, etiam Luc. 19 accipitur: Domine, mina tua decemminas lucrifecit. [?: S--- ] Graeco habetur, Adoperata est, sic pro simplic [?: inq- ]

-- 407 --

789/790 [?: ] consequendi conatu, usurpat et Christus hoc verbum cum Iohan. sexto inquit: Operemini cibum non pereuntem, sed qui permanet in vitam aeternam. pro, Quaerite: nempe non ex merito, sed gratuito aut precario: sicut mox sequitur, quod ipse sit eis illum daturus, (gratis nimirum, sicut antea illis terrenum panem gratis fuerat largitus) non ipsi sint suis viribus aut meritis, sudore aut labore sibi paraturi. Sic ibidem Christus interrogatus a Iudaeis, tantum ex sua operaria iustitia pendentibus, quod'nam sit opus Dei, aut a Deo maxime probatum exactumque, respondit, fidem in se. quasi dicat, Vos tantum vestris bonis operibus Deum demereri, et iustitiam consequi conamini: ignorantes quam nulla prorsus bona opera, innumera vero mala, atque adeo pessima habeatis. At ego vobis dico, nullam esse aliam rationem placandi Deum, et consequendae iustificationis, quam credendo in me, eius legatum et mediatorem, ac servatorem mundi. Eadem significatio videtur esse et Phil 2, Cum tremore et timore salutem vestram operemini. id est, quaerite, promovete, urgete. Non significat, merito operum acquirite. Sic et Hebraeum עשח asa fecit, operatus est, saepe significat quaerere et acquirere. Gen. 12. Tulit Abraam omnia quae acquisierant, et animas quas fecerant in Charan. pro, [?: con-erarant ] , consecuti erant. Sic filii Laban dicunt Iacobum fecisse, acquisivisse illas magnas opes de [?: substan- ] sui patris. Haec significatio verbi Operor et opus observanda est, ne semper illud legaliter de operibus meritoriis accipiamus, cum sint non raro prorsus Evangelicae voces, et tantum ad gratuitam iustificationem pertineant, eamque doceant et urgeant: quod et in aliis pluribus legalibus vocibus non raro accidit. Operari et [?: O- ] dicitur interdum de providentia Dei, eiusque in nos gratuitis beneficiis. Ioann. 5, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Et alibi, Multa bona opera monstravi vobis, de quo eorum me lapidatis? pro, multa beneficia vobis praestiti. Sic de beneficio dicit Christus, Magdalenam quae eum in Betania unxerat, bonum opus in se operatam esse: Matthaei vigesimosexto, et Marci decimo quarto. Operari alicuius opera, est nequi aliena praescripta, Iohann. nono, Oportet me operari eius opera qui misit me. Operari et non operari Romanorum quarto, quomodo a Paulo accipiatur, [?: ] aliquibus videtur esse. Aliqui ita vertunt et [?: -ant ] , quasi Paulus dixisset. Ei qui non iactat et [?: -at ] sua opera ac merita: aut contra, qui iactat, ven [?: -at ] ac ostentat ea, proque eis mercedem flagitat. [?: Qua- ] dicunt illi, non opera in talibus locutionibus, sed [?: tam- ] merits operum a iustificatione excludi. At mihi detur simpliciter idem valere, quod habenti et [?: affe-i ] opera ad rationarium, aut praemiorum [?: distribu--- ] , vel contra nulla opera habenti. Quem sensum vox ἀσέβια impius, evincit: quae significat revera cantem omnibus bonis operibus. Sic et locutio Sine operibus necessario accipitur. Sicut et alibi Christus dicitur venisse, ut peccatores salvos faciat: et hic diserte [?: ] de tali modo iustificationis, et eius hominis qui [?: ] tantum non habeat aliqua opera digna, quae in iustam coram Deo imputentur: sed qui contra adeo [?: -det ] malis operibus seu peccatis, ut ea tegi, non [?: -ari ] et condonari