Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

OCULUS, tum per se, tum ratione adiunctarum vocum, varia significat. Dicam tamen primum de eius propria significatione, postea de figuratis. Oculus igitur primum, quoad propriam significationem, nota vox est: et tamen cum aliis coniuncta, aliquid interdum obscuritatis habet. ut Genesis vigesimonono: Porro oculi Leae erant teneri: Rachel autem erat pulchra forma, et pulchra aspectu. id est, habebat imbecilles oculos. Oculot levare aliquorsum, aut etiam dirigere, indicat expectationem opis. hic enim est gestus expectantium alicunde aliquod bonum, ut subinde eo versus attollant aut dirigant oculos, prospectantes an veniat illud desideratum auxilium. Psal. 121. Levabo aut levare soleo oculos meos ad montes, unde veniet mihi salus et auxilium. Sic 123 Psal. Ecce sicut oculi servorum sunt ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manum dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum, donec misereatur nostri. Servi enim et servae expectabant a Dominis, non tantum pensum, aut res in quibus laborare debebant: sed etiam victum et amictum, cum alioqui non haberent unde acciperent. Germani prorsus eodem modo dicunt, Einem andern in die hend sehen: pro, aliunde pendere, nihil habere in sua potestate, sed aliunde expectare opem. Oculi mei semper ad Dominum, Psalmo vigesimo quinto. Ad te Domine oculi mei, in te speravi: Psalmo centesimo quadragesimoprimo idem bis dicit. Oculos deficere, et contra illuminari, significat extreme imbecillum esse, aut contra revalescere et bene habere. Nam tum infirmitas corporis, tum et firmitas, in oculis sentitur in primis. Imbecillibus caligant oculi, nullam possunt ferre lucem, et similia damna sentiunt. Posset videri quaedam synecdoche, quod imbecillitas partis pro toto ponatur. Sed tamen non male dixerimus, hic oculos in propria significatione accipi. 1 Samuelis decimoquarto: Ionathan comedit de melle, et viderunt oculi eius, seu illuminati sunt: id est, prae fame et lassitudine ita erat exhaustus, ut iam oculi eius caligarent: sed sumpto cibo recepit vires, et oculi potuerunt tanto valentius cernere. Paulo ante dixi de phrasi, Illuminat oculos amborum Dominus: id est, ipsos sustentat et alit, ac fovet, ut possint fungi vita, et potentiarum suarum functionibus. Dare defectum oculorum, Deut. vigesimooctavo, intelligo de [?: imbecil- ] alii de spe irrita: Dabit tibi cor pavidum, et [?: defec- ] oculorum. Sic Ieremiae capite 14 dicuntur [?: oc-- ] [?: ] rum deficere, quia non erat herba: id est, fame extremum languere, adeo ut eis iam visus debilitari incipiat Eadem ratione Psa. sexto dicitur, Caligavit oculus [?: ] pro irritatione, inveteravit propter inimicos [?: me- ] est, ob perpetuas eorum molestationes. Deficere [?: ] dicuntur etiam ob longam expectationem: quia, supra dixi, cum alicunde opem expectamus, solemus intento visu spectare: id cum diu facimus, [?: necess- ] defatigantur oculi, defatigatur etiam aut debilitatur totus homo nimio desiderio ac dolore, quod non [?: ] tingat res expectata ac desiderata. Hinc igitur [?: legi- ] Psalmo 119, Defecerunt oculi mei ad eloquium [?: ] id est, dum tuarum promissionum impletionem expecto. Thren. 4, Defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, in expectatione nostra expectantes [?: ] tem, quae servare non potest. Psal. 96, Defecerunt [?: ] li mei, dum expectarem Deum meum. Iob 31. Si [?: ] viduae deficere feci: scilicet, longa expectatione [?: ] petitae, et tandem irritae. Dicuntur etiam [?: defic- ] oculi prae lachrymis: id est, ob perpetuum ac [?: nimi- ] ctum. Threnorum secundo. Idem est descendere [?: ] aquas, Threnor. tertio: Descendit in rivos [?: aqua- ] oculus meus. Et Ierem. decimotertio: Descendet oculus meus in lachrymam: id est, perpetuo fletu [?: de- ] ac defluit, et pene totus effluit et effunditur in lachrymas. Oculis dare somnum, id est; dormire, Psalmo 131 dedero somnum oculis meis, et palpebris meis [?: d- ] tationem. Eadem locutio est et Proverb. 