Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MULIER in Sacris, sicut in prophanis sexus, [?: ] conditionis nomen est. Conditionem alioqui coniunx, uxor, sponsa et concubina notant. Significat igitur [?: ]

-- 355 --

685/686 Virginem. Sic Eva, antequam tangeretur ab Adamo, Mulier vocatur, et Virgo a Christo: et Rebecca Gen. 24, antequam esset sponsa Isaaci. de qua significatione disserit August. ad Honoratum, et Orig. super Levit. 12. Hieronymus videtur diversum sentire, cum ideo dicit Christum non comprehendi illo dicto, Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne: quia ipse sit de Virgine, non de Muliere natus. sed recte in Annotationibus Erasmi super idem dictum refutatur. Mulier nomen etiam imbecillitatem, aut fragilitatem quandam simul denotat. Non sine causa igitur in descriptione humiliationis filii Dei Gal. 4 dicitur, Misit filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Et Deus veluti insultans callidissimo serpenti, ac iam parta de humano genere victoria insolescenti, dicit se ei oppositurum feminam, eiusque semen illi caput contriturum. Sic et Iob 14, hominem non sine emphasi describit, quod nascatur ex muliere et brevi tempore vivat. Contra hunc vero usum vocis Mulier, vir et masculus aliquid strenuum ac validum in omnibus linguis sonat. Hinc fit ut in omnibus linguis imbecilles aut imbelles, ignavique, feminae et effeminati dicantur. Sic saepe Homerus suos Graecos dicit esse Achaidas, non amplius Achaeos: id est, Graecas, non Graecos. Notum est et illud Nevii:
Vos viri animos geritis muliebres,
Illa virgo viri.— In Sacris sunt multa exempla huius locutionis. Isaiae decimonono : In die illa erit Aegyptus sicut mulieres. id est, Viri Aegyptii. Ieremiae quadragesimooctavo : Erit cor fortium Moab, sicut cor mulieris afflictae. Et Nahum tertio, Ecce populus tuus mulieres in medio tui, [?: -ost-bus ] aperientur portae. Ierem. 51 Fortes Babel facti sunt mulieres. Mulier saepe per metaphoram vocantur civitates et gentes. Haec metaphora, aut etiam similitudo plurimum tractatur et inculcatur. Ezek. 16 et 23. In priori loco inter alia inquit: Et facient in te iudicia in oculis mulierum plurimarum. id est, hostes tui, meique iam in te castiganda ministri, affligent et punient te, audientibus et stupentibus, et quasi coram spectantibus plurimis gentibus et civitatibus. Sic Zion veluti mulier ac mater quaedam, Ierusalem autem eius filia nominatur. Sic passim in descriptionibus locorum, praesertim in Iosua, oppidula alicui ampliori civitati adiuncta vocantur filiae eius: sicut et Graeci tales civitates Metropoles. id est, matres civitates nominant. Isaias quoque Cap. 32, mulieres opulentas ad poenitentiam vocans, ipsas civitates putat Ratio metaphorae, cur maiores civitates vocentur metropoles aut matres, est, vel quia similiter praesunt et regunt minores, ut mater filias: vel, quia sic eas ut colonias gignunt. Mulier, per metaphoram etiam Ecclesiam notat Mulier enim mox initio formatur ex carne et ossibus Adami: quo praefiguratum est, [?: ] ut Ecclesia formetur ex carne et ossibus Christi, sui sponsi . In eo etiam quod mulier serpenti, ut inimica, opponitur, Ecclesiam figurat: quae sola cum Satana et semine eius, nempe impio mundo, belligeratur. Sic et Apocalypsis duodecimo mulier amicta sole, Ecclesiam repraesentat: est enim Ecclesia amicta ac ornata Christo, sole iustitiae: et calcat pedib. suis mutabilem et [?: -ariabilem ] , atque adeo stultum et insanum mundum, per lunam [?: -otatum ] . Sic Isaias non uno in loco Ecclesiam per mulierem pingit. Notissimus est ille celebris locus Cap. 54, laetare sterilis quae non paris, prorumpe in laudem et [?: ] quae non parturis: quia plures sunt filii desolatae, [?: ] maritatae. Mulieres militantes ad ostium tabernaculi supra in voce Militia sunt expositae. Exodi trigesimo octavo est, quod Moises fecerit labrum de speculis mulierum militantium ad ostium tabernaculi. [?: Veri- ] est, ibi latius patere hoc vocabulum, et indicare [?: ] subinde confluentes ad tabernaculum adorandi gratia, quae sua specula ad id opus, ac alia tabernaculi contulerant: sicut et aurum, argentum et gemmas ad aedificium tabernaculi promiscue omnes Israelitae fuerant largiti. Sic et Chaldaicus versor Onkelus et Kimhi hunc locum exponunt. Posterior insuper exponit verbum Militare, per nomen collectionis: ut eo magis clarescat, locum intelligi de omnibus mulieribus ad orationem ac sacrificia ventitantibus. Mulier venabitur animam preciosam viri, Proverb. 