Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ODOR, et ODORARI, primum per metaphoram significat famam: quod perinde mala bonaque hominum facta latum de se spargant rumorem aut [?: ] sicut res odoriferae aut foetidae suum odorem diffundunt. Sic Iacob dicit Genes. 34, ad Simeon et [?: ] lios: Turbastis me, et foetere me fecistis coram [?: ] toribus huius terrae. id est, hoc tam crudeli facinore [?: ] lam mihi famam, ingens odium et periculum [?: ] apud omnes circumvicinos. Praefecti quoque populi Israelitici dicunt ad Moysen et Aaronem, Foetere [?: ] stis odorem nostrum coram Pharaone et praebuistis [?: ] gladium contra nos. Contra etiam bonam famam significat, 2. Corinth. 2: Deus bonum odorem noticiae [?: ] manifestat per nos in omni loco. id est, famam aut doctrinam de sua noticia. Sic ibidem Paulus dicit, se aliis quidem esse odorem salubrem ad vitam, aliis vero [?: ] ad mortem. id est, famam ac opinionem hominum de se suaque doctrina, apud alios quidem bonam ac veram esse, eisve parere vitam: apud alios autem falsam [?: ] tram esse, tanquam pestilentissimi seductoris, quae [?: ips-- ] sit causa exitii. Porro offerebantur Deo in templo aeria thymiamata et suffitiones, adhaec et victimae offerebantur, quarum ustio aut assatio suavem odorem [?: ] bat. Quia vero omnis bonus odor recreat, et ille [?: ] ac fumus ascendebat in caelum, veluti ad Deum: ideo dicebantur illa offerri in odorem quietis, aut recreationis et refocillationis Domino. quae phrasis creberrima est in descriptione Sacrificiorum. Alii quietis [?: ] cunt odorem sacrificiorum vocari, quia faciat Deus quiescere a sua ira, et quasi ardens aestuansque cor eius recreat ac refrigerat. Sic etiam Deus dicitur odorari sacrificia aut incensum, cum ea placide grateque, [?: ] in vera Mediatoris fide oblata accipit. Sic legitur Genesis octavo: Odoratus est Iehova odorem quietis [?: ] suscepit propitius sacrificium Noach, eique ac filiis, [?: ve ] tiusque mundi hominibus placatus est. Contra [?: ] reiicit sacrificia aliquorum Deus, dicit se non odoratarum ea ut est Amos 5 Sic David dicit ad Saulem persequentem se: Si Dominus te incitavit contra me, odoretur sacrificium: scilicet tuum. quasi dicat, Sit tibi placatus ac propitius, non puniat te propter hoc [?: fact- ] sed potius te iuvet, tueatur ac foveat, detque tibi quod petis. Sin autem mali homines te incitarunt, in illi maledicti coram Domino, me vero tueatur et [?: ] vet Deus. Alii male exponunt locum, quasi de suo sacrificio loquatur David. Sic Paulus dicit Ephes. 5. Christus se pro Ecclesia obtulisse in odorem suaveolentiae Domino. id est, in sacrificium longe acceptissimum [?: ] Eodem titulo ornat etiam eleemosynam Philippensi sibi missam Denique 2. Cor. 2 etiam seipsum dicit [?: ] num odorem Christi Deo. id est, suam functionem ac praedicationem esse Deo gratissimum sacrificium, per Christum. Sicut alibi ait, se sacrificare Evangelium. Sic [?: ] 20 dicit Deus, se in regno Meschiae accepturum eorum [?: ] ctimas, et in odore recreationis aut quietis [?: pro--- ] lis futurum. Odor suavitatis, aut quietis, aut recreationis [?: ] ismus est: pro odore suavi, recreante, et [?: quie- ] [?: ] te. Odor interdum ponitur pro ipso incenso, aut [?: ] miamate Levit. 2 et 6, Adolebitque sacerdos odorem eius super altare. id est, incensam ipsam rem odoriferam Odor aquae, pro humectatione aut humiditate, per [?: ] . Iob 14, Ab odore aquae germinabit arbor preciosa. Odorare et Olfacere metaphorice, pro deprehendere, quod multa etiam ex odore bono aut malo [?: ] scuntur et diiudicantur. Sic Demea apud [?: Terem- ] dicit, se olfacturum fuisse totis sex mensibus priusquam

-- 401 --

777/778 filius aliquid mali moliretur. Simili ratione dicitur Isa. 11, quod Spiritus Domini instruens et ornans Meschiam variis donis, faciet eum odorari in timore Domini, ut non iudicet iuxta visionem oculorum, aut auditum aurium pro, efficiet eum ita sagacem, et acri iudicio praeditum, ut ipsummet cor intueatur, et inde faciat iudicium de hominibus. Odor incensi, precationes piorum significat: de quo Apocalypsis 8. Sic Psalm. 141. Dirigatur veluti incensum oratio mea in conspectu tuo: de qua locutione in voce ORATIONIS dicetur. Isaiae 3 minatur Deus mulierculis Hierosolymitanis, quôd pro suis suavibus odoribus habebunt foetorem. sicut alias eorum delicias ibi enumerat, quas se conversurum ait in graves poenas.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.