Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

NOMEN, est vox multum usitata: varias autem et obscuras proprietates aut Hebraismos habet, qui deducuntur ab hac voce, quatenus est nomen proprium alicuius personae, non quatenus rerum appellativum. Nomen igitur primum ac maxime proprie significat ipsum proprium singularum rerum nomen, quod et Nonius de Latino sermone notat: ut, Nomen tuum vocetur super nos, Isa. 4. i. adiecto tuo proprio nomine cognominemur, dicamurque uxores David aut Salomonis: de qua loquutione aliquanto post. Secundo, quia nomen est quasi novimen aut notamen rei, ut Grammatici docent: ideo non raro nomen pro ipsa ampliori noticia, cognitioneque rei ponitur. Hinc est quod nomen Dei ponitur pro eius vera doctrina et agnitione ac religione sicut in oratione Dominica petimus, ut sanctificetur nomen Dei: i. ut sancte ac vere agnoscatur eius doctrina ac religio, eaque accipiatur ac pie tractetur: de qua petitione, ac principio Dominicae orationis, in voce Regni dicetur. Mich. 4, Omnes gentes ambulabunt in nomine Dei sui, at nos ambulabimus in nomine Dei Iacob: i. in doctrina, religione. Sic Christus aliquoties repetit, se nomen patris mundo patefecisse, item fratribus. Sic, Narrabo nomen tuum fratrib. meis, Psal. 22. Tertio ponitur pro fama ac celebritate alicuius: sicut etiam Latini dicunt viros magni nominis: et Ovid. in Metamorph.— Magnum et memorabile nomen. Sanctum et terribile nomen eius, Psal. 111. i. fama. 1 Par. 15, Num. 16, Viri fortes viri nominum. i. celebres. Suscitabo eis plantam in nomen: Ezek. 34. i. quae pariat eis celebre nomen. Iob 30. Filii stulti, et filii sine nomine: i. obscuri, carentes celebritate alicuius virtutis. Qui venerunt de terra longinqua propter nomen tuum: i. propter celebritatem miraculorum tuorum venerunt, ut in tuo templo offerant et orent: inquit Sal. 1 Reg. 8. sic dicitur aliquis sibi facere nomen: Num. 9, Fecisti tibi nomen secundum diem hanc. Fecique tibi nomen iuxta nomen magnorum qui sunt in terra: 2 Reg. 7, et 1 Paral. 17. pro, feci te celebrem, sicut alios celeberrimos duces ac reges. Item, Ponere sibi nomen: 2 Sam. 7, Timebunt gentes nomen tuum. i. ipso nomine ac celebratione tui audita, timore percellentur. Nomen aliquando cum gloria coniungitur: ut Ps. 79, Propter gloriam nominis tui: i. propter gloriosum nomen aut famam tuam celebrem, seu ut celebretur fama tua. sic et Psal. 72. Quarto, nomen ponitur crebro pro ipsa re: ut nomen Latinum, Romanum, Volscum, pro ipsis Latinis aut Romanis, saepe est apud Livium. Sic nomina, ipsos

-- 374 --

723/724 debitores vocant. sicut proverbium est, Saepe bona nomina fieri mala non monendo: id est, ad solvendum segniores. Tale et illud est: Vive tibi, et nomina magna fuge: id est, magnos et praepotentes. Sic in Apoc. Habes nomina aliquot: pro, aliquot homines ponitur, ut mox dicetur. Hac significatione valde crebro nomen Dei aut Christi, pro ipso Deo aut Christo ponitur: Protegat te nomen Dei Iacob. id est, ipse Deus Iacob, qui solus est verus Deus. Psallere nomini Domini, benedicere ei, confiteri ipsi, laudare nomen Domini (quae creberrima sunt, praesertim in Psalmis) omnia possis intelligere de ipsomet Deo. Sic illud Psal. 114. Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 1. tibi met hanc laudem tribue. Mal. 1. Despicitis nomen meum. Cur autem tam crebro ponatur nomen pro ipso Deo, dicunt Theologi hanc esse rationem: quia nos non simpliciter aut absolute agnoscimus vel colimus Deum, sed tantum eatenus, quatenus se in verbo ac sacramentis suis patefecit, ad eaque tum se, tum et cultores suos alligavit. Sic ergo addita voce nominis ad Deum aut Iesum, indicari, nobis esse negocium cum Deo sic patefacto, illum nos celebrare, et ab eo omnem opem petere ac expectare: sic denique coniungi veram noticiam cum vero Deo. Sic dicitur, Quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit, Ioel. 2, Rom. 10. Protegat tenomen Dei Iacob. Psal. 20, Expectare nomen Dei, Psal. 52. i. ipsum Deum. Mich. 5, Messias pascit suos in fortitudine Domini, et in magnificentia nominis Domini Dei sui. Ponitur nomen Dei etiam pro attributis