Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ODI et DILIGO, saepe non tam animi affectus,

-- 400 --

775/776 quam actiones eum affectum consequentes indicant. Diligere enim significat curare, defendere, servare: Odisse vero, negligere, laedere. Atque ita alias longius a causa in effectus prolabuntur hae voces, alias propin quiores effectus significant, sive simul adsit ipse effectus, sive non. ut Lucae 16. Aut enim alterum odio habebit, et alterum diliget. Videtur per odio habebit significari, negliget: ut ex sensu et sequentibus verbis universae sententiae intelligi potest. Affectus enim dilectionis etiam in plures extendi posset, sed opera servi non po test Proverb. 13, Qui parcit virgae, odit filium: id est, negligit: at diligens ipsum, mature castigat ipsum. id est, qui recte curam agit filii. Et Proverb. 8, Qui odit sapientiam, amat mortem, etiamsi oderit illud. Iohan. 12, Qui amat animam suam, perdeteam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vita aeterna custodiet eam. Matth. 16 pro amare ponitur velle servare: Qui voluerit animam servare. Significat et in Christi dicto Lucae decimoquarto, amare, idem quod turare: odisse idem quod negligere: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum. id est, non postponit patrem mihi: non ob me, cum res postulat, negligit. Sic 1. Petri 3, Qui nult vitam diligere, et videre dies bonos: id est, vult fruivita. Psal. 34 paulo aliter habent haec verba: sed Apostolus non tam citat illud dictum, quam eo alludit. Iohan. 3. Qui mala agit, odit lucem id est, vitat, fugit. Ezech 35, Cum sanguinem oderitis, sanguis vos persequetur. pro cum fugiatis bellum, non effugietis tamen. In hac significatione et sensu etiam accipiendum opinor dictum: Esau odio habui. Iacob autem dilexi, Malach 1, et Rom 9: ut significet, In hac parte neglexi eum, quod ei primogenituram abstuli, quodque eum ac eius posteros servituti Iacob addixi. non quod eum ex animo oderit, ac propterea in aeternum condemnaverit, quandoquidem Esau Gen. 33 clara fraternae dilectionis ac pietatis signa ostendit: unde Lutherus servatum probat. Sunt etiam gradus odii ac dilectionis, aut probationis divinae. Quaedam enim opera ac homines in huius vitae disciplina iustos probat Deus, quos in altera vita aut ad alteram vitam iniustos pronunciat et damnat. Sic Salomon est dilectus Deo, et ab eo innumeris bonis ornatus, quod ad hanc vitam attinet. de altera dubium est. Contra Lazarus et Iobus, sunt maledicti et flagellati a Deo in hac vita. Sic supra ostendi, interdum dilectionem pro ipso effectu aut beneficio suo poni, aut etiam pro indicio suo. Non raro tamen ulterius se extendit, non solum neglectionem, sed etia laesionem significans. Iob 3. A robore manus tuae odisti me: pro, perinde me graviter afflixisti, ac si odisses me: vel, pro tuo summo odio, aut ex summo odio afflixisti me. Ezech. 23. Agent tecum in odio: id est, ut hostes tui: crudeliter, utpote hostes, te tractabunt. Paulo ante dixerat, Agent tecum in ira, id est irati; seu, pro sua acri ira. Sic aliqui exponunt illud 1. Ioan. 3, Quisquis odit fratrem suum, homicida est: ut nempe non de solo affectu intelligatur, sed etiam de aliquo externo conatu. Verum rectius exponetur de ipso proprie affectu: sicut praecessit, Qui non diligit, manet in morte: et sicut Christus quoque Matt. 5 docet, Praecepta Dei requirere non tantum externum opus, sed etiam internum seu cordis: et illos quoque esse adulteros aut homici das, qui solummodo tales affectus, aut animi impetus habent. Loquitur ergo de interno homicidio. Psal 36, Blanditur sibimet impius ad inveniendum iniquitatem, ad odiendum: id est, probat sua consilia et conatus, eoque illa pergit perficere. ut laedat proximum. Odio habet anima, id est, aliquis ex animo odit: Isa. 1, Calendas vestras et Sabbata vestra odio habet anima mea. Perfectio odii: pro, perfecto odio. Psal 139. Perfectione aut consummatione odii odi eos. id est adversarios Dei et verae religionis ex animo aut toto pectore detestor. Salvare de manu odientium: id est, persequentium, Psal. 106. et Lucae 1. Odium ponere pro dilectione, Psal. 109, est odisse diligentem te. Latini dicerent, reponere. bona enim et mala gratia apud eos reponitur pro beneficio.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.