6. Idem est Videre somnum oculis: Die ac nocte somnum oculis [?: ] non videt, Eccles. 8. id est, non dormit. Quae phrasis etiam apud Terentium in Heautontimorumeno. ¶ Oculus per metaphoram valde crebro significat [?: ] mentem iudicium aut cognitionem, seu [?: inter- ] culum: cuius sunt innumerae phrases. Prima est [?: ] oculis alicuius aliquid esse bonum aut malum, rectum aut [?: ] vum: pro, iudicio alicuius aliquid tale videri ac [?: ] ri: cuius locutionis exempla, quia passim sunt [?: ob- ] omitto. Exposita alioqui est haec eadem locutio [?: ] in praepositionibus Coram, Ante, in conspectu, et in nominibus, Bonum, ac Malum, ut hic eadem repetere non sit [?: ] cesse. Tribuitur alioqui non tantum hominibus, [?: ] et Deo, per anthropopathiam. 2 Samuelis vigesimo secundo: Reddidit mihi Dominus secundum iustitiam meam, secundum puritatem manuum mearum [?: ] oculis suis. Sic dicitur aliquis iustus in oculis suis, Iob. 36 simosecundo, Sapiens in oculis suis Proverbiorum, 3 quinto, ubi etiam plenius dicitur, et ingeminatur: [?: ] iis qui sunt sapientes in oculis suis, et in facie [?: ] dentes. id est, suo iudicio. 1 Samuelis decimoquinto, Cum parvulus esses in oculis tuis. Genes. 16, In oculis suis viluit hera sua: id est, coepit Hagar [?: conte- ] ram. 2 Samuelis sexto: Ero abiectus aut vilis [?: ] meis. Contemptus in oculis eius reprobus, [?: ] id est, contemnit reprobum. Difficile in alicuius Zach. 8. Quod si difficile videtur in oculis [?: reliqu- ] populi huius, num et in oculis meis erit difficile. [?: ] illorum aut meo iudicio. Durum in oculis alicuius, [?: ] 15. Num leve est in oculis vestris, generum esse [?: ] 1 Sam. 18. id est, vestro iudicio. Num [?: spelunca- ] facta est domus mea in oculis vestris? id est, [?: ] indicio. In hac significatione, usurpando [?: ocul-- ] [?: + ] aut iudicio, dicitur oculus malus, oculus malignus. Proverbiorum 23, Ne comedas panem [?: ] malum habentis: i. invidi et avari. Si Prov. 28, [?: ] ad divitias vir mali oculi: i. avarus, tenax. et Deut. 28, Cave ne malignus sit oculus tuus in fratrem [?: ] tem: pro, ne sit mens tua parca et nimium tenax ergo [?: ]

-- 397 --

769/770 Contra boum oculus, dicitur animus aut mens benigna, [?: -arga ] , benefica. Proverb. 22 Bonus oculus benedicetur, tribuit enim egeno de pane suo. Christus Matth. 6 vocat simplicem oculum, et intelligit etiam alienum ab invidia et rapacitate. Sic Matth. vigesimo opponit malum oculum simplici, obiurgans invidos illos operarios, qui dolebant liberalitatem Domini aequare sibi [?: -os ] operarios, qui unica solum hora laboraverant. Porro Marc. 7 dicit, ex corde exire malum oculum: id est, invidiam. Oculus carneus, pro iniusto iudicio aut animo, quale est plerunque hominum. Iob 10. Nunquid oculi carnei tibi sunt? aut ut videt homo, tu vides? id est, numquid tuus animus aut iudicium iniustum et irreconciliabile est? Contra Mundus oculis significat sanam ac puram mentem, quae iniustitiam videre ac spectare non potest. Hab. 1, Mundus es oculis, ut spectare non possis et cernere laborem. In hac significatione oculi promente, dicitur etiam Oculus sublimis pro superbo, et humilis pro demisso modestoque animo. Proverbiorum 6. Dominus odit sublimes oculos: id est, superbam mentem. Psalmo 101. Elatum oculis et turgido corde non possum ferre. Sic Psalm. 