Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ Hactenus de nuditatis externae et quasi corporalis phrasibus. Nunc de spiritualis nuditatis locutionibus agemus: de qua multa utiliter dici possent. Sed quoniam non propositum est nobis, de rebus ipsis accuratius disserere: ideo simpliciter distinguemus varias nuditates easque breviter explicabimus, ut dicta de eis in Scripturis tanto rectius intelligi queant. Est ergo multiplex nuditas. alia creationis et honesta ac sancta, quae est tantum carentia externi et accersiti tegminis, in qua tam nihil initio turpe fuit, quam nihil nunc in virilis faciei vel manus, aut etiam pecudum nudatione est. Alia nuditas est lapsus, cui turpitudo, ignominia et confusio inest. Haec porro ipsa quoque duplex est, interna et externa. Interna est, totius imaginis Dei, praesertim in summis gradibus, et aliorum pulcherrimorum donorum privatio. Huc adde, et conscientiae cordisque ipsius nuditatem, quae privata iustitia ac innocentia, favore, gratia, et veluti aspectu Dei, privata etia fiducia in Deum bona conscientia, et magnanima animositate contra bruta omnesque creaturas, ad haec sibi male conscia, trepidat, omnia putat contra se clamare. iuxta illud. Conscius ipse sibi, de se putat omnia dici. Sicut et facinorosi, omnes suas turpitudines latitare cupiunt, et lucem conspectumque hominum fugiunt. Timor et pudefactio (quibus correptos ex nuditate primos parentes legimus) sunt effectus culpae: quare nuditas illa etiam culpam in se complectitur. Externa nuditas est, tum illa inhaerens deformitas, in quam corpus nostrum commutatum est: tum etiam varii foedissimi ardores et impiae cupiditates ex intuitu, aut etiam sola consideratione, maxime pudendarum partium, orientes. Ob hanc igitur illis inhaerentem multiplicem deformitatem ac gravissimas culpas, pudet nos, si illae vel ab aliis, vel etiam a nobis ipsis nudae conspiciantur. Quare et primi parentes eas ficulneis foliis tegere sunt conati, et omnes sanae mentis homines eas sedulo occultant, Deusque ipse illa occultari vult ac praecipit. Declaretur hoc contrario exemplo brutorum, in quorum nuditate, quoniam peccato originali carent, nihil turpe esse censetur. Sic et parvorum infantium nuditas deformis non esse existimatur: quoniam in eis Originalis malitia nondum se adeo crasse exerit. Consideretur autem illius primae ac nativae nuditatis decus in hoc exemplo, quod optimis ac sanctissimis viris, aut etiam regibus, vel heroibus, quos alioqui vult Deus caeteris mortalibus superiores esse, aut etiam praeclaris heroicisque factis praelucere, quasi quaedam dignitas, maiestas, ac ferme veluti fulgor aut radii quidam circumfusi esse videntur, ut alii cernentes eos quasi obstupescant, et attoniti eos paveant. De Augusto scribitur, quod radios oculorum ipsius alii ferre, aut recta eum in faciem intueri nequiverint. De Mario, et Olympiade, et Perdicca, quod percussores, eorum faciei dignitate perculsi, eos attingere ausi non sint. Hoc decus videtur etiam in communi vita aliis magis quam aliis circumfusum esse. Unde est, quod pictores talem quendam quasi splendorem circa caput sanctis et aliis praestantibus pingunt. Facinorosi porro non tantum carent hac gloria et dignitate, sed etiam contrariam ac tetram quandam deformitatem et pravitatem in vultu circumferunt: ut, sicut vulgo dici solet, Diabolus per eorum oculos prospicere videatur. Id vero etiam magis mirandum est, quod in iisdem hominibus cernas istam faciei mutationem, ut ii quoque, quorum [?: ] prius fuit veneranda, et plane veluti angeli cuiusdam ut de Stephano legitur, postea per tetra facinora [?: in ] dignitate exuatur et nudetur, ut non solum nihil [?: in- ] sit reverendi: sed etiam insit foeda deformitas, [?: to- ] et vel immanitas, vel etiam furor. Huius suae [?: nudit- ] facinorosi ita sunt sibi conscii, ut qui prius erecta et [?: ] ta facie incedebant, aliosque in os intueri, et vicissim [?: -am ] faciem contemplandam praebere libere [?: ani- ] audebant: postea ubi sese multis foedis sceleribus contaminarunt, eos vehementer pudeat