Dei, aut quasi proprietatib. eius: Psal. 9, Et sperabunt in te scientes nomen tuum: i. qui norunt aut credunt tuam misericordiam. omnipotentiam. veracitatem, etc. Sic cum Moses Exod. 3 petit, sibi nomen Dei patefieri, non solum unam aliquam vocem cupit cognoscere, sed omnino pleniorem quandam noticiam eius attributorum, aut proprietatum. Nec tantum in Deo ponitur nomen pro re, sed etiam in hominibus, ut supra dixi: atque adeo in genere pro quacunque re. Act. 4, Nec est aliud nomen sub caelo, per quod oporteat homines servari: i. nulla omnino res, medium, aut via. Vicinum huic est quod interdum nomen ponitur pro persona: ut Act. 1. Erat autem simul turba quasi centum viginti nominum: i. hominum aut personarum. ubi Erasmus eam huius locutionis causam esse dicit, quia cum homines recensentur nomina eorum recitari solent. Sic et Apoc. 3. Habes pauca nomina in Sardibus, quae non polluerunt vestimenta sua: i. homines pios. Quo loco Arethas Caesariensis testatur, hunc modum loquendi esse alienum a Graeca lingua. Quinto, nomen ponitur pro posteritate: quia posteri nomen maiorum, saltem cognominis, ferunt. 1 Sam. 14. Iura mihi, quod non disperdes nomen meum de domo patris mei: in quit Ionatham, â Davide exigens, ne inter alios Saulitas; etiam suos liberos interficiat. Sic dicitur aliquis suscitare nomen fratris, Deut. 22. Sic 2 Sam. 14 dicit mulier, orans pro filio fatricida, Deposcunt eum ad poenam, ut non ponant viro meo nomen: i. ut extinguant posteritatem viri mei, quae nomen eius gestare debebat. Nomen videtur aliquando idem valere quod causa: ut Mar. 9. Quisquis unum ex talib. puerulis accipit meo nomine, me accipit: i. quicunque mei gratia aliquem minimum homuncionem acceperit tanquam meum cultorem aut etiam ministrum, etc. Sic ferme et Latini voce nominis utuntur: ut cum iubent alicui suo nomine salutem aut aliquid aliud dici, vel quippiam fieri aut dari. tametsi non desit et hic discrimen. Cum vero dicit Christus, se venire in nomine Patris: non tantum eius gratia se venire indicat, sed etiam ab eo iussum, et eius doctrinam afferendo: ut complectatur causam efficientem, formalem et finalem adventus: i. mandatum, quod est causa efficiens: doctrinam, aut totam (ut loquuntur) credentiam aut commissionem, seu mandata, tradita de modo agendi, docendi, patiendi et omnia ordinandi, quae sunt quasi causa formalis adventus: et denique finalem, nempe ut glorificetur pater caelestis, non ipse. Quod si, inquit, alius venerit suo nomine, eum accipietis. i. si quis venerit arbitrio, non iussus a Deo currerit, suam doctrinam [?: -rendo ] , omniaque pro sua libidine agendo ac [?: disp- ] do, denique suam gloriam opes aut voluptates [?: qu- ] Falso prophetare in nomine Dei dicuntur seductores, [?: ] 14. i. falso iactant se a Deo missos, et illa quae [?: prop- ] loqui iussos, seque Dei gloriam quaerere. Haec [?: sint- ] genere dicta de significationibus vocis Nomen, [?: ] proprietate Hebraeorum circa nomina propria: [?: ] de Phrasibus huius vocis. Phrases nominis de Deo dictae. In nomine Dei, aut in Deo, idem est aliquando, et [?: ] cat opem Dei. Psal. 44. In te hostes nostros [?: co- ] mus, in nomine tuo conculcabimus inimicos [?: ] . i. tua ope auxilioque, ac te ipso freti. Sic David in 1 Samuel. 17 ad Goliath, illum venire in lancea et [?: gla- ] se in nomine Domini. Idem valet cum inquit Psal. 63. ne dicam tibi in vita mea, in nomine tuo levabo [?: ] meas: i. ad te, vel tuum nomen appellando. In [?: no- ] Domini concidam eos, Psal. 118. i. ope Dei. [?: Celeb- ] mus te Deus, etenim propinquum erat nomen [?: ] . i. praesens numen aut auxilium. Pro fama ac gloria [?: ] atque adeo promissionib. eius, quib. se suamque [?: ] misericordiam ac omnipotentiam celebrat. Psal. 54. [?: D- ] in nomine tuo salvum me fac, et in fortitudine [?: ] ob verbum quo temetipsum nobis celebras ac [?: ] et ut glorificeris. Psal. 31, Propter nomen tuum [?: d- ] et educ me. Fac mecum propter nomen tuum. Psa [?: ] Forte hic recte per nomen Dei ipsum Messiam [?: i- ] gas, per quem et propter quem David se petit [?: sa- ] Sic Psal. 48, secundum nomen tuum Deus sit