131, Domine non exaltavit se cor meum, nec elevati sunt oculi mei, non ambulavi in magnis et mirabilibus super me. Contra humilis oculus, pro modesto homine ac animo usurpatur. Iob 21, Humilem oculis servat Deus. Possis hanc locutionem etiam ad eam originem referre, quod superbi plerunque in altum respiciunt, elevato vultu: contra autem humiles ac tristes in terram deiiciunt faciem et oculos, sicut publica [?: ] Luc. 18 depingitur. Videri ergo posset ex ipso genera ac specie externa sumptam esse picturam animi, ac superbum dici elatum oculis, quia talis est eorum gestus ac vultus. Hic igitur Levatio oculorum longe aliud significat, quam supra, ubi pro sperare ponitur. Isaiae 10. Visitabo super altitudinem oculorum eius. id est, [?: pu-iam ] illum propter superbiam. Superciliorum elenatio etiam Latinis tum superbiam, tum austeritatem notat. Hinc Superciliosus. Esse aliquid in oculis alicuius: pro, videri ei. Genes. 19, Fuit sicut ludens in oculis ipsorum. id est, visus est eis iocari, aut etiam delirare, dum minatur interitum Sodomitis. Sic Genes. 27, Ero in oculis eius eius illusor: pro, putabit me sibi illudere. Genes. 29, Fuerunt in oculis eius dies pauci. Sic Numer. decimotertio: Eramus in oculis nostris et eorum ut locustae: [?: ] , nostro et ipsorum iudicio. Fui in oculis eius ut reperiens pacem, Cant. octavo. Et Levit. 13, Si plaga stete [?: ] in oculis eius. pro iudicio ipsius. Oculus aliquando [?: ] ipso homine ponitur, sed non citra quandam [?: em- ] , perspicuitatem, aut alicuius rei proprietatisve declarationem. Sic saepius dicitur, In oculis totius Israelis. id est, coram toto Israele: seu sciente, aut etiam terrificante toto Israele. Exodi quadragesimonono. 1. Paralip. 28. Trado tibi agrum in oculis filiorum Heth. Genes. 32. pro, sciente et testificante toto hoc coetu. Ligavit eum in oculis eorum, Gen. 42. pro, coram, illis ipsis spectantibus et intuentibus. Sic Num. 24, In oculis [?: Mo- ] et totius coetus adduxit scortum. pro illis spectantibus Ieremiae 43. Abscondes illos lapides in oculis [?: vi- ] Iudaeorum. id est, illis cernentibus infodies eos [?: ] terram, super quem locum postea rex Babylonis [?: -et ] suum tentorium. Lucae decimo: Beati oculi qui [?: vi- ] quae vos videtis. id est, beati vos estis quod vide [?: ] haec, ac beati omnes qui videbunt, etc. Porro Mat. [?: ] decimotertio: Vestri vero beati sunt oculi, quia [?: ] et aures vestrae, quia audiunt. id est, quia recte [?: ] spiritualiter, videtis, auditisque. Proverbiorum trigesimo: Corui eruent oculum contemnentem patrem. id est ipsum degenerem filium comedent. Solent alioqui plerunque primum cadaveribus oculos effodere. [?: ] Corinthiorum secundo: Quae oculus non vidit, nec auris audivit. id est, quae nemo hominum vidit, aut audivit. In oculis solis: pro, coram sole, seu cernente sole. 2. Samuelis duodecimo: Dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius. pro, spectante sole isto: id est, publice ac propalam. Mox addit: Tu fecisti abscondite, ego vero faciam coram toto populo Israel, et coram sole. id est, patefaciam tuum scelus. Sic posset exponi illa crebra phrasis: Invenire gratiam coram alicuius Oculis. pro, coram aliquo: tametsi simul iudicium aut mentem notet. Significat autem (ut alibi exposui) esse alicui acceptum, gratum. Latere alicuius oculos aliquid: id est, ipsum, aut eius iudicium, cognitionemque. Levit. 4, Si tota synagoga erraverit, et latuerit res in oculis congregationis. pro, ignota eis fuerit. Ab oculis alicuius amovere molestiam, Iob tertio. pro, a conspectu ipsius, vel ab ipso, liberare eum molestia. Cum convertero captivitates vestras in oculis vestris, Zoph. tertio pro, cum reduxero captivos vestros coram vobis, ita ut eos cernatis reduces ac incolumes, Displicere aliquid in oculis alicuius: id est, ipsi. Genes. 