Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OMNIS, כול Col, plura significata habet apud Hebraeos, ut aliqua ex parte antea indicatum est. Accipitur enim collective et distributive, item de quantitate continua et discreta, valetque idem quod omnis, totus universus, singuli quilibet, quicunque, nemo non, nullus non. Significat etiam aliquando non simpliciter Omnes, sed solum maiorem partem quae vice totius est. Exod. 9. Mortua sunt omnia animalia. id est, pleraque, praesertim in agro relicta: nam postea habuerunt multos equos in exercitu. Omnis in concionibus legalibus et promissionibus. Evangelicis omnino debet universaliter accipi: ut ei omnes homines peccati accusantur et damnantur, [?: ] 3, Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Et contra, cum omnib. salus offertur, omnes credere iubentur, omnibusque credentib. certa salus promittitur. [?: ] universalitas facile ac firmiter ex Scriptura probat: [?: po ] test. Necessariissima vero est eadem, quia alioqui [?: co- ] entia ac fides non potest syllogismum in prima figura efficere, maiore non existente universali. Necesse aut est ad salutem habere hosce duos syllogismos. Primum [?: leg- ] Omnes homines, omni tempore in hac vita, post [?: ] etiam pii a lege Dei accusantur et redarguuntur, quid sint peccatores, et digni aeterno exitio, omnesque [?: ] peccatum concluduntur: Ego sum homo: Igitur et ego peccatum habeo, accusorque lege, et damnor. [?: D- ] hunc Evangelicum: Omnes peccatores ad [?: accipiend- ] Christi merita per Evangelium invitantur: Ego sum peccator: Igitur et ego invitor et vocor ad istud lautissime convivium. Item: Omnes credentes salvabuntur, [?: ] Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit: Ego credo, et invoco: Igitur salvus ero. Aliquando hoc universale signum, sicut et contrarium Nullus, [?: opo-- ] restringi vel accommodari ad aliquam speciem aut [?: ] sens subiectum. sicut dictum est in Generalib. [?: Reg- ] de Sententiis Universalibus prolixissime. Aliquando tantum subiecti significatum excipitur, cum [?: praes- ] hoc signum praedicato additur ut, Caelum tegit omnis scilicet praeter se: Pater subiecit Christo omnis, [?: ] praeter se. Hunc Hebraismum nos docet Paulus 1. Cor. [?: ] . restringens illud dictum, quod pater filio omnia [?: sub- ] rit. Ambrosius super Rom. 3, disserit de vi universale sententiae, et signo universali: ac duplicem facit [?: ] sitatem, alteram bonorum, alteram malorum. Semper enim (inquit) duo populi sunt in una plebe. Affert exemplum ex Hieremia, inquiens: Istos omnes, etc. et [?: pro- ] ta Hieremias significat, dicens inter caetera: [?: T- ] nes insurrexerunt in Prophetam Domini, volentur cidere eum. Et sequitur: Omnis autem populus [?: ] misit. Illos ergo Omnes dicit, sed malos: et hosce omnes, sed bonos. Quidam Augustinum taxat, non [?: ] exponentem signum universale hisce verbis: Nec videtur obstare B. Aug. annotatio, in lib de Adult [?: ] disputantis atque volentis, per ea universalia signa QUICUNQUE et OMNIS, quibus et B. Marcus [?: ] et Lucas, includi omnem causam, etiam fornicationis: quod revera minime cogit. Per illa enim signa universalia, QUICUNQUE et OMNIS, omnis homo includitur: omnem autem causam includi non est necesse unde et Dominus excipiens causam adulterii, [?: ] illa voce QUICUNQUE, dum ait: Dico vobis, quicunque dimiserit uxorem suam nisi ex causa [?: ] tionis,

-- 405 --