oporteat. Quo facit et dictum, [?: -ani ] et meretrices praecedent vos in regno caelo [?: ] Illud sane. Operanti merces non imputatur ex [?: ] , sed ex debito: non potest ullo modo accipi de [?: -ione ] , aut ostentatione operum aut meritorum; [?: ] de eo qui revera habet et affert opera seu merita. [?: ] [?: -tatori ] vano nulla merces ex debito [?: imputa- ] Sumpta est autem ea locutio ex communi [?: vi- ] operariis, quibus is qui librum rationum tenet, [?: ] tum operas, tum mercedes, quantum singulis pro suis operis laboribusve debeatur. Denique hunc illius locutionis sensum manifeste comprobat et exigit sequens Davidica iustificationis definitio, quae idem esse vult imputari alicui fidem ad iustitiam, quod non imputari ei sua peccata, seu tegi condonarique: ut plane idem ibi Paulo sit Non operans, quod Impius et peccator. Excluduntur enim in talibus locis non tantum merita operum, sed etiam ipsa opera: quae, qua fronte in iustificando ponerentur, cum ea sequantur iustificatum, non praecedant iustificandum: sintque fructus bonae arboris, aut effectus iustificati hominis? Operari simpliciter positum, aliquando idem valet quod Aliquid boni facere: ut Iohannis quinto: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. id est, mundum regit, et genus humanum beneficiis afficit. Sic Iohann. nono. Venit nox, quando nemo potest operari. pro, sicut in huius vitae actionibus necessaria est lux, et contra in tenebris perdifficile est aliquid recte agere: sive sit quasi totalis quaedam eclipsis divinae lucis aut doctrinae, sive in aliqua magni momenti controversia, cum homines dubii quid rectum aut pravum, Deo gratum aut ingratum sit, nesciunt quo se vertant. Sic et de hora potestatis tencbrarum accipere possis, cum nemo operari potest: id est, cum ob tristem persecutionem difficile est se recte gerere, et bonam conscientiam retinere. Idem est quod alibi Dominus, inquit, Ambulate dum lucem habetis. Sic in tertia Iohannis, Fideliter facis quod operaris in fratres et peregrinos. Operari iustitiam, est deditum esse operibus iustitiae, aut iustis actionibus. Psalmo decimoquinto: Qui ambulat sincere, operatur iustitiam, et loquitur veritatem ex corde: pro, sincerus est animo, lingua et operibus, serio iustitiae vacans. Hebraeorum undecimo: Quidam fide operati sunt iustitiam: id est, iusta, ardua et praeclara, Deoque grata et hominibus salutaria facta peregerunt. Contra, Operari iniquitatem, et operarii iniquitatatis, sunt homines plane dediti peccatis. Psalmo quinto: Odisti omnes operantes iniquitatem. et Psalmo sexto: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Sed Christus Matthaei septimo usurpat hoc dictum etiam de hypocritis, qui foris non videntur in omnia scelera proiecti esse, sed potius iusti ac sancti. Tale est etiam, Peccatum operari: Iacob secundo. Si personam accipitis, peccatum operamini, etc. Operari opus Dei, aut Domini: id est Deo gratum, et ad gloriam ipsius plurimum faciens: primae Corinthiorum decimosexto. Timotheus operatur opus Domini, sicut et ego. pro, totus est deditus promovendo regno, religioni ac gloriae Christi. Operari veritatem aut fidem, infra in voce VERITATIS exponetur. Opus aliquod operari in Domino, est aliquid boni facere, praelucente verbo, probante Deo, atque adeo ipsomet per Spiritum suum in nobis id opus efficaciter agente et peragente. Iohannis tertio: Qui facit veritatem, venit in lucem, ut manifesta fiant facta eius, quia in Deo facta