48. et 2. Samuelis undecimo. Sic durum in oculis alicuius, Deuteronom. decimoquinto: Ne sit durum in oculis tuis, cum dederis ei. Loquens mendacia non firmabitur in oculis meis: id est, coram me, apud me non consistet, nec erit acceptus. Sanctificare Deum In oculis populi: pro, coram populo. Numer. vigesimoseptimo: Rebelles fuistis. ut sanctificaretis me in oculis eorum. Honorare aliquem in oculis alicuius: pro coram aliquo. 2 Samuelis 10. Num honorat David patrem tuum in oculis tuis? pro, coram te, vel etiam tua opinione. Facere spernere viros In oculis mulierum. id est coram eis, seu ab eis, earumue iudicio: Esther 1. Mille anni in oculis tuis velut hesterna dies, Psalmo nonagesimo. id est, coram te, vel tuo iudicio. quasi diceret: Tu non pluris facis mille annos, qua mortalis homo diem unicam, adeo tu non senescis. Fecisti malum in oculis Domini, 1. Sam. decimoquinto. pro, coram Domino, seu quod maxime displicet Domino. Posses enim illud Coram oculis. referre vel ad facere, vel ad maium. Placere in oculis alicuius: pro, alicui. Iosuae vigesimosecundo, Iud. decimoquarto. Haec est sapientia vestra in oculis populorum, Deut. 4. pro, coram exteris, vel apud exteras gentes, seu etiam ipsarum iudicio. Eadem significatio est 1. Corinthiorum secundo: Quae oculus non vidit, nec auris audivit: id est, quae et qualia nemo mortalium suis oculis vidit, aut auribus audivit. Oculis multum affectus tribuuntur, quia per eos facillime in corde excitantur. magis enim movent ea quae videmus, quam quae audimus, aut alioqui sola cogitatione complectimur. Sic et Martialis dicit, Oculi sunt in amore duces: et Graeci inquiunt, ἐκ τοῦ ὁραν γίνεται τὸ ἐραν , Ex visu amor: Germani, Auss den augen, auss dem herzen. Ira tribuitur oculis, Genesis trigesimoprimo: Ne sit ira in oculis domini mei, quia non possum surgere. Genesis quadragesimoquinto: Ne sit ira in oculis vestris, quod vendideritis me: id est, ne irascamini vobismet. Inde est, quod oculi dicuntur irritari, Isaiae tertio: Et opera eorum contra Dominum, ad irritandos oculos gloriae eius. pro, ad provocandum ad iram. Cupiditas valde frequenter oculis tribuitur. 1. Ioan. 2. Quicquid est in mundo, est concupiscentia carnis et oculorum, id est, oculi cernentes ista terrena commoda ac bona, excitant in corde eorum cupiditatem. Tribuitur concupiscentia oculis, quae cordis est, quia eam in corde excitant. Sic oculorum desiderium vocatur uxor Ezech. 24. Ibidem et templum Domini dicitur desiderabile oculorum populi. Concupiscibile oculorum notat etiam, quicquid est preciosum. 1. Reg. 20. Omne concupiscibile oculorum tuorum ponet in manibus suis. pro, quicquid habes preciosum et tibi valde charum, auferet. Post oculos abire: pro, sequi desideria ac cupiditates, quas oculi moti externis

-- 398 --

771/772 obiectis excitare conantur in corde. Iob 31, Si post oculos meos abiit cor meum. Hinc iubemur avertere oculos, ne videant vanitatem, et excitent in corde pravas cupiditates, aut alios affectus. Hanc naturam oculorum, aut phraasin etiam, Christus Matth. 