785/786 etc. quam ob rem ipsemet beatus Augustinus in 2 libro Retractationum non perfecte se rem explicasse ingenue fatetur. Posset Ambrosii Regula etiam latius extendi et plures possent universitates excogitari prout sent interdum diversae species aut ordines hominum, item diversae factiones, de quibus seorsim et cum quadam distinctione pronunciatur generaliter per Omnis: ubi valet Regula de restrictione Universalis aut Generalis ad speciem, aut subiectam materiam, de qua alibi Talia exempla de universitate piorum. possunt et illa esse. Hierem. 31, Omnes hi a pusillo ad magnum cognoscent me: scilicet ex numero piorum. Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Ioann. 1. id est, omnem pium, seu qui illuminatur. Et 2. Cor. 5. Vetera praeterierunt, ecce facta sunt omnia nova: scilicet in Ecclesia, et quo ad pios aut religionem. Contra de universitate impiorum dicitur Iohan. 3. Testimonium eius nemo accipit. Et Philip. 1, Omnes quae sua sunt quaerunt, scilicet impii. Hic universale signum ad impios tantum restringendum est. Omnis aliquando simpliciter pro multis, aut maiore parte accipitur: ut et Regula Iuris inquit, Omnes videntur facere quod facit maior pars, est ad munic. §. Quod maior. Sic sacerdotes dicunt, Totos mundus abiit post eum. et Matth. 3, Tunc exiit ad cum Hierosolyma, tota Iudaea, totaque regio circumiacens Iordanem: pro, plurimi ex illis locis. Luc. 2, Venit [?: -dictum ] ab Augusto Caesare, ut describeretur tota terra habitabilis. id est, tota Iudaea. Coloss. 1. Evangelium est praedicatum omni creaturae sub caelo. pro, plerisque hominibus passim, quam latissime. Sic Psalm. 39, Celebrabunt te omnes reges terrae. Omnis significat nonnunquam idem quod Quisquis, sicut Erasmus et Beda annotarunt: ut Matth. 4, Sanans omnem morbum et omnem languorem id est, quemvis ex omni genere etiam gravissimorum, ac plane incurabilium morborum: non quod omnia individua infirmitatum aut infirmorum sanaverit. Est igitur hic haec particula universalis de omnibus generibus, quod nullus morbus ei fuerit insanabilis, perinde ac si dixisset, quemlibet morbum indifferenter ac citra discrimen sanabat, sive esset magnus, sive parvus, sive hominibus sanabilis, sive insanabilis. Sic Actor. decimo omnia quadrupedia sunt Petro in linteamine ostensa. Posses igitur dicere, vocem Omnis complecti proprie alias omne genus, alias omnem speciem, alias denique singula individua: sed Quivis, totum genus ac omnes species, non tamen omnia individua: aut certe etiam individua, sed solummodo citra discrimen, non autem plane singula. In hoc igitur sensu ac significatione, Omne non raro reperitur. Nec tamen hinc probari potest, hoc signum pro indefinito poni, sicut quidam hinc promissionum de beneficiis Christi universalitatem [?: ] [?: ----ere ] conatur. Qui error longe perniciosissimus est, evertens omnem fidem. Quomodo enim fiet conclusio syllogismi fidei, si maior non sit universalis? Quomodo quisquam poterit concludere promissionem ad se pertinere? At Paulus contra ex Ioele facit [?: universalissimum ] inquiens: Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit. ubi ille, manifeste facit promissionem universalissimam, omnibus, si modo credant aut [?: invo--- ] . Omnis deprecatio, omnis oratio, quae fuerit omni homini. 1. Reg. 6. pro, quaecunque oratio fuerit tibi [?: pro--- ] a quoquam, tu exaudi eam. Omnis faciens opus [?: ] Sabbati. pro, quicunque facit. Omnis percutiens [?: a--- ] , Ios. 20. pro, quicunque aliquem interfecerit. [?: Ta----- ] esse illud Matth. 