sunt. ¶ Opera legis, ut et supra in voce LEGIS disserui, sunt omnia opera quae a lego praescribuntur, aut praecipiuntur. Cum igitur Paulus excludit opera legis a iustificatione: non tantum caere monialia, sed et moralia excludit. Quare alibi pro hac phrasi utitur illis, Non ex operibus, Sine operibus, Gratis, Non ex vobis, Non operanti, Non ex operibus quae fecimus nos. Cum igitur Paulus dicit Romanorum tertio: Ex operibus legis non iustificatur ulla caro, per legem enim cognitio peccati: manifeste indicat, se ex iustitia vel maxime excludere opera legis moralis: quoniam per eam legis speciem aut partem vel maxime cognoscuntur peccata. Sic Paulus se declarans inquit, Concupiscentiam nescirem esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupiscas. Causa vero culpaque est, quod ex operibus legis nemo iustificetur: non quod

-- 408 --

791/792 ipsa lex non praescribat perfectam iustitiam, aut ad vitam initio data non sit: sed quia nos ei plenam obedientiam, aut perfecta opera praestare nequimus, qualia illa exigit. Errant ergo Hieronymus, Origenes, et eorum sectatores, qui intelligunt in Paulo per opera legis, opera caeremonialia, quos ob id recte Augustinus reprehendit. Aliqui Papistae por Opera legis contendunt intelligenda esse in Paulo, opera naturalibus virib. ac sine gratia ante iustificationem facta, sicut et illae celebres definitiones habent. Verum Paulus hac phrasi excludit simpliciter omnia bona opera a Lege praescripta ex iustificatione, sive antea sive postea facta, sive naturae sive gratiae viribus: eamque in sola remissione peccatorum aut iustitiae Christi im putatione collocat: quod in Libello de Fide, et in altero illi adiuncto, in quo definitio Iustitiae Christianae asseritur, prolixius probavi. Sic et Christus opera Publicani, quae ille gratias agens agnoscebat divinitus in se facta esse, a iustificatione excludit. Quibus adiiciantur etiam hae duae rationes, quod Paulus de se iam renato loquens inquit: Nihil mihi conscius sum, sed in hoc non sum iustificatus: excludens ex iustificatione prorsus etiam ipsam suam novam obedientiam piorum, seu opera per gratiam Christi facta. Porro Phil. 3, etiam piorum iustitiam legis, aut secundum legis praescriptum factam excludit prorsus ex iustificatione, et solam imputativam Christi iustitiam vult ibi valere. in quit enim de se iam renato: Certe omnia duco damnum esse propter eminentiam cognitionis IESU Christi Domini mei, propter quem omnibus istis meipsum mulctavi, et duco omnia pro execrementis ut Christum lucrifaciam: et comperiar in eo, non habens meam iustitiam quae est ex lege, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo per fidem. ubi clare videmus, Paulum excludere ex iustificatione Opera legis, non tantum ante suam conversionem facta, sed et post renovationem. Idem prorsus sensus et ratio haberi potest etiam ex Epistola ad Galat. quibus post conversionem et acceptum Spiritum sanctum tribuit opera legis: eaque nihilominus non vult Christo tanquam simul iustificantia addi, sed prorsus ex iustificatione excludit et exterminat. Occasio autem phrasis manifeste inde sumpta est, quod (ut dixi) operaria iustitia a lege praescribitur et exigitur: non gratis per fidem offertur, donatur, aut imputatur. Haec occasio locutionis huius manifeste haberi potest ex praedicto loco ad Philippens. 