5 exprimit, inquiens: Omnis qui vidit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechavit. Huc facit Graecum proverbium, Ex visu amor. Et illud Virgilii, Ut vidi, ut perii. Sic de studio aut desiderio idololatriae dicitur Ezek. 26, Post idola patrum suorum oculi eorum. id est tenebantur desiderio idololatriae suorum maiorum. Sic dicit Ezechiel cap. 20, Singuli abominationem oculorum vestrorum abiicite. id est, idola quae mihi sunt abominatio, in quibus tamen vos oculis et corde haeretis. Oculi pleni adulterae, 2. Pet. 1. id est, adulteri tantum eo fine spectant mulieres, ut eas concupiscant, et quaerant occasionem adulterandi. Respicit autem Apostolus spiritualem impuritatem: id est, ad idololatriam. Oculis tribuitur etiam misericordia, unde crebro in Psalmis ista duo coniunguntur: Respice in me, et miserere mei. Unde fit, ut oculus dicatur parcere, scilicet movendo cor ad misericordiam. Deuteron. septimo et 33. Non parcat ei oculus tuus: scilicet idololatricis populis, et etiam amico aut sanguine coniuncto. Ea locutio crebrô in Sacris literis reperitur. ut Isaiae 13, Ezechiel. 5. 7. 8 9. 16 et 20. Oculi alicuius super aliquem, significat curam et auxilium ei impendere. ut Psalmo 33. Ecce oculi Domini super timentes eum, et ad eos qui expectant misericordiam eius. Sic oculus Domini impinguat equum: id est, praesens cura ac diligentia ipsius. Contra, Vultus Domini super aliquem esse, in malam partem accipitur Psalmo 34. et 1. Petri 3. Oculi Domini ad lustos, et aures eius ad clamorem eorum. Vultus Domini contra eos qui faciunt malum, ut extirpet de terra memoriam eorum. Oculus Domini erat super senes Iudaeorum, Esdrae quinto. pro, Deus eos regebat et fovebat. Ratio locutionis est, quia quae diligimus, curamus et fovemus, ea crebro respicere solemus. Inde fit, ut etiam verbum Respicere, pro curam habere alicuius, ponatur: Psalmo 101. Oculi mei ad fideles, ut sedeant mecum: id est, mecum habitent. Eadem phrasis usurpatur et de hominibus, Genesis quadragesimoquarto: Adducite eum huc, et ponam oculum meum super eum. id est, curam eius habebo, benefaciam ei. Sic rex Babylonis mandat praefecto, ut oculum suum ponat super Ieremiam: cap. trigesimonono et 40. Oculos tuos pone super illum nec feceris ei quicquam mali. pro, habeto curam eius. Videtur tamen Scriptura ipsa indicare, phrasin hanc ambiguam in utrunque fuisse: ideo addit interdum declarationem aut specificationem. Ieremiae vigesimoquarto: Ponam oculum meum super eum in bonum. pro, favebo et benefaciam eis. et Amos 9, Ponamque oculos meos adversus illos in malum, et non in bonum. id est, curam habebo de eis, ut puniantur, non ut iuventur. Aliquando haec locutio simpliciter cognitionem significat. Iob 34. Oculi Dei sunt super vias viri, et omnes gressus eius numerat. id est, [?: no-it ] , observat. iudicat. Ponere oculos ad aliquid, significat in id intentum esse. Psalmo decimoseptimo: Oculos suos ponunt ad expandendum rete in terram. id est, ad struendas insidias, sicut retia feris et avibus tenduntur, Sic Psalmo decimo dicuntur impii abscondere oculos miseris: id est, ex occulto illis insidiari. Abscondere alioqui oculos est, non id agere circa eum quod opus est, sive in iuvando, sive in puniendo eo, ut supra in verbo ABSCONDO dixi. Oculos alicuius, praesertim Dei, alicubi esse, significat eius curam, providentiam et favorem, aut alioqui diligentiam. 1. Regum nono: Eruntque oculi mei, et cor meum ibi in seculum. Pollicetur Dominus se fore praesentem in templo, et ibi orantes exauditurum Deuteronom. undecimo: Semper sunt oculi Dei tui in ea terra inde ab initio. pro, curam ne providentiam illius habet. Contra, Excindi ex oculis Dei , est privari eius cura ac favore. Psalmo trigesimoprimo Excisus sum ab oculis tuis. Sic Cain dicit se [?: ] et abscondi a facie Dei: id est, singulari favore Dei privari. Sic aperire oculos super aliquem, Zachariae duo-decimo. Coram oculis suis aliquid ponere, est, aliquid [?: ] proponere aut assumere agendum: Psalmo centesimoprimo. Non ponam coram oculis meis iniquitatem, [?: ] rem impiam. Apertum habere oculum, est oculatum intelligentemque esse. Sic dicit Bileam Num. 24. intelligit autem de interno oculo, quo Dei voluntatem ac responsa perspiciebat. Oculorum aspectus, pro iudicio. Lev. 13, secundum aspectum oculorum sacerdotis. Sic Ecclesiast. 