6. id est, adultera aut scortum, dum suis blanditiis pellicit hominem in turpitudinem, simul ei crebro est causa extremi exitii. Allusio est ad studium ambitionemve amatoriam. q. d. Adultera quidem videtur captare iuvenem ad voluptatem, sed revera venatur eum ad extremum exitium. Mulier servabitur per procreationem liberorum, si permanserit in fide: primae Timothei secundo id est, sexus muliebris servari potest in coniugio, quantumvis in maledictione gravato, si modo perrexerit credere. Constructio est collectiva, Mulier: pro, mulieres permanserint in fide. Amor mulierum, secundo Samuelis primo , pro summo ac ardentissimo ponitur. Dicit autem David ibi, Ionathan supra mulierum amorem sibi fuisse amatum. Hunc ardentissimum affectum cum Deus videret, viro dixit: Propterea deseret matrem et patrem ut adhaereat uxori suae. Et Paulus causam tanti amoris exponens, ostendit eam esse, quod sit propria hominis caro: nemo autem sanus soleat carnem suam odisse. In Christo non est masculus, nec mulier aut femina, sed omnes sunt unum: Gal. tertio. id est, quod ad salutem consequendam per Christum attinet, nullum est discrimen inter sexus aut conditiones, omnes ibi sunt similes et pares. Via aut Semita mulierum: id est fluxus menstruus. Gen. decimooctavo : Desierat autem Sarae via aut semita secundum mulieres. id est, vena aut fluxus mulieribus consuetus. quo indicatur fuisse eam iam prorsus effoetam, quia sine ea materia non alitur foetus. Sic Rachel excusans se erga patrem, Gen. trigesimoprimo inquit: Non possum surgere a facie tua quoniam via mulierum est mihi. id est, Vehemens fluxus me invasit, ut partim imbecillitate, partim et pudore, ne conspiciatur sanguis, non queam surgere ex hoc strato lecto, alioqui foede cerneretur. Sicut porro vox Viri saepe ponitur pro unoquoque homine, ut Genesis nono , Dixit vir ad virum. id est, alius ad alium Matthaei sexto : Si remiseritis aliis offensas ipsorum, etc. Si autem non remiseritis aliis, etc. Sicut Germani solent loqui, Man bei man. Sic etiam Mulier nonnumquam in sacris ponitur, ac exprimit non tantum alias feminas, aut mulieres quasvis, sed etiam quas libet res feminini generis. ut Exo. vigesimosexto : Quinque cortinae coniunctae, mulier cum sorore sua. id est, alia cum alia. Laetare cum muliere adolescentiae tuae, Proverb. quinto. id est, cum muliere quam in iuventute aut adolescentia duxisti: quam Graeci κουριδίην ἀλοχον dicunt. Mulier sedula corona est viri sui, Proverbiorum duodecimo . id est, singulare et salutare ornamentum. Ne tradas mulieribus substantiam tuam: Proverbiorum trigesimo primo. id est, scortis. Mulieres alicui genti dominari, Isa 3. Populi mei gubernatores sunt pueri, et mulieres dominantur ei. Tristissimus status indicatur, quando pueri et mulieres, aut alioqui parum idonei gubernatores imperitant alicui civitati aut genti: ut de Atalia et Iezabellegitur. Apprehendent septem mulieres in die illa virum unum: Isaiae 4. id est, maxima erit paucitas virorum, et numerositas viduarum, ob tristia bella ut non sit absurdum tale quid accidere, ut plures sese uni in uxores obtrudere conentur. Vae ei qui dicit patri. Quid generas? et mulieri, quid parturis? Is. quadragesimoquinto . id est, Vae illi qui contendit cum factore suo, vultque eius facta, iudicium ac providentiam quasi non rectam vituperare. Vir cum muliere capientur.