3, et Rom. 9 in fine, ac initio 10. Quare non est probanda vel definitio operum legis, vel occasio locutionis, quam Philippus in suis Definitionib. appellationum praecipuarum vocum ponit: tametsi ille ibi non diserte affirmet, Paulum in eo sensu, quem ipse ibi ponit, hac appellatione uti. Opus legis inscriptum esse cordibus gentilium, videtur dicere Paulus Rom. 2: ubi per opus legis notat tum noticiam, tum vim ac studium recte agendi: sicut proxime prius dixerat. Gentes natura quae sunt legis facere, et sibimetipsis legem esse. Sunt vero omnia illa conditionaliter posita, quod si aliqui [?: gen- ] tales natura essent, sine, scripta lege et caeremoniis Iudaeorum iustificarentur, multumque illis apud Deum praestarent: ut indicet, frustra Iudaeos de sua caeremoniaria iustitia superbire. Verum de toto huius loci sensu prolixissime disserui superius in voce LEGIS. Operabona, Scriptura vocat idem quod Philosophi Virtutes: suntque in summa idem quod Iustitia. Operibus igitur aliquid mereri, impetrare, aut salvari, est idem quod iustitia. Sicut contra, Peccata sunt idem quod Iniu sticia. Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed ex sua misericordia salvos nos fecit. pro, non ob iustitiam nostrorum operum. Multum omnino lucis accedet Sacra discenti, si hoc semel perceperit, bona opera esse idem quod iustitiam, et mala opera aut peccata idem quod iniustitiam. ¶ Causam porr o quispiam quaerere possit, cur Scriptura potius vel ur geat ac exigat bona opera, vel accuset mala, quam ipsos habitum virtutum ac vitiorum: cum illi sint radix mali aut boni et quiddam nonnihil certius ac stabilius, magisque serium: cum bona opera subinde mutari in mala, et contra, varieque omnino misceri queant, ac denique ex sola animi bonitate, vereque bono proposito dependeant. Possent vero iudicari hae causae. Prima, quia Scriptura mos est per notiora docere ignotiora, atque ideo crebro externis ac in oculos incurrentibus effectibus internas animi qualitates, affectus ac motus indicare solet, seu (ut Aristoteles de bono ac Homerico stilo dicit) ante oculos facit. Secunda, quia homines, presertim non renati, nullas habent veras ac solidas virtutes. Scriptura igitur eis tantum externas actiones aut disciplinam adscribit. Tertia ratio est, quia virtus in actione consistit, ut Philosophi dicunt: et iustitia, praesertim teste Aristotele, est rectus usus χρῆσις [?: virtu- ] , non proprie ipsae virtutes. Quarta, quia Deus requirit obedientiam ipso opere praestandam, non tantum cogitatione voluendam. Quare ipsorum operum [?: -numque ] vocibus melius hypocrisis aut simulatio pietatis internae excluditur. Hinc Iohannes urget, ut diligamus opere, non verbo: et Iacobus, ut fidem nostra [?: oper- ] declaremus. et Paulus fidem per charitatem efficacem aut operantem. Sed tamen exigit Scriptura etiam internas hominis, non tantum externas operationes: ut cum toties cor flagitat. item in Decalogo, dilectionem ex tota anima, tota corde, et omnibus viribus: iubet item lacerare cor, in vestimenta solum. Sic Christus Matthaei 5 docet, legi prohibere etiam cordis adulterium, caedem, et alia pecata, ac requirere cordis ipsius obedientiam. Eodem modo et Paulus toties cordis circumcisionem postulat: sicut et Moises Deuter. 29 et 30, et alias saepe: qui etiam una cum Prophetis urget verbum audiendi, est crebro internam obedientiam notat, reiectis externis sacrificiis et caeremoniis. Opera bona aut mala, pro ipsis patratoribus eorum. Rom. 13, Magistratus non [?: ] terrori bono operi, sed malo. id est, mala operantibus, seu malis: non bona facientibus, seu bonis. [?: Usit- ] Hebraismus est, ut aliquando accidens aut effectus pro subiecta substantia, aut causa efficiente ponetur. Sic hic bonum malumve opus, pro homine operante. Opera Dei, alias quae ipsemet immediate [?: sa-- ] ut Psalm. 