Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

NOVACULA, in pro pria significatione accepta [?: p- ] quasdam pauculas locutiones, non nihil obscuras: ut, [?: ] dere novaculam super alicuius caput. Iud. 13. et transire per [?: ] cuius caput novaculam, Num. 6: ubi Deus vetat radi caput Samsonis et aliorum Nazaraeorum: in quo fuit singularis quaedam religio ac votum a Deo institutum, de quo forte [?: ] dicetur in verbo Radere. ContrĂ¢ vero iubet prophetam Ex. cap. 5 facere transire novacula per caput et barbam ut: ab rasorum pilorum varia absumptione indicet Iudaeorum [?: ] os casus poenasque mox sequuturas. Porro Ps. 52 comparat David linguam Doegi sanguinarii delatoris, [?: no- ] lae acutae et do losae: quod sicut novacula acuta vel [?: p- ] lulum aberrans gravissime laedit, atque adeo etiam iugulum attingens interficit: ita ille suis calumniis interfecerit sacradotes, ac etiam Davidem cum aliis sibi adiunctis perdere [?: ] netur. Sic alibi linguam stricto gladio Scriptura [?: comp-- ] Is. ca. 7 minatur Deus, se rasurum novacula conductra nempe rege Assyriae, caput, barbam et pilos pedum. Quo [?: ] dicat, se opera illius regis Israelitas puniturum, ita [?: ] homines et animalia, ac aedificia et plantae [?: vast- ] Ideo autem addit conducticia, ut sciant illam novaculam [?: ] mercedem flagitaturam: i. Assyrios praedae [?: avid- ] tanto exactius omnia spoliaturos et abrepturos esse.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.