Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

NECESSARIUM definiunt id esse, quod aliter se habere non potest: vel potius, quod vi aliqua urgente fieri necesse est, aut etiam omnino opus est. Dividitur autem multipliciter. ut primum, aliud esse necessarium consequentis seu absolutum, aliud consequentiae. Consequentis seu absolutum necessarium est, quod sua natura tale est: consequentiae, quod per se quidem est non necessarium, sed tamen ratione cohaerentiae connexionisve cuiusdam cum alio, quod cum praecesserit, hoc necessario consequatur. Consequentis necessarium est duplex: vel quia sic ab aeterno fuit: ut Deus est unus essentia, trinus personis, bonus, iustus, sapiens et omnipotens, etc. Vel quia sic simpliciter ac sine exceptione, aut libertatis concessione ordinavit: ut, mundum esse talem, ex talibus partibus constare: sic caelum moveri, tales esse creaturas. Quo pertinet etiam coniunctio generum, specierum propriorum, et similium: ut, ignis urit, aqua humectat, gelu est frigidum, omnia animantia procreant, omnes creaturae aliquas vires ac munia seu opera functionesve habent, omnia gravia tendunt deorsum, omnia levia sursum, etc. Homo et angeli debent esse perpetui. Haec omnia debent dici necessaria consequentis. Sic enim a Deo sunt initio condita, sine omni exceptione naturali, aut libera electione. Quod adiicio, propter liberam electionem Satanae et hominis, qui sponte a Deo, a veritate, iustitia et vita, suaque prima natura recesserunt. Neque enim fuerunt initio sic prorsus immutabiliter conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est, hoc necessario sequitur. Sic necessariae sunt poenae et praemia, ob praecedentem culpam et meritum. Utrumque quidem hominum est contingens: sed tamen ita illa duo sunt inter sese necessario vinculo colligata, ut praecederet culpa, necesse sit sequi poenam. Hinc necessitas morborum et mortis, variorumque quasi fulcrorum [?: ] mediorum huius caducae vitae. Hoc modo etiam sententiae sunt necessario verae aut falsae: debent enim accommodare se ad res, et ex illis pendent. Nec tamen haec necessitas Deo, eiusque Evangelio, suam superioritatem aut ius dispensandi adimit. Hac necessitate sunt etiam ipsa peccata et scandala necessaria, [?: sal---- ] quoad genus, non etiam quoad singula facta. Quando quidem tanta est potentia Satanae, et malitia eius, tanta etiam corruptio hominis ei servientis, ut necesse sit venire peccata ac scandala. Est iam, teste Christo, veluti Physica quaedam necessitas, ut haec mala arbor malos fructus ferat, et ex malo cordis thesauro tantum pessimae opes proferantur. Haec quasi praeter meum institutum, de variis necessitatis generibus praefari [?: volo ] ut tanto melius sequentes phrases ac obscuriores significationes explicari et intelligi possint. Observandum porro est, quod verbum Oportet idem ferme significat. Cum igitur Christus dicit Matthaei decimooctavo, Necesse esse venire scandala: et Lucae decimoseptimo, Non esse contingens ἀνένδεκτον , seu impossibile esse non venire scandala, non intelligendum est, quod aut aeternum quoddam Parcarum fatum tale sit [?: -que ] afferat necessitatem: aut etiam, quod Deus vel [?: prima ] ordinatione, vel quotidiana coactione vel [?: sat- ] lege cogat homines ad peccandum: sed quod Satanae potentia ac malitia, et hominis ei subiecti corruptio, omnino tales fructus, quasi naturali quadam vi ac [?: ] serie proferant. Est igitur Necessitas consequentia, pendet ex istis duabus pessimis causis: nempe diaboli potentia, et hominis non tantum imbecillitate, sed etiam perversitate. Quoniam vero diximus, in rebus sua [?: -ra ] contingentibus esse necessitatem consequentiae [?: ] id quoque vocari necessarium, quod vi aliqua cogente fieri opus est: hinc fit, ut varii sint gradus necessitatis, sicut et contrarii eius seu impossibilitatis aut impossibilis, ut supra ostendimus: et alias aliquid magis aut minus necessarium sit, ac nihilo minus dicitur necessarium: ut saepe vocantur valde utilia vitae et quibus aegre caremus, necessaria. sic et intimi amici [?: ] familiares dicuntur Necessarii. Aliquando etiam ius potius, quam effectum aut eventum vox haec respicit [?: ] quod sit iure, lege aut more necessarium, non [?: ] eventu aut effectu necessarium. Supra diximus de necessitate scandali, quod nequaquam de iure, sed [?: tantum ] de effectu aut eventu est accipiendum. At cum [?: dicat ] Luc. 22, Venit autem dies azymorum, in quo necesse erat, vel potius oportebat (ut est in Graeco) [?: ] pascha: non de facto, eventu, aut exitu, sed de iure accipiendum est. Sic etiam de iure intelligendum est, [?: ] dicitur, obedientia, bona opera aut Decalogus est necessarius. Quinetiam cum haec dicuntar necessariam salutem, de iure accipiendum est, salva tamen dispensatione, et (ut ita dicam) superioritate Evangelii (quod est superius ius) per remissionem peccatorum, [?: ] necessitatem dispensante aut tollente. Quod [?: ] dispensat semper de praeterito, non de futuro: debito non soluto, non autem de debito in posteritate solvendo. In quo peccarunt, qui hoc tempore hoc dogma pseudoapostolorum, aut etiam [?: Nazarenorum ] [?: maximo ] cum scandalo instaurarunt. De iure intelligendum est et illud 1 Corinth. 7, Qui vero stat firmus suo corde (non habens necessitatem. sed potestatem suae voluntatis) et hoc decrevit in suo corde, servare suam virginem, bene facit: id est, talem nulla necessitas mandati divini urget ad servandam suam [?: ] virginem, sed est in hoc liber. Opponitur hoc loco [?: ---tas ] necessitati iuris. Sic de necessitate iuris aut [?: ]

