Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

NUDUS, et NUDITAS, varie accipitur in Sacris [?: -is ] . Dicam autem primum de iis significationibus et loquutionibus quae magis propriae sunt, et ad externam nuditatem pertinent: postea de metaphoricis ac [?: -alibus ] (ut ita loquar) nuditatibus. Nudus [?: igi-catachristicos ] significat male vestitum Deuter. 28, servies hosti tuo, quem Dominus immiserit in te in [?: ] , in siti, in nuditate, et inopia omnium rerum [?: ne-rum ] . Non significat simpliciter eum nihil [?: esu-iturum ] , aut tegminis habiturum: sed tenuiter indigne haec accepturum. Sic Paulus saepe queritur [?: ] nuditate. ut 1. Corinth. 4: Hucusque et esurimus [?: ] [?: -s ] , et nudi sumus, et colaphis caedimur, et incertis sedibus erramus. 2. Corinth. 11. In fame et siti, in ieiuniis, saepe in frigore et nuditate. Sic et Rom. 8 negat vel famem, vel nuditatem separaturam se esse a Christo. In hoc sensu nonnulli accipiunt et illud, quod Saul dicitur nudus prophetasse, 1. Sam. 19. id est, privatus superiore ac regia veste. Item, quod Iohannes apostolus dicitur aufugisse nudus. item, quod Petrus Iohan. 21 dicitur nudus piscatus, eoque prosiliturus ad Dominum succinxerit se amiculo superiore, ut solemus cum honestis aliquibus aut dignioribus viris colloquuturi. Sic Iacobus secundo inquit: Si autem frater et soror nudi sunt. Item Christus: Nudus fui, et non vestivistis me. Eadem ratione dicitur Iob 22, Nudos spoliastis vestibus. Nudum aliquem abigere, fiebat poenae et ignominiae gratia. Sic minatur Deus Iudaeis sub forma mulieris, Ezech. 16 et 23, ac Hos. 2, Ne forte dispoliem et denudem eam, etc. Dixerat vero prius prolixe Deus, Ezech. 16, se eam reperisse nudam et ignominiosam: sed misertum eius, vestivisse ac ornasse ipsam. Nudare caput, et lacerare vestes, luctus indicium erat. Id ne faciat Aaron ac filii, ob duos filios divinitus exustos, prohibet Deus Levit. 10. Contrarius etiam mos legitur 2. Sam. 15, quod David et populus fugientes habuerint tecta capita. Sic et pedibus nudis incedere solebant lugentes. 2. Samuel. 15 legitur de Davide fugiente Absolonem, quod incesserit flens, discalceatus, et tecto capite. Nudo capite et scissis vestimentis iubentur incedere leprosi, Levit. 13, ut nimirum agnosci queant. Nudum fugere, extremae miseriae indicium est. Amos 2, Et qui inter fortes virili est corde, nudus fugiet in illa die. Sumpta est locutio a praelio, ubi victae partis milites, proiectis armis et vestibus fugiunt, quantum omnino possunt. Nuditas saepe ipsa pudenda dicuntur, quae tunc demum pudenda sunt, cum nuda sunt. Sic saepe in prohibitione incesti repetitur, ne quis huius aut illius nuditatem detegat: Levit. 18. Sic Exod. 20 habetur de sacerdotibus. Ne ascendas per gradus ad altare, ne reveletur nuditas tua. pro, ne detegantur. Sic Nohae nuditas apparuit, cum ebrius dormisset. Porro quia summum dedecus est muliebris sexus, detegere velanda: ideo minatur Deus crebro, uti dictum est, se nudaturum esse filias Hierusalem: Isaiae 3. aut etiam totum populum, loquendo de eo sub forma mulieris. Nahum 3. de Ninive Deus inquit: Revelabo fimbrias tuas a facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Eadem locutio est etiam Hierem. 13, de Iudaea. Nuditas terrae dicuntur loca non tecta munitionibus aut firmata praesidiis, qua facillime hostis pervadere possit. Sic obiicit Ioseph fratribus suis, Genes. 42 quod venerint exploraturi nuditatem terrae. Propheta iubetur nudus et discalceatus incedere tribus annis: ut hac specie contestetur, sic nudos et dis calceatos, id est male vestitos, abducendos esse in captivitatem Aegyptios et Aethiopas. Nudus [?: exiu- ] de utero matris meae, nudus etiam revertar eo, inquit Iob cap. 1. Sic et Paulus inquit 1. Timoth. 6, Nihil intulimus in mundum, nimirum nec esserre quicquam possumus. Clypeus nudabit parietem, Isaiae 22. id est, clypei pendentes in pariete de clavis, tegunt eum: sed tollentur ad bellum contra Iudaeos, atque ita nudabunt parietem. Nudare, pro evertere, Psal. 137, Nudate usque ad fundamentia. id est, remotis lapidibus denudate fundamentum: quod est, funditus evertite. Simile dictum avi mei Bartholomaei de Luciis memini, qui crebro repetebat de dolentibus dentes, nullum esse efficacius remedium, quam si radices eorum nudentur soli: id est, si radicitus evellantur, Sic Isaias iuxta vulgatam, Nudabitur alueus rivi. Nudum per metaphoram dicitur, id quod est manifestum: quia quae nu data sunt, omnique involucro privata, facile qualia sint perspiciantur.

-- 386 --

747/748 Sic Iob cap. 26, dicitur infernus ipse coram Deo nudus: et Heb. 4, Omnia sunt nuda et aperta oculis eius, cum quo nobis est sermo. Nudatione nudatus est arcus tuus: Habac. 3. i. manifesta fuit tua vis bellica. forte quod preciosiores arcus in vaginam reconduntur, unde depromendi sunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.