138. Mira bilia opera tua Domine, alias ea quae probat, et a nobis exigit, nobisque praescribit: [?: Io- ] Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Sic opus Dei operari paulo antea exposuimus. 1. Corinth. 16, [?: ] dictus qui facit opus Domini negligenter. [?: Op- ] [?: ] nis, Gal. 5 enumerantur. Significat autem haec loquutio [?: ] ra aut facta, quae corruptus carnalisque homo [?: p- ] quibusque ille pro sua malitia delectatur. Contraria sit Opera spiritus. Opera tenebrarum: pro, quae in [?: tenebri-- ] cum nos non pudet. ut, Nox et amor, vinumque nihil moderabile suadent. Qui dormiunt aut inebriantur, inquit Paulus, [?: ] inebriantur. Contraria sunt opera lucis, cum reverent aliorum iudicia et oculos. Per metaphoram porro [?: ] locutio transfertur ad opera spiritualia, et Spiritualis lucem ac tenebras, Roman. 13, Abiiciamus igitur opera tenebrarum. Opera tamen non rarô etiam [?: ips- ] [?: ] mum, internosque eius motus notant. 1. Io. 3, Opera Cain mala erant, fratris autem ipsius iusta: id est, non [?: ] tum externa facta, sed et interna. Sic Psal. 58, Quia potius iniquitates in corde operamini. ¶ Dicamus [?: ] et de compositis aut phrasibus huius vocis plenius De fructu operum Dei satiatur terra, Psalm. 104. [?: ] imbribus a Deo in nubibus effectis. Opus in fide [?: ] fidele. non simulatum in se ac instabile, aut etiam [?: ]

-- 409 --

793/794 [?: -o ] insincero veniens. Psal. 33 Rectum est verbum Iehovae, et omne opus eius in fide. id est, fidele, constans, sincerum. Gloria et decus est opus alicuius: pro, gloriosum ac decorum. Psalmo 111. Gloria et decor opus eius: pro, quicquid facit est ornatum magnifica dignitate, est gloriosum ac decorum. Opus alicuius videri in aliquibus: Psalmo 90. Appareat in servis tuis opus tuum, et gloria tua in filiis eorum. Vox haec beneficentiam hic significat. Proprium enim Dei est, benefacere. Sic Isaiae 28 dicitur Deus facere alienum opus, ut possit suum facere. id est, punit malos, ut bonis benefacere queat: punit homines, ut eos ad poenitentiam revocet ac servet. Opus ponitur pro ipsis rebus opere effectis. Hab. 3, Opus tuum in medio annorum vivifica. id est, populum tuum quem fecisti, in summis discriminibus conserva. Videtur respicere ad captivitatem Babylonicam, quae in medium tempus incidit populi Israelitici inter eductionem et ultimam Hierosolymae perversionem. Opus pro miseriis, afflictionibusque: Ier. 31. Sic dicit Dominus, Cohibe vocem tuam a fletu, et oculos tuos a lachrymis, quoniam est merces operi tuo, et revertentur de terra hostium. id est, quia adhuc te liberabit Deus, aut saltem posteros tuos ex isto calamitoso exilio. Opus, pro eo circa quod quis occupatur. Sic Iacob dicit ad Esau Gen. 33. se velle proficisci lente ad pedem operis: id est, prout eius res familiaris, praesertim pecora, lente progredi poterant. Sic 1 Sam. 25, Vir quidam habitabat in Maon, et opus eius in Charmel: id est, pecora eius, aut res familiaris, circa quam potissimum versabatur, et unde victitabat. Sic nautae dicunt Ionae, Quod est opus tuum? q. d. Quid functionis artificiive habes? quid agis? Quomodo et Germani dicunt, Was ist dein tun? Ierem. 