laus [?: ] . i. qualem tu temet in verbo tuo praedicas, et ab [?: ] praedicaris: talem te praestas, et nos experientia [?: ] depraehendimus, In hac significatione dicitur [?: ] Dei admirabile in universa terra. Nomen [?: Meschi- ] citur permansurum, vel potius propagandum [?: ] sole, Psal. 72. pro perpetuo et ubique, quandiu [?: -ol ] [?: ] et quam late radiis suis orbem terrarum illustrat. [?: ] nomine IEHOVA, dixi in proprio Tractatu, qui [?: ] Universalibus Regulis. Idem esse putant [?: docti- ] IA, sed abbreviatum ob humiliationem aut [?: exin- ] nem filii, quem putant proprie hac vocula [?: indic- ] [?: ] 68, In ia nomen eius: i. sic vocatur, in eoque [?: nom- ] lendus est. Nomen Dei exponunt aliquando eruditi, [?: ] Dei filium: quia sicut aliae res per sua nomina [?: p- ] et agnoscuntur: ita pater per Christum mundo [?: re- ] et recte agnoscitur. Aliquid huic vicinum est [?: q- ] 23 dicitur, nomen Dei esse in medio Angeli: [?: qu- ] ctum postea exponam. [?: Nome- ] Dei alicubi esse, [?: ] dicitur: i. cultus Dei. 1 Reg. 8 Ad aedificandam [?: do- ] esset nomen meum ibi. et 2 Par. 2 Elegi domum [?: ] sit nomen meum in seculum: i. cultus ac vera [?: rel- ] qua ego crebro nominor a doctoribus, aliisque [?: ] et sacrificantibus. Dan. 12, Locum quem elegerit [?: D- ] ponat nomen suum ibi, ut habitet ipse: i. arcam et [?: ] cultum. Sic mox, Ut habitare faciat nomen suum [?: ] Sacerdotes quoque dicuntur ponerenomen [?: Domi-i ] [?: ] lum, cum appellato ac invocato Iehova, [?: be-edi- ] pulo. Num. 6. Sic habitare fecit Deus nomen [?: ] , Ier. 7 [?: ] locum meum in Silo, ubi initio feci habitare [?: ] um: i. ubi posueram cultum et religionem meam. [?: ] ibi significat agnitionem, religionem ac totum [?: cul- ] [?: ] cari nomen Dei super aliquem locum: Ut cognoscant [?: ] [?: ] invocatum esse super locum hunc. 1 Reg. 8. i. [?: ] [?: ] plum esse tibi vero ac omnipotenti Deo [?: dedic- ] de tuo nomine appellari, teque ibi invocari et coli. Idem sensu dicitur nomen Dei super arcam [?: invoca- ] [?: ] 13. Sic Dan. 9. Ier. 7. 25. et 34, dicitur nomen [?: D- ] [?: ]

-- 375 --

725/726 [?: -um ] super Hierusalem: i. eam urbem specialiter Dei esse di [?: -i ] , eique addictam, quia ibi fuerit verus Dei cultus. Super [?: ] aliquem invocatum esse nomen Dei, significat illum esse eius specialem ministrum. Ier. 17, Fuitque mihi verbum tuum in gaudium, quia invocatum est nomen meum super me: i. dictus sum tuus propheta. Sic denique [?: ] super populum aliquem dicitur nomen Dei esse invocatum: 2 Par. 7, Humiliaverintque sese populus meus super quos est invocatum nomen meum. Amos 9, Hi super quos est invocatum nomen meum: i. qui populos et cultores Iehovae vocati sunt. Invocare nomen Dei, [?: ] Iehovae, idem est quod invocare ipsum Deum aut [?: -im ] . Psal. 8 Et nomen tuum invocabimus: i. te implorabimus, tuosque nos profitebimur. tametsi ibi sit ad verbum, In nomine tuo invocabimus. Sic Gen. 4, Tunc [?: -eptum ] est invocari in nomine Domini. Porro quia invocatio est praecipuum opus cultus divini, sicut et ti cor: ideo invocatio nominis Dei pro toto cultu aut [?: -tate ] erga Deum crebro ponitur. Sic Psa. 116 dicitur salicem salutis accipiam, et nomen Domini invocabo: i. praedicabo, celebrabo, colam, ipsumque implorabo. [?: poni-ur ] pars pro toto. Iurare in nomine Domini, est colere eum: [?: ] iurantes, sunt cultores. unusquisque. n. iurat per eum Deum, quem colit. Isai. 48. ponitur et hic pars pro toto, aut species pro genere. Ier. 44 de solo iuramento ac [?: -pitur ] . minatur. n. Deus, se extincturum omnes Iudaeos in Aegypto, ut nemo ibi iuret per Deum. Deum facere me [?: -uisse ] sui nominis in aliquo loco, est idem quod, institui ab eo ibi cultum et praedicationem verbi sui. Exod. 20. In omni loco, in quo faciam meminisse nominis mei, veniam ad te. Locus plenus consolationis, quod ubicunque est vera doctrina, ibi sit etiam ipse Deus. Sicut Christus inquit: Si quis custodierit sermonem meum, veniemus ad eum, etc. Sic memorari nomen Dei, est eius recordari vera fide: quin et praedicare Deum ac veram eius regionem. Psal. 20, At nos nomen Iehovae Dei nostri memorabimus. Sic dicitur Isa 18, locus nominis Dei: i. cultis divini. ubi item arca, in qua se habitaturum Deus promiserat, intelligitur. Ministrare nomini Iehovae, Deuter. [?: ] , est servire celebrationi Domini, atque adeo vero culti ipsius. Narrare nomen Domini, est eum celebrare. Psal. 102. Ut narrent in Zion nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem. Nomen hic veram noticiam et celebrationem Dei notat. Polluere nomen Dei, est veram religionem contaminare. aliquando autem est praebere occasionem, ut nomen [?: -ni ] veraque religio propter nos male audiat. Levit. 