5, Beati eritis cum dicent omnium verbum contra vos, etc. id est, quodvis genus ma [?: ] pro arbitrio in vos iactaverint. Nam omnia [?: ] dicere non possunt cum pauperi nequeat obiici [?: foe--- ] , aut prorsus imbecillo latrocinium. Num 18. In omni [?: ] eorum, et in omni oblatione eorum: pro, sive sit quodvis genus mincha, sive sit quodvis genus oblationis. Exod. 22, Vel pecus et omne animal, pro, quodcunque animal Num. 18. De omni adipe offeretis. pro, optimam et pinguissimam quamque eius partem. Vidit Salomon omnem virum fortem pro, quemcunque. Aliquando ea vox non universitatem generis, sed eius rei cui adiungitur, perfectionem aut plenitudinem denotat, perinde ac si diceres totum de re incorporea. Roman. 14, Deus spei repleat vos omni gaudio et pace. id est, pleno solidoque aut cumulato gaudio ac pace. Non enim optat Apostolus omnis generis gaudia, sed spirituale, verum, idemque plenum, perfectum ac cumulatum, solidum, sincerum et integrum. 1. Cor. 13 Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam: pro, totam plenam ac integram, illam miraculosam fidem, non si omnis generis fides. Sio alibi Abundatis omni fide. pro, plena, aut tota. Non omnis, aut omnis non, apud Hebraeos est universale negativum signum, non particulare: ut Latinis, et etiam aliis linguis. ut, Nisi abbreviarentur illi dies, non salvaretur omnis caro pro, nulla caro, nullus homo. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens: pro, nullus vivens. id est, homo. Tale est illud: Non facies in Sabbato omne opus, et Levit. 13, Omnem adipem et omnem sanguinem non comedetis. id est, nullum adipem, et nullum sanguinem. Sic Dan. 6, Omnis laesio non est inventa in eo. pro, nulla laesio. Sic Exod. 22, Omnem viduam et pupillum non affligetis. pro, nullam. Non sciebant omne verbum. 2. Sam. 15. pro, nesciebant quicquam eorum quae moliebatur Ab solon. Num 16. Ne tangatis in omnibus quae ipsis sunt, pro, nihil tetigeritis. Non omne praeter man oculi nostri vident. pro, nihil praeter Man, non quicquam Sic Petrus dicit Actor 10. Nunquam comedi omne. pro, quic quam immundum. Non omne ergo, aliquando significat non quicquam. Omne quod ei, pro omnia bona alicuius. ut 1. Paral. 13, Benedixit Dominus domum Obodedom, et omne quod ei: id est, omnia ipsius. Aristoteles primo de Interpretatione monet, signum. universale Omnis tantum subiecto, non etiam praedicato addendum: quia alioqui falsam efficeret orationem. ut si dico retur, Omnis homo est omne animal. At Psalmista vere dicit Psalm 39, Omnis homo est omnis vanitas. Verum ibi sensus est, quod sit tantum vanitas, mera vanitas aut ipsissima vanitas, seu etiam plena perfectaque vanitas: non quod non sit alioqui ulla alia vanitas, quae non sit in homine. Omnis qui, pro quicunque Isaiae 7 Omnis locus in quo nunc sunt mille vites pro, in quocunque loco sunt nunc mille vites. et, Omnes montes qui sarculo fodiuntur. pro, Quicunque montes nunc sarculo sarriuntur. Omnis vir qui rebellaverit ori tuo, pro, quicunque. Omnis qui iudicas: pro, quicunque iudicas. Omnis Scriptura est divinitus inspirata, 2. Timoth. 3 pro, tota Scriptura sacra est divinitus inspirata. Utuntur enim Hebraei suo col, pro quantitate discreta seu pro Omnis: et pro quantitate continua, seu Totus: sicut et Graeci suo πᾶς , aut ἅπας . Omnia peccata. pro, tot et tam grandia peccata. Numer. 