vel intueri [?: ] vel vicissim ab aliis aspici, praesertim honestis et [?: pr- ] bus viris. Exempla illustria utriusque haberi [?: poss- ] vultu principum quoque virorum aliquot nostri temporis. Talem quandam dignitatem, maiestatem, et veluti fulgorem videntur voluisse pictores Sanctis [?: ] diorum circa caput circumfusione appingere, ut [?: ] do dixi. Ex hac distinctione et declaratione multiplicis nuditatis intelligi non difficulter possunt dicta Scripturae, ut quod primum Gen. 2 non puduerit [?: pr- ] parentes suae nuditatis, quae illis fuit gloriosa: [?: p- ] de ea vehementer erubuerint, cum fuit turpis, et multiplici culpa ac peccato contaminata. Ad hanc nuditatis naturam etiam divus Paulus alludit, cum Eph. 4. et Col. 3, ac alias iubet. nos illum deformem veterem hominem deponere. et contra induere novum illum, qui renovatur ad imaginem illius qui condidit ipsum: [?: ] cum iubet nos induere arma lucis, cumque dicit corpora nostra gloriam, immortalitatem et incorruptibilitatem indutura esse. De hac nuditate, induitione, et superperinduitione, agit etiam 2. Cor. 5. Habet autem nonnihil obscuritatis, quod ibi Paulus dicit, nos habemus spem, quod in resurrectione nova veste immortalitatis et gloriae induemur: et mox addit exceptionem [?: ] conditionem, Si modo induti, et non nudi [?: reperi- ] Quidam enim Babylonicae Thaidis collusores, interpretati sunt hoc dictum de necessitate bonorum operum ad salutem. Sed Paulus contra interpretatur necessarium huius vitae indumentum, de sola Christi acceptione, inquiens: Quotquot baptizati estis, Christi induistis. Verum de metaphora induitionis, vide supra in verbo INDUO aliqua. Sic et ipsemet pater caelestis ipso facto et praxi Gen. 3, interpretatus est [?: ] tione uti aut nuditatis amotione, esse ornari merito aut iustitia Christi imputata, cum ovilla pelle primos parentes vestivit: promittens simul benedictum [?: sc- ] et indicans venturum agnum Dei qui peccata [?: ] tollat, suamque vicissim nobis iustitiam imputet, ei [?: ] quasi pelle sua tegendo ac convestiendo, sanguineque [?: ] nos abluendo, et super nivem dealbando. Ex hac [?: s- ] induitione, quam in hac vita omnino fieri necesse est, dependet illa vitae aeternae superinduitio. Neque tamen [?: ] gamus, simul omnes salvandos in hac quoque vita [?: ] spiritum renovari. Huc aliquo modo pertinet, [?: ] Christus angelo aut Ecclesiae Laodicensi, securo [?: ] menti de suis donis ac operibus, et glorianti quod [?: ] dives, ac nullius indigeat, obiicit, quod sit revera pauper ac nudus: iubetque eum a se petere aurum, et [?: ] candidam, qua tegat dedecus nuditatis suae: quae nimis est praedicta pellis agni Dei, nostra peccata tegens: et sanguis mundans ac dealbans nos super nivem. Sed decipiunt multos metaphorae nuditatis, vestis, et [?: induit- ] fumuntur a rebus maiorem similitudinem cum inhaerentibus qualitatibus, quam cum imputativa iustitia habentib. [?: Verb-- ] Scriptura tribuit verbum Induere etiam reb. extra hominibus existentibus, et non adhaerentibus ei: ut Indui [?: conf- ] Iob 8 Psal. 35, 109. et 132. Confessionem induit Deus, Psalmo 104. Induere maledictionem, Ps. 109. Induit maledictionem veluti amictum. Sacerdotes indui salute, Psal. 131 [?: ] quibus exemplis liquido apparet, hanc metaphoram

-- 387 --

749/750 usurpari de qualicunque adiunctione rerum, etiam non [?: -ctissime ] corpori inhaerentium, nedum solum de [?: qua-am ] inhaerentium mutatione, aut virtutum infusione, aut de bonis operibus: ut isti somniant, qui cum pseudoapostolis operum necessitatem ad salutem no [?: ] obtrudunt. Verum, uti dictum est, ipsemet Paulus clare suam sententiam et phrasin declarat, cum istam necessariam induitionem ait esse, induere ipsum Christum servatorem: hoc est, percipere eius meritum, beneficia, ac bona opera in nos: non nostra, quae nos Deo [?: -stemus ] , ut ad salutem pertinentia, celebrare, aut in [?: ] fiduciam in extremo iudicio habere: ut Maior (huius erroris instaurator) in Postillis suis contendit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.