48. Quoniam fiducia tua fuit in operibus tuis, et thesauris tuis, capieris tu quoque. Aliqui exponunt de opulentia rei pecuniariae, in qua multum occupabantur Moabitae. Sed recte de munitionibus exponere queas, quoniam minatur exitium civitati Nebo. Vocant vero etiam Latini non raro Opera, munitiones, praesertim hostiles, quibus civitates oppugnantur. Opus pellis: pro, ex pellibus confectum. Levit. 13, In omni opere pellis. Aliquanto post inquit: in omni quod fit ex pelle in opus. Et mox, Omnem supellectilem pelliceam. Opus aliquando pro forma aut idea operis Exod. 28, Sicut opus Ephod facies illud: id est, tali forma aut ratione operis. Hoc est opus candelabri, Num. 8 i. haec est idea aut forma candelabri. Sic Reg. 7, Hoc est opus basis. Et Exod. 21, Cribrum operae retis facies. Opus alicuius, pro partibus instrumentis, [?: -ut ] circumstantiis ipsius. 2 Reg. 16. Misit similitudinem [?: -taris ] , et figuram eius secundum omne opus eius. pro, cum omni opificio eius, aut rebus ad eum pertinentibus. Quod nam erit iudicium puero, aut opus eius? [?: -dic ] . 13. id est, quam rationem observabimus in educando et instituendo eo? Operis homines: id est operarii. Iob. 37, Tonitru hominem concludit, ut non possit cognoscere homines operis sui. id est, impedit tempestas nominem, ne possit exire ad operarios, invisere eos, et [?: --um ] opera inspicere. Operis vasa, sunt operose facta [?: ] Num. 13, Accepit omnia vasa operis. Opus cogitatio [?: ] pro, ingeniose et magna cogitatione factum. Exod. [?: ] Ut operetur in omni opere cogitationis: pro, in omni ingeniosa, et multum cogitationis solertiaeque [?: -ente ] . Opus fortitudinis. Esther decimo: Omne [?: o-- ] fortitudinis ac potentiae eius: pro, quicquid [?: forti- ] et potenter gessit. Opus, pro operis effectu, [?: meri- ] aut etiam praemio non raro ponitur. Isaiae trigesimo secundo, Erit opus iustitiae pax, et opus iustitiae tranquillitas, et securitas usque in seculum. id est, effectus, quia iustitia Messiae nobis pacem, tranquillitatem ac securitatem perpetuam pariet. Eccles. octavo: Quibus contingit tanquam opus, impii. id est, praemium aut poena. Sic Ruth primo: Reddet tibi Iehova opus tuum. id est, mercedem aut praemium tui operis. Non raro Opus, sicut et merces, pro gratuita beneficentia ponitur: quod observandum est. Ecce merces eius coram eo, et opus ipsius cum ipso. id est, prompta largitas, spontaneaque benignitas, seu gratuita sua beneficia. Nisi quis per vocem Opus malit intelligere officium Christi, quod est, redimere genus humanum: Is. 40 et 62. loquitur enim de adventu et beneficiis Messiae. Ibidem 62, Dabo opus eorum in veritate, id est, non mercedem pro merito, sed gratuitam redemptionem, eis ratam firmamque praestabo. Qui proximo suo abutitur frustra, et opus suum non dat ei. id est, mercedem ei debitam. Levit. 19, Opus mercenarii non pernoctet tecum usque mane. Apoc. 14, Opera illorum sequuntur eos. id est, recipient praemia sua vita digna. Legalis quidem phrasis est, sed saepe Evangelice usurpatur, ut supra dixi, indicans gratuitam beatitudinem piis ex debito promissionis datam ac exhibitam. Rom. 11 est locus insignis, qui hoc Hebraismo commodissime illustretur: Quod si per gratiam, non iam ex operibus, alioqui gratia iam non est gratia. Si ex operibus, non iam ex gratia, alioqui opus non iam est opus. id est: Si merito aut mercede operum salvamur, non salvabimur gratis, ex gratuita misericordia. Qualis enim esset ista gratia, quae pro merito debita mercede