Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

NAVIS nihil obscuritatis in Sacris literis ferme habet: alioqui tamen per metaphoram res eximias ac praepotentes, Deoque adversas indicat. Psal. 48, In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. i. praepotentes tyrannos, aut alios adversarios veritatis. Sic et Isa. 2, minatur Deus navibus Tharsis. Descendere ad mare in navibus, Psal. 107. Descendentes ad mare navibus, et qui faciunt opus in aquis multis. i. qui in mari negociantur. Navicula Christi a S. Patribus declaratur, quod sit typus Ecclesiae perpetuo periclitantis, sed nunquam prorsus pereuntis, iuxta versum: Fluctuat, ast nunquam mergitur illa navis. Quod Papa de sua piratica myoparona Aulae Romanae exponit. Ululate navis Tharsis, Isa. 23. id est, vos nautae et mercatores, ob devastationem Tyri, ad quam merces vehere solebatis. Continens pro contento ponitur. Minatur Deus Isaiae 30, se bello et variis calamitatibus ita absumpturum, et ad paucitatem redacturum Iudaeos, ut reliqui sint futuri sicut malus navis in vertice montis. i. perpauci. Non densi stabunt, ut sylvae in montibus, aut ut castra caeli innumerabilia, quemadmodum Abrahamo promittitur: sed admodum pauci et numerabiles, sicut caesa sylva una aut altera arbor in monte relicta speciem habet mali, navi infixi.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.