Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
MULIER in Sacris, sicut in prophanis sexus, [?: ] conditionis nomen est. Conditionem alioqui coniunx, uxor, sponsa et concubina notant. Significat igitur [?: ]
685/686
Virginem. Sic Eva, antequam tangeretur ab Adamo, Mulier vocatur, et Virgo a Christo: et Rebecca Gen. 24, antequam esset sponsa Isaaci. de qua significatione disserit August. ad Honoratum, et Orig. super Levit. 12. Hieronymus videtur diversum sentire, cum ideo dicit Christum non comprehendi illo dicto, Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne: quia ipse sit de Virgine, non de Muliere natus. sed recte in Annotationibus Erasmi super idem dictum refutatur. Mulier nomen etiam imbecillitatem, aut fragilitatem quandam simul denotat. Non sine causa igitur in descriptione humiliationis filii Dei Gal. 4 dicitur, Misit filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Et Deus veluti insultans callidissimo serpenti, ac iam parta de humano genere victoria insolescenti, dicit se ei oppositurum feminam, eiusque semen illi caput contriturum. Sic et Iob 14, hominem non sine emphasi describit, quod nascatur ex muliere et brevi tempore vivat. Contra hunc vero usum vocis Mulier, vir et masculus aliquid strenuum ac validum in omnibus linguis sonat. Hinc fit ut in omnibus linguis imbecilles aut imbelles, ignavique, feminae et effeminati dicantur. Sic saepe Homerus suos Graecos dicit esse Achaidas, non amplius Achaeos: id est, Graecas, non Graecos. Notum est et illud Nevii:
687/688 id est, captivi abducentur, Ieremiae sexto. Mulieres comedent fructum suum, Thren. primo: id est, prae ingenti fame mulieres comedent proprios infantes: ut in obsidione Samariae et Ierosolymae factum est. Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum: Mich. secundo. pro, summa crudelitate et iniustitia imbecilliores opprimitis, adeo ut et relictas viduas mox ex suis aedibus per nefas extrudatis. Benedicta tu inter mulieres. Lucae primo : pro, felix a Deo facta prae omnibus aliis mulieribus. Mulieres religiosae concitaverunt, Actorum decimotertio , exponetur in voce Religiosus. Mulier fidelis servabit virum infidelem primae Corinthiorum septimo. id est, convertet eum, cum ipso pie convivendo, et amanter monendo, sicque erit causa salutis eius. An non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, ut et caeteri Apostoli? prioris Corinthiorum nono : aliqui vertunt sororem, uxorem: id est, fidelem et Christianam uxorem, quod nonnunquam γυνη significat: idque probant, quia certum sit Apostolos plerosque vixisse coniugatos, ut Ecclesiastica historia ex Clemente probat: quia vox Circumducere significat quoddam herile ius in circumductam. et denique, quia non possit intelligi de divitibus matronis, suis impensis Apostolos foventibus: cum hic ostendat Apostolus, tales circumductas fuisse futuras oneri Ecclesiae: divites autem illae suo sumptu alentes Apostolos, sublevassent Ecclesias, ne auditores eos alere cogerentur. Fuisset etiam valde scandalosum, singulos homines alienas mulierculas tam procul per orbem terrarum circumducere. Nam alia ratio fuit Christi, qui magnum habuit comitatum, non solus cum una oberravit: quique non procul abiit in alienas provincias, quemque ex Galilaea mulierculae Ierosolymam sunt comitatae, eum et alioqui valde usitatum esset cultus ac religionis gratia confluere undique tum viros, tum mulieres. Vir non est creatus propter mulierem, sed mulier propter virum: 1. Corinth. 9. ubi volens Paulus indicare, virum esse muliere nobiliorem, dicit hoc. Notum enim est semper, ultimum finem nobiliorem esse mediis eiusque subservientibus. Constat vero ex Genesi, mulierem esse conditam ut sit adiutorium, et subserviat viro: non contra. Isti non sunt cum mulierib. contaminati, virgines enim sunt. Apoc. 14. ubi non agitur de impura caelibum castitate, sed de spirituali scortatione et castitate conscientiae, doctrinae ac religionis, ut ex tota Apocalypsi apparet. Apocalyp. 17 pingitur Antichristus per meretricem quamdam longe celeberrimam, et cum qua potentes orbis terrarum scortentur. Solet enim sacra Scriptura Ecclesiam comparare sponsae, et Christum aut Deum ipsum sponso aut marito: quare etiam falsam religionem vocat scortationem. Rationes plures sunt. Deus probat coniugium: Satan scortationem: Falsa religio est formosum scortum. Fuerunt autem olim famosissima scorta, et etiamnum sunt, praesertim Romae, Venetiis, Parisiis, et in similibus longe frequentissimis ac celeberrimis civitatibus, quo undique opulenti mercatores et satrapae, praesertim autem hoc tempore praelati confluentes cum illis scelestis data ingenti mercede sese contaminant. Constat olim Corinthios aperuisse celeberrimum prostibulum formosissimarum mulierum, tantum quô alliciendo undiquaque homines praepotentes, suam civitatem redderent frequentiorem, ditiorem ac cultiorem: ac inter alias impuras fuisse etiam quandam nomine Lais: quam cum innumeri appeterent, nec ea potiri possent, exortum est proverbium, Non omnibus contingere adire Corinthum. Sicut igitur talis aliqua nominatissima meretrix carnaliter scortando contaminat magnates omnium vicinarum, aut etiam remotarum civitatum ac provinciarum, sic etiam haec spiritualis meretrix multo magis suis idololatricis cultibus et falsa religione orbem terrarum conspurcavit. Voluit ergo Apocalypsis hanc horrendam idolomaniam Antichristi, orbem terrarum polluentis, exponere, et veluti ante oculos proponere, pingendo eum talem aliquam impurissimam, et longe celebratissimam meretricem, quales (ut dixi) tunc plurimae erant. Pulchra profecto pictura est, quaeque recte rem expendenti aptissime istam horrendam abominationem omnium oculis subiiciae. Vas muliebre, ipsa mulier vocatur, 1. Pet. 3. Viri similiter versentur ut scientes decet, vasi muliebri ut [?: infirmitet ] tribuentes honorem. Sed de hac locutione infra a voce Vas aliquid dicetur.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.