benefacit? Nemo sane gratias agit pro eo, quod sibi iure debetur. Quod si gratia salvamur, non certe merito aut mercede nostrorum operum. Qualis enim tandem esset ista merces aut meritum, quod ex gratia contingeret? Argumentatur enim ibi Paulus ex contrarietate vocabulorum ac rerum Gratiae et Meriti, gratuiti doni et debitae mercedis: quae simul esse non possunt, quaeque sese invicem destruunt. Illustrior igitur est antithesis, si per Opus intelligas meritum, mercedem, aut praemium debitum operi: et per Gratiam, gratuitam beneficentiam, aut spontaneum donum ex mera largitate profectum. Opus manuum alicuius, vel hominis vel Dei: pro, quicquid agit aut operatur. Psal. 111, Opera manuum Dei veritas et iudicium id est, sunt solida, firma, rata ac iusta, et testantur Deum ipsum esse veracem ac iustum. Aliquando de uno eius aliquo opere dicitur, quod ipse instituit, ut opus manuum suarum Deus non remittet aut deseret. id est, perget mihi benefacere, sicut coepit. Psalmo 138. Dominus proficiet circa me: Domine, benignitas tua manet in seculum, opera manuum tuarum non relinques. Sic et de hominis operibus eadem phrasis usurpatur. Psalm. 90, Opus manuum nostrarum dirige supra nos, aut firma: id est, rege, et da successum laboribus ac conatibus nostris. Sic Psal. 9, In opere manuum suarum illaqueatus est impius. pro, Deus malorum pravos conatus vertit in ipsorum exitium, ut incidant in foveam quam parant aliis, aut aliqovi sibimet suo opere exitium struunt. Isa. 2, Operi manuum suarum incuruaverunt se: pro adoraverunt idola, quae manibus suis fabricarunt. Aliquando significat etiam morem aut consuetudinem, Levit. decimooctavo: Secundum opus terrae Aegypti ne feceritis. id est, secundum morem aut consuetudinem. Opera alicuius alicui sunt bona, id est, utilia: 1 Samuelis 19, opera eius fuerunt tibi bona valde: id est, Opera aut res gestae fuerunt valde salutares Sauli, eiusque regno. Opus durum, pro difficili labore. Exod. 1. Opere duro amaritudinibus affecerunt vitam eorum. pro, aspera servitute. Operibus magnus: 1 Paralip. 11. pro, multorum ac magnorum operum patrator. Sic quoque dicitur aliquis, Operibus malus homo: 1 Sam. 25 id est, homo malus, malorumve operum patrator: ut ibi de Labano habetur. Fortis robore in opere ministerii domus Domini. 1 Par. 9. pro, fortiter faciens ac exequens

-- 410 --

795/796 ministerium templi. Homo faciens opus, pro eo qui industrie et feliciter peragit sua opera: primo Reg. 11. Videns iuvenem, quod faciens opus erat: id est, industrius in exequendis mandatis et negociis. Facientes opus, pro operariis: secundo Paralip. 24, et 34. Facientes opus regis: Esther 9. id est, procuratores aut ministri regii. Facere in opere, pro operari: Nehem. primo. Altera pars iuvenum faciebat in opere: pro, operabatur. Facere aliquid in opere suo, est vertere in suum usum aut opus. primo Samuelis octavo. Asinos vestros tollet, et faciet in opere suo. id est, illis sua opera operabitur. Facere opus in aquis. Psalmo 107. Qui faciunt opus in aquis multis: pro, negociantur, navigant in mari. Opus olivae mentietur, Habacuc tertio. pro, infeliciter provenietiam oleae. Opus multum fuit ei in urbibus Iehuda: secundo Paralip. vigesimoseptimo. pro, magno labore ac sumptu munivit urbes Iehuda. Deo praeparantur opera, 1 Sam. 2 pro a Deo fiunt, diriguntur et constabiliuntur magnifici effectus: ille solus magnas res gerit. Operari pro domo sua: id est, sibimet, suaeve familiae. Gen. 