11, Et ambula in viis cordis tui, secundum aspectum oculorum tuorum. Et Ezek. 23. Adamavit eos [?: ] conspectum oculorum suorum. Blandiri in oculis [?: ] ius, est in iudicio ipsius. Psalmo 36. Blanditur sibi in oculis suis, ut inveniat iniquitatem suam ad odiendum [?: ] excusat et laudat impius suas pravas cogitationes, ad hoc, ut eas tandem exequatur, et alios oderit ac [?: ] Ordinare in oculis alicuius, est ei proponere sua probra, aut confutationem, in faciem, aut ante oculos: Psalm. 50 Arguam te, et ordinabo tibi ante oculos tuos. id est, veluti aciem quandam aut seriem probrorum, criminum et refutationum, tibi in oculos obiiciam, et contra oculos tuos dirigam. Esse aliquem alicui spinas in oculis [?: ] mer. 33. et Ios. 23. id est, esse illi molestissimum, et maxime noxium: ut si quis haberet spinas aut aculeos in oculis. Sic futuras gentes Iudaeis, nisi prorsus exterminentur, minatur Deus. Acuere oculos contra aliquem, est, hostiliter eum intueri. Iob 16, Hostis meus acuit oculos suos contra me. Sic Germani dicunt, Einen scharf ansehen, etc. Er sahe mich an, gleich als wolt ehr mich durchsehen quasi vellet me penetrare oculis. Annuere oculis, significat fraudulentis et perniciosis machinamentis, considerationibus et insidiis aliis moliri exitium. Qui enim prava consilia voluunt, sive propter iniustitiam [?: ] tus, sive ne alii resciscant et caveant, nutibus, gestibus, et aliis occultis notis indicant aliis, quid fieri velint, non propalam et aperte loquuntur. Tales notas plures congerit Salomon Proverb. 6, inquiens: Annuit oculis suis, loquitur pedibus suis docet digitis fuit. Sic Proverbiorum decimo: Qui annuit oculis suis, infert dolorem. id est, isti scelerati insidiatores tandem aliquam calamitatem excitant. Sic mox decimosexta capite Claudens oculos ad cogitandas [?: per- ] movens labia perfecit malum. id est, clausione oculorum et motu labiorum dat signum, aliquid prave agendi: hoc est, occultis conatibus, consiliis et conspirationibus sibi adiungens aliorum operam. Sic Psalmo vigesimoquinto: Ne inimici innuant oculo. [?: ] lis, est aliquando desiderato eventu potiri, et [?: ] ram intuendo suaviter perfrui. Psalmo nonagesimprimo: Tantum oculis tuis aspicies, et retributiones inimicorum tuorum videbis. Sic Mich. 4. [?: As- ] culus noster in Sion. Aspicere alioqui oculis, significat aliquid diligenter intueri, in aliquid [?: intent- ] Ezech. quarto: Pone cor tuum, et aspice oculis tuis et auribus tuis. pro hic sis totus, huc attende. Oculis [?: ] cere ad rectum, est verum iter sequi, non [?: declin- ] ad dexteram vel ad sinistram. Proverbiorum [?: ] Oculus dicitur caligare et computrescere prae in Psalmo sexto et trigesimoprimo: quia ira cum reliquum corpus ac valetudinem affligit, tum praesertim oculos, qui quasi ignei in iratis esse dicuntur. Sic solent dici [?: ] [?: ] , et igne micantes. Consulam tibi oculo meo, Psalmo trigesimosecundo. id est, mente dispiciam, quid tibi [?: ] utile ac consultum, quaeram et dabo tibi bonum consilium

-- 399 --