20, Quia de semine suo dedit Molocho, ut contaminaret sanctuarium meum, et pollueret nomen sanctitatis meae: [?: ] [?: -iaret ] meam religionem, admiscendo tam horrendos abusus, et veluti quaedam diabolica fermenta aut [?: vene- ] , vel etiam stercora. Nomen Domini venit de longin quo, [?: ] . 30. i. vos Assyrii putabatis eum procul esse: ecce ergo exillo ipso longinquo loco subito advenit, et quidem valde iratus ac terribilis. Videtur alludere ad communem opinionem aut cogitationem removentium [?: -eum ] a cura rerum humanarum, sicut Homer. suum [?: -vem ] ablegat convivatum ad Aethiopas. Nisi quis [?: ve-- ] dicere, ideo ex longinquo dici, ut eum magis reddat [?: -midabilem ] : quia et bona sunt gratiora quae ex [?: lon-quo ] veniunt, et mala terribiliora. Mich. 6 vertunt [?: ] , Vir sapiens aut salutis videbit nomen tuum: probebit praeoculis gloriam verbumque tuum. Sed vertentur potius erat, Vox Domini ad civitatem clamabit, et sacrum prospiciet aut procurabit nomen eius. Cum. [?: n- ] nos Deus, simul etiam liberat nos. Vocare in nomine [?: ] i. praedicare de Deo, eiusque voluntate ac doctri [?: ] Exod. 33. Faciam transire omne meum bonum ante [?: ] , et clamabo aut praedicabo in nomine Domini, et miserebor cuius miserebor, et propitiabor cui ero propitius. Hoc igitur ipsum est in summa, quod Deus vult praedicare adiunctis omnibus suis bonis coram Mose, quod ea sit daturus ex misericordia, non ex merito accipientium: sicut hanc summam prolixius in se quenti capite Deus, exhibita quam petebat Moses revelatione, concionatur. Exod. cap. 23 promittit Mosi Deus, se missurum quendam suum angelum, qui educat ex deserto, et inducat in terram promissam, populum: qui eos custodiat, qui etiam eorum scelera vindicet, et quem illi vicissim obsernare ac timere debent: quae proprie Deo conveniunt. Denique addit etiam pro eximio quodam praeconio nomen suum fore in medio illius. Quod alii aliquanto tenuius exponunt quod videlicet sit futurus legatus, et quasi vicarius Dei: ac quicquid ille egerit, sit facturus nomine mandatoque Dei. Alii plusculum emphaseos addentes exponunt, quod Maiestas ac gloria Dei residebit in eo. Verum mihi adhuc aliquid magis eximium ea locutione indicari videtur, quod nunc exponam. Quandoquidem citra omnem controversiam angelus ille fuit Christus ipse, tria haec (ut opinor) per nomen suum residens in medio eius, Deus denotare voluit. Primum, quod ipsa res aut essentia sui erit in eo: seu quod erit vere Deus, patri consubstantialis: quando quidem nomen saepe pro ipsa re ponitur. Secundo, quia nomen continet similitudinem, imaginem, noticiam, et quasi quandam picturam rei (sicut et Philosophi de cogitationib. ac sermone pronunciant, quod sint ὁμοιώματα , similitudines rei.) Ideoque hac phrasi indicat pater, illum angelum ita fore verum De vim, ut sit etiam substantialis imago ac character ipsius. Denique illa locutione indicat Deus, quod licet tota trinitas sibi nomen Iehova, ERIT, paulo ante initio Exodi assumpserit, significaveritque Deum ipsum fore illud iam olim promissum benedictumque ac benedicens semen seu Meschiam (ut haec in nomine Iehova exposui) tamen haec proprie persona divinitatis, seu hic angelus, vel potius archangelus et Gabriel omniumque angelorum princeps, sit futurus ille verus Iehova, aut redemptor ac Meschias, qui veram spiritualemque liberationem peragat, quam nunc praesenti eductione ex miserrima Aegypti servitute, et traductione per varias difficultates deserti, ac denique in terram promissionis