30. Quando operabor pro domo mea: pro, quando mihi ipsi aliquid acquiram, unde me meosque alam? Omnia opera nostra operatur Deus. Isaiae vigesimo sexto: Domine tu efficies nobis pacem quoniam omnia opera nostra operatus es nobis. Aliqui exponunt, Omnium quae nobis accidunt bonorum tu autores. Sed rectius: Tu totam conversionem nostram et gratuitam iustificationem nobis es largitus: dabis igitur etiam veram pacem, praesertim cordis. Simul etiam omnia recte facta a Deo per pios fieri affirmat. Deus operatur salutes in medio terrae, Psalmo septuagesimo quarto. id est, salutaria opera, liberationes populi. Operari aliquibus sagittas suas, Psalmo septimo. pro, infigere. Opus ego operor in diebus vestris, quod non credetis, sic quis narraverit vobis: Habac. primo, et Actorum decimotertio id est, eximium quiddam efficiam, nempe eversionem Ierosolymorum per Chaldaeos. Paulus alludit tantum ad locum hunc, loquens de adventu Messiae, et incredulitate ac poenis Iudaeorum. Probet autem quisque opus suum, tunc gloriationem habebit in semetipso: Gal. 6. id est, diiudicet, et recte instituat vitam actionesque suas: sic fiet, ut ex propria virtute, non ex aliena obtrectatione laudem consequatur. Filius Dei venit, ut destruat opera diaboli: 1 Ioan. 3. nempe peccatum, ac iram Dei hominis extremam corruptionem ac damnationem, seu mortem aut malum culpae et poenae, potentiam aut tyrannidem Satanae supra hominem, et totam rerum naturam, regni denique et gloriae Dei convulsionem, omnia volens instaurare et ad pristinam Dei monarchiam reducere. Discrimina sunt operationum: 1 Corint. 12. Distinguit ibi Paulus inter χαρίσματα διακονίας et ἐνεργήματα . Alii alia eorum discrimina faciunt: ego credo primum significare ipsa dona aut vires. ut primum divinitus a Spiritu sancto in renatis excitantur aut inseruntur, secundum functiones: quae licet sese ad dona viresque accommodare deberent, tamen et eas Deus suo arbitrio in Ecclesia distribuit, ut non raro qui loco ac functione est inferior, sit donis superior. Ultimum sunt ipsae operationes aut actiones â Spiritu sancto per data dona aut ex datis donis excitatae, ac in effectum opusque externum ad publicam utilitatem perductae: quae etiam manifestationes ab eodem nominantur, quia internam praesentiam et occulta dona Spiritus manifestant. Quotquot sunt ex operibus legis, sub maledictione sunt: Gal. 3. id est quicunque volunt per opera Legis iustificari. Sicut prius dixerat: Qui ex fide sunt, cum fideli Abraham benedicuntur. Hinc etiam apparet, quid sint opera legis, nempe a tota lege praescripta. Tota enim Lex, et praesertim moralis, subiicit inobedientes maledictioni. ceremonialis non item, praesertim post Christum, cum [?: ] abolita. Opus, pro peccato: 1 Cor. 5. Qui hoc opus fecit. id est, hunc incestum. Opus, pro factura. 1 Cor. 9. et 2 Cor. 3. Opus meum vos estis in Domino: id est, ego vos converti ad Christum. Isaiae 41, Ecce vos estis [?: ] nus nihilo, et opus vestrum prae nihilo. id est, vos et vestra idola estis levissimis et vanissimis reb. vaniores nullius momenti. Opus, pro re aut facto eximio: Isaiae 60. Opus manuum mearum, de quo glorior. Opus [?: ] vile: Saepe a Mose repetitur, opus servile in [?: sabbato- ] esse faciendum. Exod. 35. significat vero non tantum opus quod solos servos decet, sed etiam quodvis externum ac prophanum, quod non est extreme ad [?: ] tempusque praesens necessarium.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.