Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nihil esse, alias negative exponunt, cum aliquid plane non est, nunquam fuit, aut etiam prorsus periit. Alias privative. Dicunt autem privativum nihil esse, cum aliqua res caret eo quod habere deberet: ut cum oculo aut alio membro caret animal. sic accipi posset, cum absententiam preciositatis aut debiti valoris indicamus, de quo moxagam. Sic rerum laesiones dicunt esse nihil. Sic et peccatum vocant nihil privativum. Aliquando Nihil dicitur de effectu: ut, circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: 1 Cor. 7, pro, nihil efficit aut valet ad Christianismum, aut veram pietatem. Nihil interdum dicitur de absentia magni valoris aut preciositatis ab ea re, cui inesse debebat. 1 Cor. 13. Si habeam omnem fidem, ita ut etiam montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. i. nullius precii aut valoris in conspectu Dei, et in Ecclesiae aedificatione. Convenit cum hac locutione, quod Aliquid esse significat interdum eximium esse. Tale et illud est: Aude aliquid brevibus Gyaris, et carcere dignum; Si vis esse aliquis. Sic ait Paulus: Gratia Dei sum, quicquid sum. De loco Galat. 6, Qui sibi videtur aliquid esse, mox dicam. Verum de locutione, Aliquid esse, aut non esse, supra suo loco in ALIQUID dictum est. Aliquando Nihil ponitur pro re admodum parva, ut quae ferme idem sit quod nihil. ut, Habenti dabitur: non habenti autem;

-- 372 --

719/720 seu nihil habenti. ubi Non habere, pro parum habere ponitur. Non enim auferretur, aut auferri posset ab eo, si prorsus non haberet. Lucas habet, Quod videtur habere: unde posset iudicari, Hebraismum esse potius in vocabulo et modo Habendi. Qui enim non exercent recte dona divinitus data, magis videntur ea habere, quam vere habent aut possident: sicut is qui suam minam humi defoderat. quare merito aufertur ab eo id quod male habet. Quale enim tandem possidere est quopiam bonum, si prorsus eo non utare? Verum de hoc genere Hebraismi, cum magna pars pro toto, aut parva pro nihilo habetur, in Regulis universalibus dictum est. Sic 1 Cor. 1, Eligit ea quae non sunt. id est, quae per sese, suave nativa praestantia aut vigore nullius momenti sunt. In hac eadem vocis huius significatione dicitur 2 Par. 9, Omnia vasa Salomonis fuisse aurea, et argentum pro nihilo esse reputatum: id est prae copia auri fuisse parvi factum argentum. Sic Psal. 39 habetur: Ecce palmi spacium posuisti dies meos, et aevum meum quasi nihil coram te. id est, res perpusilla. Proverb. 10. Argentum electum lingua iusti, cor autem stulti tanquam nihil. In Hebraeo est, Tanquam parum: sed Vulgo vertunt, Tanquam nihil. Sic dicit Isaias cap. 40. Omnes gentes esse coram Deo, aut comparatione Dei, quasi nihil, et nihil reputari ei. id est, pro re levissima: sicut praecesserat, quod reputentur pro gutta situlae, et pro pulvisculo trutinae. Iob cap. 26 dicitur de Deo, Ipse extendit Aquilonem super inani, et terram suspendit super nihilo: id est, mirabiliter eam libravit in medio aeris, nullis ei subiectis columnis aut basibus. Ex quo loco terrae globositas et habitabilitas circumquaque probari potest, quod non insideat alicui quasi firmissimarum petrarum basi. Hic Nihil meram negationem significat. Redigi, poni aut deduci in nihilum, saepius in Psalmis repetitur. significat autem, extreme debilitari et attenuari, aut etiam prorsus absumi ac perdi. Idola impiorum crebro Scriptura vocat vanitatem et mendacium, nonnunquam etiam Nihil: ut Amos 6, Qui laetantur in re nihili. et Isai. 41, ad idola in quit: Vos estis minus nihilo, et opus vestrum minus nihilo. Sic Isaiae 59, Confiditis in nihilo, et loquimini mendacium. Dianae templum pro nihilo habebitur: Actorum 19. id est, contemnetur. Convenit hoc cum eo quod dixi, aliquando significare rem non magni precii esse, vel contemnendam: hoc est quoddam privativum nihil, ubi non ipsa res plane nihil est sed tantum est privata sua dignitate aut praestantia, vel preciositate. Nihil esse, ponitur interdum pro nulla culpa. Matth. 5, qui iuraverit per templum aut altare, nihil est: id est, non peccat, aut etiam non obligatur, nihil eximium vel in bonam vel in malam partem facit. Nihil tibi et illi, Matth. 27. Nihil tibi et iusto illi: id est, ne laeseris illum innocentem illo modo. ubi et hoc notetur, quod videtur ei interdicere omne commercium, cum tantum laesionem prohibeat. Tale est illud ad Labanum dictam. Ne loquaris a bono ad malum cum Iacobo. Sine me nihil potestis facere, Io. 15: scilicet veri bonique operis, et spiritualiter. Et mox cap. 18, In occulto loquutus sum nihil: scilicet singulare, quod non et publice sim loquutus. Indigent tales loquutiones aliqua specificatione, sicut in Reg. de Generalioribus locutionibus dixi. Si quis sibi videtur aliquid, cum nihil sit, semetipsum decipit: Gal. 6. pro, si quis semet magni facit, somnians se quempiam praestantem esse, cum sit vilissimus homuncio. Pro nihilo vidi tentoria Chusan, Habac. 3. id est, castra et potentia Syrorum, quibus imperitavit rex Chusan, in nihilum redacta sunt, in fumum abierunt, interierunt. Vult autem dicere: Deus eripuit suum populum ex violentia Chusan et Syrorum, castigatis et perditis illis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.