773/774 [?: ] . ¶ Oculus etiam providentiam notat tum in Sacris literis, tum et in Hieroglyphicis Aegyptiorum, ubi ipsa pictura oculi id denotat. Proverb. 20, Rex oculis suis dispergit omne malum, id est, suo iudicio et providentia, seu prudenti gubernatione: sicut supra dixi denotare curam. Sic et illud dicitur: Ut oculus videat, ac auris audiat, utrunque facit Dominus. id est, Deus efficit, ut et gubernatores prudentes sint, et sapienter prospiciant quid faciendum aut omittendum sit, et subditi ac ministri obediant. Sic Moyses dicit ad Hobab suum affinem, Num. 10, ut sit populo oculus: id est, dux ac monstrator viae et variorum commodorum in deserto utpote locorum illorum gnarus. Et Iob cap. 29, Oculus [?: -eram ] caeco, et pes claudo: id est, imperitis eram doctor et consiliarius. Sic et Paulus primarios doctores cumparat oculis in corpore Ecclesiae, 1. Cor. 12. Si dixerit auris, quia non sum oculus, non sum de corpore. id est, Si dixerit auditor, quia ego non sum doctor, ergo non sum de Ecclesia. Egredi oculos prae adipe, de superborum et potentum elatis oculis dicitur: sumpta similitudine a praepinguibus hominibus, quorum oculi turgent. Illumina oculos meos, ne forte obdormiam in morte: significat quidem haec loquutio restitutionem valetudinis, aut [?: -nationem ] , ut supra dixi. Sed hic per metaphoram significat illuminationem spiritualem, ne a verbo [?: aber-- ] , et moriatur morte spirituali. Contra dicitur Psalmo 69, Obscurentur oculi eorum, ne videant. Sic et Psalmo 69. Revela oculos meos, et considerabo mysteria legis [?: ] . Non caligabunt oculi videntium, Isaiae 32 id est, videbunt quid sit verum, et ab eo non aberrabunt. Ocu [?: l-s ] [?: ] dicitur Deus, cum non vult ad preces ac [?: mi--ias ] nostras respicere, Isaiae 1. Praevenerunt oculi mei vigilias ad meditandum in eloquio tuo, Psalm. 119. Non revertetur oculus meus ut videat bonum, Iob septimo. id est, non videbo amplius bonum. Videant oculi tui aequitates, aut rectitudines: id est, aequa, recta et proba nova et promove: Psalm. 17. Sapientis oculi sunt in [?: ca-- ] Eccles. 2. id est, est oculatus, oculis utitur, recte om [?: ] prospicit. Contra oculi stultorum esse dicuntur in omnibus terrae: quod et internis et externis oculis non in quae sibi ante pedes sunt, aut facienda incumbunt, considerant, sed aliena a se cogitant. Oculus dexter, pro [?: ] alicuius prudentia ponitur. Zach. 11, praedicit Deus venturum pastorem malum, qui neglectis ovium [?: --modis ] sua tantum quaerat. Ei minatur Deus, [?: inqui-- ] : Gladius erit super brachium eius, et super oculum dexterum eius. id est, spirituali gladio verbi ita eum con [?: ] , ut summas eius astutias ac nequitias, ipsamque [?: --am ] religionem confutem et evertam. Oculare aliquem, pro torue aspicere, ut solent invidi aut inimici: 1. Samuelis decimo octavo. Fecit Saul ab ea die oculans Davide: id est, hostiliter inspexit. sicut in Genesi dicitur, animadvertisse Iacobum, Labani et filiorum faciem non [?: ] talem erga se, sicut prius. Alii vertunt, Insidians, [?: ] intentos habens oculos mentis in eum, et observens occasionem et rationem perdendi eum. Sic Germani dicunt, Ein auge auff einen haben. Oculus etiam me-phorice aut synecdochice ponitur pro omnire [?: pre--- ] Sic Christus Matth. 5 inquit: Si scandalizat te [?: o--- ] tuus dexter. id est, si res tibi omnium utilissima preciosissima, ut est oculus dexter, manus aut pes, te [?: --dit ] , quo minus intres in regnum caelorum: abiice [?: ] prorsus abs te, ut modo salveris: tanti momenti est [?: ] damnationem effugisse, et in vitam [?: pervenis--- ] est igitur necesse quaerere ibi, quid oculus dexterus pes significet. Est enim loquutio hyperbolica, [?: ] inusitata re sumpta. Sicut cum Christus inquit: in divinitis monti, praecipiteris in mare. de quo [?: Hebra--- ] est dictum. Simili locutione dicit Paulus, [?: ] paratos fuisse dare sibi oculos, si possibile fuisset. id est, quasvis preciosissimas et charissimas res, et gratificari ei summis ac difficilibus rebus. Quo sermone