16, Ne pereatis in omnibus peccatis eorum. quasi dicat. Ne obruamini tanta mole ipsorum iniquitatis, facti eius per imputationem et assensum participes. Omnis poni pro Quocunque, supra ostendi. Tale videtur esse illud Nehemiae 5, Intra decem dies excipiebant eos in omni vino ad multiplicandum. pro, quocunque vini genere. Secundum omnem immundiciam eius. pro, quacunque immundicia erit pollutus, In omni hoc, aut In toto hoc: pro in omnibus hisce, vel hactenus. Iob primo et 2. In omni hoc non peccavit Iob. Sic Psalm. 78, In omni hoc peccaverunt adhuc. pro, super haec omnia, nihilominus. Nehemiae 12, In omni, hoc non eram in Hierusalem. pro, cum omnia haec ago, rentur. Sic Isaiae 9, In omni hoc non est aversus furor eius. pro, licet populum suum Deus tot poenis

-- 406 --

787/788 afflixit, nondum tamen est eis vel populus conversus, vel Deus satiatus. Iuxta vel secundum omne quod, Nume. trigesimo, Iuxta omne quod est egressum ex ore eius, faciet. pro, quicquid et quoquo modo aliquid est pollicitus, ita faciat. Iuxta omnia, aut secundum omnia, valet interdum idem quod per omnia, aut omnino, aut prorsus: ut Iosuae 1, Iuxta omnia in quibus obedivimus Moisi, obediemus et tibi. pro, omnino vel prorsus, sicut illi obedivimus. Sic ibidem mox 8, Legit iuxta omne quod scriptum est in lege. pro, omnino ut scriptum est. Aliquando hoc signum universale non adiungitur suae voci aut subiecto, sed alii coniunctae, sicut et alia syncatagoremata: de quo Hebraismo in Regulis Generalibus disseruimus. Proverbiorum vigesimoprimo, Omnis via viri recta est in oculis eius. pro, omni homini, aut cuique suus mos, sua consilia et conatus placent ac probantur, tanquam iusti ac salutares: sed Dominus recte et exacte ponderat corda, et iudicat de intimis hominis cogitationibus. Non enim prorsus verum est, quod homines omnia sua facta probare soleant: sed solum praecipua ac perpetua, ac ante omnia ipsum vitae cursum, vel curriculum ac institutum. Tale videtur et illud Terentianum esse in Heautont. Quam iniqui sunt patres in omnes adolescenteis iudices. Sensus esset commodior, si diceres, Omnes patres esse iniquos iudices filiorum, quam in omnes adolescentes. Nam Clitipho accusaverat antea Menedemum nimiae austeritatis in suum filium: nunc autem accusat et suum patrem. Inde igitur ex pluribus iniquis patribus, colligit universale pronunciatum. Omnis res aut verbum, sine sequente negatione, interdum ponitur pro ullus. Deut. 17. Non sacrificabis Deo tuo bovem aut ovem, in quo sit macula, aut omne verbum malum. id est, ullum vitium. Sic Isaiae 56. Beatus qui custodierit manum suam, ne faciat omne malum: id est, ullum malum. Omnis, de duobus. Proverb. 22, Dives, et pauper obviaverunt sibi invicem, faciens omnes ipsos Iehova. pro, utrunque: tametsi Hebraismus rectius collocari posset in vocib. Dives et Pauper. Sensus enim est: Ubique varii sunt ordines, et varia genera ac conditiones hominum, cuius diversitatis ipsemet Deus autor est, non ea temere aut forte fortuna accidit. Sunt mihi omnia, Genes. 33. pro, omnia affatim suppetunt, nulla re necessaria destituor: omnia, pro omnigena bona. Ab hoc signo Omni habent verbum Hebraei, quod quasi totari aut omnitari sonat. 1. Regum 17. Recensiti sunt, et omnitati sunt. pro, omnes adfuerunt, omnes reperti sunt, nemo defuit, nemo desideratus est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.