-- 369 --

713/714 [?: -dinis ] dicitur Lucae 23, Necesse habebat eis dimittere singulis festis unum quempiam captivum. Aliquando haec Necessitatis vox magis conatum cogendi quam eventum notat. Nam verbum ἀναγκάζω quod verterunt per Cogo, crebro tantum conatum significat. ut Luc. 14, Coge eos intrare, ut repleatur domus mea: ferme idem valet quod, Urge eos vehementer. Sic Paulus de se dicit Actorum 26, Cogebam eos blasphemare: id est, urgebam crudeliter. Galat. 2, Quid cogis gentiles iudaizare? id est, conaris eos adigere ad iudaizandum. Sic Galatis 6. Isti cogunt vos circumcidi. Mox sequenti versu dicit: Volunt vos circumcidi. Haec igitur exempla de conatu necessario accipienda sunt. At cum Galatis secundo Paulus dicit, Titum, cum esset Graecus, non fuisse coactum circumcidi: non est accipiendum de conatu, qui ibi valde violentus aderat, sed de exitu aut eventu. Testatur enim Paulus, se in ea re etiam Apostolorum iudicio victoriam obtinuisse. Ideo inquit, de falsis fratribus eum ad circumcisionem cogentibus, nec ad horam quidem cedere voluisse. De eventu et illud Actorum ultimo accipiendum est, coactus sum appellare ad Caesarem. quasi dicat, non tantum urserunt [?: ] ad id sua iniustissima accusatione, sed etiam tandem perpulerunt eo me invitum plane. Sic secundae Corinthiorum duodecimo: Vos me coegistis gloriari. Quomodo autem verba nonnunquam tantum ius, [?: cona-m ] , permissionem, aut etiam eventum significent, propria Regula in Universalibus Regulis explicatur. Aliquando vox haec simpliciter significat omnes maiores difficultates, sive ex egestate, sive ex periculis, aut undecunque demum emergentes. Sic Paulus dicit 2. Corinthiorum 12, Oblector in infirmitatibus, contumeliis, necessitatibus, persecutionibus, angustiis, etc. Videtur hic Paulo, necessitates esse defectus rerum necessariarum. Eodem ferme modo accipit et 2 Corinthiorum 6. Sic necessitas cum tribulatione, 1 Thes. 3, coniungitur. Sic et Lucae 21 praedicitur, futuram [?: magnam ] necessitatem: id est, rerum omnium difficultatem in terra. Sic Paulus suadet caelibatum, propter [?: instantem ] necessitatem: id est difficultates ac persequutiones varias, piis praesertim in primitiva Ecclesia imminentes: 1 Corint 7. Nonnunquam etiam rem valde [?: --lem ] aut commodam significat, qua non sine gravi [?: somno ] careamus, 2 Corinthiorum 9, Necessarium esse putavi vos consolari. Contra, 1 Iohan. 2 dicitur, Non necesse esse habetis ut quis vos doceat: id est, non prorsus impossibile est vos sine nostra institutione salvari, cum [?: ] et ipsimet vos invicem docere possitis. Ita quasi [?: extremum ] quendam gradum rerum necessariarum sinificat: sicut cum Cato praecipiebat contra emacitatem. Non id esse emendum quod opus sit, sed quod [?: plane ] sit necessarium. Et veteres, Uxorem esse necessarium malum: id est, quae licet multa incommoda secum [?: ] , tamen ea carere non possimus. Utilitatem haec [?: mox ] etiam significat, cum Paulus Philipp. 1 dicit, Manere in carne magis est necessarium propter vos: id est, [?: ] ingenti multarum Ecclesiarum damno. De loco primae Corinthiorum 12: Imo multo magis quae videntur infirmiora, sunt necessaria: disputat Erasmus, non [?: ] illa membra dici magis necessaria: eoque vertendum esse, Multo potius: ut μᾶλλον declaret correctionem, non comparationem. Verum Paulus simpliciter [?: ] illa membra vegetative servientia esse magis necessaria, quia sine illis constare homo prorsus nequeat: [?: ] oculis et auribus, olfactu, gustu aut sermone [?: ] consistat. Illa enim ignobilia membra pertinent (ut Philosophi loquuntur) ad esse: haec vero [?: no--- ] ad bene esse. Sic et in metaphorico corpore [?: i--- ] membra sunt magis necessaria (constituunt [?: e--- ] ipsum corpus, aut totum coetum) quam pauci aliqui valde excellentes donis, qui ut nobilissima membra sint, ita sunt minima corporis pars. Accipiatur ergo illud Multo magis, πολλῷ μᾶλλον , comparative, non corrective. ¶ Utile fuerit et Aristotelis sententiam de voce Necessarii audiri, quae ab ab hisce prius annotatis non ita valde aliena est. Sic igitur ille libro primo de Partibus animalium scribit: Necessitas vero non aeque in rebus naturae omnibus inest, ea videlicet, ad quam omnes