inductione delineet ac praefiguret. Complectitur ergo praedicta loquutio, Nomen meum, seu nomen Dei erit in medio angeli, ista omnia: nempe, erit verus ac essentialis Deus, erit imago patris, erit illa ipsa persona quae reipsa praestet nomen Iehova ERIT: i. quae fiat Meschias, et vere educat genus humanum ex servitute satanae in regnum Dei: repraesentabit quoque gloriam ac maiestatem Dei: et denique tanquam intimus quidam legatus Dei, quicquid egerit mandato et loco Dei, optima fide aget: gloriamque patris, non suam quaeret. Sic ipsemet Iesus nomen Dei in medio sui residens, hic in terris versando, testantib. id Evangelistis, exposuit. Afferre Deo gloriam nominis sui, Psal. 96, pro, gloriam nomini eius debitam aut convenientem: est celebrare eum ita magnifice, ut talem ac tantum Deum celebrare par est. Exprimere nomen Dei: pro, expresso nomine blasphemare Deum, Levit. 24. Phrases Nominis de hominibus dictae. ¶ Nomen alicuius gentis delere, apud Livium est aliquoties positum, pro delere ipsam gentem. At in Sacris literis videtur significare deletionem gloriae et celebris famae: ut Psal. 9, Increpasti gentes, perdidisti impium, delevisti nomen eorum in aeternum. Mox veluti explicans quod de nomine dixerat, inquit: Periit eorum memoria cum ipsis. Nomen alicuius exire, aut abire, est, famam bonitatemque eius divulgari. 2 Par. 26. Exiitque nomen Oziae regis usque in longinquum iter. Ibidem: Abiit nomen eius usque in introitum Aegypti. Sic Eze. 16 Egressum est nomen inter gentes propter pulchritudinem: i. valde celebris et gloriosa facta es passim. Haec sunt nomina filiorum Ismael, per nomina sua: i. per generationes suas, Gen. 25. i. secundum

-- 376 --

727/728 nomenclaturas suas, seu secundum series nominum seu propagationum. Sic, Per nomina tribuum patrum suorum accipient haereditatem: Num. 26. i. singulae trib. ac familiae de nomine maiorum suorum denominatae, seorsim ab aliis in uno aliquo loco accipient suas possessiones. Per nomina numerabitis vasa custodiae. Num. 4 pro nominatim: i. alia vasa alia serie, separatim aurea, argentea, aerea: separatim item aliorum ministeriorum, prout habent varia generalia nomina, sic ea numerabitis. In omnib. gentib. ita iudicatur, eum qui quempiam novit, nominatim, et quasi historice, penitusque, magis curare, quam si tantum de facie, aut alioqui quasi in genere nosset, ut unum suae gentis ac civitatis: sicut et Romani candidati, habentes ad latus nomenclatores, nominatim suos cives compellabant: et apud Homerum suadetur Agamemnoni, ut prehenset Graecos, eosque nominatim, additis etiam patrum nominibus, oret, ut pergant strenue pugnare. Nam quorum nomina ignoramus, videmur quasi contemnere. Hinc fit, ut Deus dicat ad Mosen Ex. 33, se eum ex nomine nosse: i. speciali quadam cura ac benevolentia complecti: non quasi generali, ut unumquemvis de plebe Israelitica, quasi neglectim aspexisse et obiter novisse, ut solent potentes alios pauperes plebeiosve. Sic Exod. 31 dicit Deus, se vocasse ex nomine Beseleel, i. illum specialiter ad fabricationem instrumentorum tabernaculi excitasse. Sic et Livius dicit, nominatim evocare aliquos veteranos et centuriones. Hoc modo etiam Meschias de se inquit Isa. 49, Ex viscerib. matris meae recordatus est nominis mei, vel potius nominavit et commemoravit nomen meum. Sicut et Evangelista narrat, Iesum esse nominatum antequam nasceretur, aut etiam conciperetur. Sic et de toto populo inquit Isaiae 43, Vocavi nomen tuum, Meus es tu: i. tuos maiores, et te populum Israelem mihi peculiariter ac nominatim adiunxi, etiamsi alio qui omnes gentes ad mei agnitionem vocem. Sic illud in Evangelista dicit Dominus, Dicite discipulis meis et Petro. Illa peculiaris appellatio non fuit frustra in illo lapsu Petri addita. Sic denique dicit Deus, se etiam Cyrum nominatim vocasse ad evertendam Babylonem, et liberandum populum, longe ante quam nasceretur: Is. 45. Vicinum huic est, quod Psal. 147 dicitur Deus numerare stellas, ac imponere eis nomina: i. omnia nosse, curare, et fovere. Contra autem dicitur redarguendi gratia Prov. 30, Quod est nomen eius, aut filii eius, si nosti. Sic