-- 356 --

687/688 id est, captivi abducentur, Ieremiae sexto. Mulieres comedent fructum suum, Thren. primo: id est, prae ingenti fame mulieres comedent proprios infantes: ut in obsidione Samariae et Ierosolymae factum est. Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum: Mich. secundo. pro, summa crudelitate et iniustitia imbecilliores opprimitis, adeo ut et relictas viduas mox ex suis aedibus per nefas extrudatis. Benedicta tu inter mulieres. Lucae primo : pro, felix a Deo facta prae omnibus aliis mulieribus. Mulieres religiosae concitaverunt, Actorum decimotertio , exponetur in voce Religiosus. Mulier fidelis servabit virum infidelem primae Corinthiorum septimo. id est, convertet eum, cum ipso pie convivendo, et amanter monendo, sicque erit causa salutis eius. An non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, ut et caeteri Apostoli? prioris Corinthiorum nono : aliqui vertunt sororem, uxorem: id est, fidelem et Christianam uxorem, quod nonnunquam γυνη significat: idque probant, quia certum sit Apostolos plerosque vixisse coniugatos, ut Ecclesiastica historia ex Clemente probat: quia vox Circumducere significat quoddam herile ius in circumductam. et denique, quia non possit intelligi de divitibus matronis, suis impensis Apostolos foventibus: cum hic ostendat Apostolus, tales circumductas fuisse futuras oneri Ecclesiae: divites autem illae suo sumptu alentes Apostolos, sublevassent Ecclesias, ne auditores eos alere cogerentur. Fuisset etiam valde scandalosum, singulos homines alienas mulierculas tam procul per orbem terrarum circumducere. Nam alia ratio fuit Christi, qui magnum habuit comitatum, non solus cum una oberravit: quique non procul abiit in alienas provincias, quemque ex Galilaea mulierculae Ierosolymam sunt comitatae, eum et alioqui valde usitatum esset cultus ac religionis gratia confluere undique tum viros, tum mulieres. Vir non est creatus propter mulierem, sed mulier propter virum: 1. Corinth. 9. ubi volens Paulus indicare, virum esse muliere nobiliorem, dicit hoc. Notum enim est semper, ultimum finem nobiliorem esse mediis eiusque subservientibus. Constat vero ex Genesi, mulierem esse conditam ut sit adiutorium, et subserviat viro: non contra. Isti non sunt cum mulierib. contaminati, virgines enim sunt. Apoc. 14. ubi non agitur de impura caelibum castitate, sed de spirituali scortatione et castitate conscientiae, doctrinae ac religionis, ut ex tota Apocalypsi apparet. Apocalyp. 17 pingitur Antichristus per meretricem quamdam longe celeberrimam, et cum qua potentes orbis terrarum scortentur. Solet enim sacra Scriptura Ecclesiam comparare sponsae, et Christum aut Deum ipsum sponso aut marito: quare etiam falsam religionem vocat scortationem. Rationes plures sunt. Deus probat coniugium: Satan scortationem: Falsa religio est formosum scortum. Fuerunt autem olim famosissima scorta, et etiamnum sunt, praesertim Romae, Venetiis, Parisiis, et in similibus longe frequentissimis ac celeberrimis civitatibus, quo undique opulenti mercatores et satrapae, praesertim autem hoc tempore praelati confluentes cum illis scelestis data ingenti mercede sese contaminant. Constat olim Corinthios aperuisse celeberrimum prostibulum formosissimarum mulierum, tantum quô alliciendo undiquaque homines praepotentes, suam civitatem redderent frequentiorem, ditiorem ac cultiorem: ac inter alias impuras fuisse etiam quandam nomine Lais: quam cum innumeri appeterent, nec ea potiri possent, exortum est proverbium, Non omnibus contingere adire Corinthum. Sicut igitur talis aliqua nominatissima meretrix carnaliter scortando contaminat magnates omnium vicinarum, aut etiam remotarum civitatum ac provinciarum, sic etiam haec spiritualis meretrix multo magis suis idololatricis cultibus et falsa religione orbem terrarum conspurcavit. Voluit ergo Apocalypsis hanc horrendam idolomaniam Antichristi, orbem terrarum polluentis, exponere, et veluti ante oculos proponere, pingendo eum talem aliquam impurissimam, et longe celebratissimam meretricem, quales (ut dixi) tunc plurimae erant. Pulchra profecto pictura est, quaeque recte rem expendenti aptissime istam horrendam abominationem omnium oculis subiiciae. Vas muliebre, ipsa mulier vocatur, 1. Pet. 3. Viri similiter versentur ut scientes decet, vasi muliebri ut [?: infirmitet ] tribuentes honorem. Sed de hac locutione infra a voce Vas aliquid dicetur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.