fere authores rationes referre tentant, prius quam doceant quot modis accipi Necessarium debeat. In est idipsum rebus quidem aeternis simplici absolutaque ratione: sed caducis etiam gignendisque omnibus ex suppositione tribuitur: quomodo in artificiosis, ut aedibus, et quibusvis aliis generis eiusdem. Materiam enim talem adesse necesse est, si domus, aut quivis alius finis futurus sit: atque etiam fieri, moverique illud primum oportet, deinde hoc, ac deinceps ad hunc modum itur ad finem, cuius gratia res quaeque et efficitur, et est. Eodemque modo in rebus quoque natura gignendis agitur. Et paulo post: Necessitas vero alias ita significat, ut si res, cuius gratia futura sit haec, haberi necesse sit: alias ita, ut sic se habeant, aptaque sua natura ita sint. Porro 5 Metaph. cap. 5. sic de significatis necessarii scribit: Necessarium dicitur, sine quo non contingit vivere, tanquam concausa: ut respirare, et alimentum animali necessarium est: impossibile enim est, absque his aenimal esse. Et sine quib. bonum non contingit aut esse, aut fieri, sive aliquid mali repellere, aut eo privari: ut bibere potionem medicatam necessarium est, ut non aegrotet: et in Aeginam navigare ut pecuniam recipiat. II. Item, violentum, et vis hoc autem est, quod praeter propositum et electionem obstat, et prohibet. Violentum enim, necessarium dicitur: quare etiam triste. ut Evenus quoque ait. Omnis nanque necessaria res, tristis est. Et vis necessitas quaedam est, quemadmodum Sophocles dicit, Etiam vis me cogit haec facere: et recte, necessitas videtur inevitabile quiddam esse. contrarium. n. voluntario, et secundum cogitationem motui est. III. Item, quod non contingit aliter se habere necesse dicimus ita se habere: et secundum hoc necessarium, caetera quoque omnia dicuntur quodammodo necessaria. nam et ipsum necessarium aut agere aut pati tunc dicitur, cum non contingat propter illud quod vim infert, secundum propositum fieri, tanquam illa existente necessitate, propter quam non contingit aliter: et in eis quae concausae vivendi et boni sunt, similiter. Cum enim non contingat, hic quidem ipsum bonum, hîc vero ipsum vivere et esse sine quibusdam, haec necessaria: et haec causa, necessitas quaedam est. Item demonstratio necessariorum est: quoniam non contingit aliter se habere, si similiter demonstratum est. Huius vero causae ipsa prima, si impossibile est aliter se habere, ex quibus fit syllogismus. Quorundam itaque alia est causa, ut necessaria sint: quorundam vero nihil, sed propter haec, alia necessario sunt. Quare et proprie necessarium est, quod simplex est: hoc enim non potest multipliciter se habere. quapropter nec aliter et aliter: etenim multipliciter se haberet. Si igitur aliqua perpetua et immobilia sunt, nihil in eis violentum aut praeter naturam est. Haec non tantum propter praecedentes loquutiones adscripsi: sed etiam ut ista communis loquutio omnium linguarum intelligatur, cum aliquid dicitur esse necessarium ad aliud: quam communem loquutionem etiam impia propositio Maioris continet, Opera sunt necessaria ad salutem, Quae sententia in omnibus linguis, et omnium sanorum iudicio omnino significat, Opera sunt concausa salutis, seu quiddam praecedens ac operans eam ut et in praedictis locis Aristot. istam locutionem exponit. Verum nihil attinet longius ire quaesitum istius erroris sensum: ille ipse artifex, qui primus hoc venenum in caeleste manna Evangelii anno

-- 370 --

715/716 trigesimoquinto refundere conatus est, semper exposuit suam istam impiam sententiam de causa sine qua non, quae sane est quiddam antecedens, et concausa eius cuius est causa. Quare prorsus detestanda est istorum hominum impudentia, qui violenter excusandi nefarii erroris causa exponunt, quod sit intelligendum, Bona opera debere prorsus sequi partam iustificationem ac salutem: cum nemo mortalium dicat, effectum esse necessarium ad causam, sed contra, causam ad effectum. Nemo dicit saturitatem esse necessariam ad panem: sed contra, panem esse necessarium ad saturationem. ¶ Haec iam devoce Necessarii dixisse sufficiat: nam reliqua significata et exempla facile ex Latino sermone et iam dictis intelligentur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.