non solum a philosophis, sed etiam a doctis maxima quaedam sapientia tribuitur ei, qui primum reb. nomina imposuit. Invocari nomen alicuius hominis super alium, est, hunc cognominari de illius nomine. Nam Hebraei non habebant alia cognomina, sicut nec Graeci, quae ut ad proprium nomen filii patris nomen adiicerent: ut Saul filius Cis, David filius Iesse, Iesus filius David. Sic Iacob adoptans filios Ioseph, iubet suum nomen super eos vocari: i. vocari eos, Effraim filius Iacob, Manasse filius Iacob. Sic quoque septem mulieres Is. 4 petunt ut nomen alicuius viri super eas vocetur: i. dicantur eius uxores: ut, Abigail uxor David, Barsabea uxor David, etc. Malae autem translationis, Invocare pro vocare aut appellare, est causa, quod cum Hebraei careant compositis, saepe verbum קרא Cara clamavit, aut vocavit, significat etiam invocavit. inde illi Iovocare pro nominare verterunt. Impia ergo corruptela Papistarum est, quod inde invocationem mortuorum probare nitantur. ¶ Nomen interdum ponitur non tantum pro illa celebri fama: sed etiam de communi fama, opinione, aut sermone alicuius de aliquo. Prov. 10, Memoria iustorum erit in benedictione, sed nomen impiorum putrescet: .i. foetebit (ut alioqui Scriptura loquitur) seu vituperabitur. Unde dicitur Nomen bonum et malum. Prov. 22, Melius est nomen bonum, quam divitiae multae. Sic dicitur aliquis super aliquem proferre malum nomen. Deut. 22, Et protulerit nomen malum super mulierem: pro, infamaverit eam. quod ibi aliquoties repetitur. Aliquando simpliciter Nomen pro malo nomine, sinistroque rumore aut infimia ponitur. Sic Ezek. 23 dicitur sub typo mulieris, scortum Iudam fuisse nomen mulieribus: pro excitasse, [?: ] sua turpitudine inussisse notam mulieribus, infamasse eas. Nomen igitur ibi pro malo nomine aut infamia ponitur, contra est bonum nomen. Deus minatur Is. 14, se deleturum nomen Babylonis: i. oppressa ea per servitatem, et eversa, adempturum ei illam gloriam, qua ante floruerat. Eadem significatione huius vocis, etiam aliis impiis saepe minae proponuntur. Venire per nomen: i. nominatim vocari. 1 Par. 4, Isti fuerunt, qui venerunt per nomina, principes in familiis suis: pro, qui nominatim de signati sunt principes. Vocare nomine aliquid, est [?: inder- ] nomen: ut Gen. 26, Et vocavit puteos nominibus, [?: ] pater suus vocaverat. i. repurgatis puteis, quos adversarii obstruxerant, eadem nomina imposuit Isaac, qua dudum Abraham imposuerat. Sic Num. 32. Vocaverunt nominibus nomina urbium, quas aedificaverant. Sic Ps. 49 dicitur de impiorum studio famae, ampliationisque nominis sui, quod sua nomina vocaverint super terras: i. de suo nomine appellarint regiones quas occuparunt, ut Moab, Edom, etc. Sic Alexander magnus multas urbes in diversis partib. orbis Alexandrias vocavit. [?: Vo- ] [?: ] men in Betlehem: i. praepara tibi nomen, Ruth. 4. Ibidem, Vocabitur nomen eius in Israel: i. celebrabitur. [?: ] nomen alicuius super civitatem aliquam: i. spargi rumorem illam esse ab eo captam. 2 Sam. 12, Ne forte capiam civitatem, et vocetur nomen meum super eam: pro, dicarego loab eam caepisse. Nominati per nomen: pro, praedicti. 2 Par. 28, Et surrexerunt viri, qui nominati sunt per nomina et coeperunt: i. praedicti, aut supra nominati, potius quam celebres. Nomen et Memoriale coniungi solent aliquando, qua nomen rei aut hominis nobis eum in memoriam revocat. Is. 26, In via iudiciorum tuorum Domine speravimus in te: ad nomen tuum, ad memoriam tuam fuit desiderivae animae meae. ubi nomen et memoria totam doctrinam [?: -gionemque ] significat, cuius singulari amore pii flagrant. Sic et paulo post accipitur: Domine sunt nobis dominas Domini praeterte, sed nos tantum in te recordabimur nominis tui: i. neglectis et abiectis omnib. maiorum nostrarum idololatriis, tantum tuum verum cultum frequentabimus teque in eo colemus. Nomen ponitur interdum pro beatitudine ac felicitate singulari Is. 56. Consolatur eunochos tristes, quod non habeant liberos, qui eorum nomen ferant, dicens: Se eis, si modo pii fuerint, daturum [?: ] nomen, quam sit liberorum: i. non solum eis bonam [?: ] post eos in hoc