exprimit eorum summam dilectionem erga se, suumque ministerium et Evangelion. Similis prorsus res, ac locutio pene eadem est ad Colossenses 2. ubi affirmat se paratum esse dare illis non tantum Evangelion, sed et propriam animam: id est, quidvis longe preciosissimum, ac sibi gratissimum: cupere se illis in omnibus ac summis gratificari, ac vel mortem pro eis oppetere. Sic Itali de re charissima dicunt, uno oculo emitur, costa un ochio. Oculus ponitur saepe pro tota facie, sicut Latinis O S: et porro per metaphoram transfertur ad cuiusvis rei superficiem, aut externum quasi aspectum. Sic dicuntur Locustae cooperuisse oculum aut faciem, id est superficiem terrae Exod. 8. Suffusio oculorum. est illa rubedo oculorum et palpebrarum, ex ebrietate proveniens. Vulgata versio mendose habet Suffossio, Proverbiorum vigesimotertio. Ad oculum servire et oculorum servitus, ὀφθαλμοδουλεία , Ephes. 6 et Coloss. 3, est externo tantum opere servire, seu quatenus tantum homines cernere ac iudicare oculis de tuo opere possunt, non vere ex animo: ut solent qui Deum non timentes, externa specie ac simulatione probitatis et officiositatis hominum gratiam captant. Oculo ad oculum in hoc populo visus est Deus, Numer. 14. pro, manifeste ac coram. sicut alibi dicitur, quod a facie ad faciem videbimus Deum. Super oculos alicuius ponere manus, est morientis oculos claudere, aut comprimere: quod liberi olim parentib. faciebant, ne scilicet hiantes apertique, veluti viventem adhuc referant, et quasi territent alios. Sic Deus pollicetur Iacobo Genes. 46. quod Iosephus ponet manum suam super oculos eius. Sic Penelope de Telemacho dicit, Comprimat ille tuos, comprimat ille meos: id est, sit utrique superstes. Dan. 7 dicitur de parvo cornu quartae bestiae, quod habeat oculum, sicut est hominis oculus, et loquatur grandia. ubi oculum aliqui de prudentia exponunt: aliqui de honesta specie. Videtur autem omnino illud cornu significare Antichristum ipsum. Dicit igitur Spiritus S. illam horrendam bestiam habere aliquam speciem hominis ac cultoris Dei, et non velle videri omnino veram bestiam: sed tamen interim eum sub illa specie hominis ac cultoris Dei horrendas blasphemias contra Deum et veram pietatem evomere. Christus Matth. 6, et alibi dicit, oculum esse lucernam corporis: de quo loco supra in vocabulo LUCERNA dictum est. Sumit autem similitudinem aut metaphoram ab externo visu, et eam transfert ad internum seu mentis oculum: quae si est naturali caecitate obscurata, et insuper etiam malis habitibus et pravis cupiditatibus perversa, nihil prorsus recte agit: quod si est fide, verbo ac Spiritu sancto illuminata, recte regit hominem, eiusque actiones. Alias de spirituali illuminatione aut sanatione oculi mentis accipitur, Actor. 26. Ut aperias oculos eorum, quo se convertant a tenebris ad lucem, etc. Sic Lucae 24, Aperti sunt oculi eorum. Oculos ut non videant, et aures ut non audiant, Romanorum 11. pro, oculos non videntes aut caecos, et aures non audientes vel surdas. Quibus ante oculos fuit Christus depictus, Gal. 3. id est, quibus Evangelium ita clare, evidenter ac luculenter fuit traditum ac propositum, ut pene oculis suis viderint Christi passionem. Ante oculos aliquid ponere, aut oculis subiicere, usitatum est, et in omnibus linguis usurpatur. Deus det vobis illuminatos oculos mentis, Ephes. 1. id est, illuminatam mentem. Contra 1. Iohan. 2, Tenebrae excaecaverunt oculos eius. Abstergere lachrymas ab oculis alicuius, est eum consolari, vel potius liberare a causis lachrymarum, nempe ab omni calamitate, labore ac dolore. Isaiae 25. Apoc. 7 et 21.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.