mundo conciliaturum, sed et aeterna [?: ] citate beaturum ac ditaturum esse. Sic de singulari quadam beatitudine et illud intelligendum est, quod [?: ] as cap. 62 dicit, fore ut Hierusalem aut populus Dei post adventum Messiae alio nomine vocetur: id est, [?: ] tantum vocabuntur pro Iudaeis Christiani, sed erat pro filiis Abrahae carnalib. dicentur et erunt filii Dei Atque huc omnino Iohan. in sua Epist. cap. 3 [?: resp- ] ac allusisse videtur, inquiens: Videte, qualem [?: charita ] tem pater nobis dedit, ut filii Dei nominemur. [?: S- ] phrasis est etiam Isaiae 65, Relinquetis nomen vestrum in execrationem servis meis, interficietque te Dominus Deus, ac servos suos vocabit nomine alio: id est, Nihil erit execrabilius Iudaeo et filiis carnalis Abrahae populus autem novus Dei nominabuntur Christiani, et [?: -lii ] Dei erunt. Ponere aliquem in nomen, aut laudem: [?: Zo- ] Ponam vos in nomen et in laudem in omnibus populis terrae: pro, efficiam vos nominari, aut celebrari, [?: aut ] laudari. Aliquando dicit Deus, se posuisse Iudaeos [?: ] bi in nomen et laudem et gloriam: Ierem. decimtertio, Sic ego mihi applicavi omnem domum Iuda ut [?: eff-- ] mihi in populum, in nomen, in laudem, in gloriam [?: ]

-- 377 --

729/730 per eos celebrarer, laudarer et glorificarer. In nomine Christi prophetare, et in nomine Christi daemonia eiicere, Matt. 7 est, eius doctrinam docere, et invocato Christo, factaque per nomen eius adiuratione, seu denunciato mandato Christi daemoni, eum ex homine expellere corporaliter, vel spiritualiter per veram doctrinam. Sic Marc. 9. facere virtutem in nomine Christi. Luc. 10, Daemonia subiiciuntur nobis in nomine tuo. i. te invocato, indicatoque tuo merito, ac etiam mandato contra illos. Recipere prophetam in nomine prophetae, iustum in nomine iusti, et pusillum Christi in nomine discipuli, Mat. 10. pro, tanquam prophetam aut iustum, seu ut prophetam, sub nomine prophetae iusti aut discipuli: i. qui ideo ei benefecerit, quia talis est, recipiet mercedem prophetae aut iusti: i. quae debetur iusto, sua tñ proportione: sicut receptator furum aut latronum cum latronibus punitur, recipit eorum mercedem. Ubi duo aut tres fuerint congregati in nomine meo, ibi ego ero in medio eorum: i. meo iussu, mea causa, seu promovendi regni, religionis et gloriae gratia, ac denique meum auxilium opeque implorantes. Sic supra exposui, quod Christus affirmat se venisse in nomine patris. Atque hoc est vere ac reipsa nomine Christi aut patris aliquid fieri: sicut et cum quis baptizatur in nomine Patris, Filii, ac Spiritus S. est harum trium personarum iussu, ad eorum gloriam, eas invocando, et secundum illarum ordinationem, nempe sanciendo cum eis hoc foedus, et earum beneficia aut promissa fide apprehendendo. Verum est etiam contra aliud verbale ac simulatum, fieri aliquid in nomine patris, aut nomine Christi ut supra diximus deprophetantib. nomine Dei: et Christus inquit Matth. 24, Multi venient in nomine meo: i. falso praetexentes nomen meum, sive aperte dicant semet esse ipsum Christam: sive aliquem honorem aut functionem mihi soli debitum sibi ad scribentes, ut qui homines suis [?: meri-is ] et precib, servare volent: sive denique aliquid falsi sub meo meaeque doctrinae nomine docentes. Habes ergo in phrasi solutionem pugnantium dictorum, ut si quis dicat: Benedictus omnis qui venit in nomine Domini, Matth. [?: ] . Sed pseudoprophetae veniunt in nomine Domini: Igitur excipiendi, benedicendi, laudandique sunt. resp. Maior: Quicunque venit in nomine Domini, sit benedictus, loquitur de iis, qui vere ac reipsa veniunt in nomine Domini. Sed Minor, Pseudoprophetae veniunt in nomine Domini: intelligenda est de iis qui verbotenus et [?: simula- ] veniunt in nomine Domini. ita est duplex Venire in nomine Domini, reale, ac verum et verbale, fictum seu falsum. Nomen alicuius ut malum eiicere, Luc. 6 videtur allusio quaedam esse [?: -d ] morem expungendi ex catalogo alicuius honesti [?: so--alitii ] aliquem indignum eo coetu et inhonestum, ut ex numero civium, ex numero Christianorum, aut etiam ex libro viventium: sicut Moses cupit pro populo expungi ex libro viventium, et Paulus fieri anathema pro fratribus. Contra Luc. 10, Nomina aliquorum esse scripta in caelis, aut in libro viventium, est, esse in singulari cura, protectione ac favore Dei, seu esse in numerum filiorum Dei ascitum pro et propter Christum. De qua phrasi vide supra in LIBER. Cre [?: ] nomen Christi. est credere in doctrinam eius, et ipsum [?: ] Christum: sicut supra indicavi, saepe nomen pro re [?: ] persona accipi, Io. 1. 2 et 3. Petere porro aliquid a patre in nomine Christi, Io. 14 15 et 16, est, petere per et propter [?: Chri-era ] fide. Sic etiam accipitur, Vitam habere in nomine Christi, [?: ] . Christus dicit Ioan. 17 pios servari in nomine Dei: [?: -tute ] ac efficacia patris, quod alibi vocat manum patris, [?: ] , ex qua nemo eos rapiet. Ponitur ergo hic nomen Dei pro attributis Dei, i. pro misericordia, fide ac [?: veri- ] sapientia ac omnipotentia, qua suos tuetur: ut supra hanc nominis significationem declaravi. Sic intelligatur [?: ] illud Act. 4, Signa et pro digia fieri per nomen Christi: [?: -per ] vim, efficaciam et potentiam eius. Sic ibidem interrogabant Apostolos Pontifices: Qua virtute aut quo nomine hunc claudum sanastis? et illi responderunt, Per nomen Iesu. idem ibi est virtus, quod nomen. Act. 3 habetur, Per fidem in nomen Christi sanavit hunc claudum nomen eius. i. virtus ac omnipotentia Christi sanavit eum per fidem. quam in ipsum Christum eiusque doctrinam habuit. Ita ibi fides in nomen, est pro prie in doctrinam: sed nomen sanans, est omnipotentia et efficacia Christi. Portare nomen Christi coram gentibus, et regibus: Act. 9. i. doctrinam ac noticiam religionemque Christi per orbem terrarum circumferre ac disseminare. Sic et Rom. 1 ait Paulus, se accepisse Apostolatum in obedientiam fidei inter omnes gentes, pro nomine Christi: i. ut doctrinam ac gloriam Christi ubique gentium pro paget: seu, ut omnes gentiles quoad fieri queat, faciat obedire Christo Nomen pro eximia dignitate, aut personis summa dignitate praeditis interdum ponitur. Sic dicitur Christus a patre ad dexteram eius collocatus super omnem principatum, potestatem ac potentiam, et omnino super omne nomen huius aut futuri seculi. Sic et Phil. 2 dicitur, ei datum esse nomen super omne nomen: i. summam potentiam aut dignitatem. Quod mox ibidem explicatur, ut nempe Christo incuruentur omnes caelestes, terrestres et in feri. quod et ipsemet alibi exponit dicens: Data est mihi ois potestas in caelo et in terra. Sic et Hebr. 1. dicitur, excellentius nomen angelis esse sortitus. Quod itidem ibi exponitur quia vocetur, sitque filius Dei, et omnia eum adorare cogantur, cum alii sint ministratorii spiritus. Iac. ca. 2 dicit, divites blasphemare illud bonum nomen, unde pii sunt denominati: nempe Christum, Evangelion, et totum Christianismum. Apoc. 2 pollicetur Christus, victori satanae et mundi calculum album, et in eo nomen quod nemo praeter accipientem novit: i. iustificationem et spiritum S. quem se habere solus pius novit, sentiens eius in se motus et clamorem, Abba pater. Cap. 13 eiusdem dicitur super capita bestiae fuisse nomen blasphemiae: i. eam bestiam fuisse blasphematricem Dei, ut in sequentib. exponitur. Inculcatur porro in eodem libro multum nomen bestiae, et character bestiae, item numerus nominis bestiae: ubi nimirum de nomine Antichristi, eiusque numero ac charactere et imagine agitur: quam qui non habuerint, eos dicit non habituros facultatem negociandi. Id nomen ac numerum nominis affirmat Ioan. esse 666. Quem numerum nominis Antichristi, aut etiam eius armigeri (ut Irenaeus loquitur) exponit hic ipse Pater et scriptor vetustissim. per nomen Latinus: quia literae huius vocis in Graeco praedictum num. 666, nomen bestiae, eiusque armigeri exprimentem contineant: et quia Latini fuerint, qui tunc sint dominati. Iam sive de ipso Antichristo accipias, quod nomen sit Latinus: sive de eius armigero aut hyperaspista, qui nam sint notum est: uterque sane de nomine Latini aut Romani gloriatur. Sed haec in scriptis Adiaphoricis saepe clarius explicata sunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.