Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Conteri et incurvari montes secut Hab 3, id est, regna et reges ac proceres vetustissimos. Posses tamen etiam mundi imperia aut regna intelligere. nam Olam utrunque significat. Mons fumans, Exodi 19 et 20, est mons Synai, qui ob illam ignitam praesentiam Dei veluti arsit ac fumavit: qua tanti et tam vicini incendii specie, praeter alia terribilia, populus fuit perterrefactus. Huc alludit Psal. 144, Tange montes, et fumigabunt. id est, solo tactu res summas et firmissimas perdis. Mons [?: ou-m ] , Zach. 6, et in Evangelistis, fuit mons vicinissimus Hierosolymae, oleis consitus, in quo solitus est saepe Christus esse ac orare. Fundamenta eius in montibus sanctis, Dilexit Dominus portas Syon: id est, fundamenta arcis ac civitatis Davidis sunt super Syonem, quasi dicat, sita est in Syone. Posset autem [?: u-deri ] per metaphoram dici, Ecclesiam esse fundatam super fundamenta montium ac petrarum, seu firmissima: seu super fundamentum Apostolorum et prophetarum, sicut Paulus dicit. Super montes stant aquae, Psal. 104. Posses quidem intelligere de nubibus: verum ibi de creatione agitur, ac indicatur species mundi secundae diei. inquit enim: Abysso veluti vestimento operuisti terram, super montes stant aquae, ea loca quae mox fuerunt montes. Mox sequitur opus tertiae diei, cum aliis terrae partibus elevatis, et aliis depressis, facies terrae apparuit: et aquae in infima ac depressissima loca confluentes maria effecerunt. Dicit igitur: Ascendunt montes, et descendunt valles ad locum quem fundasti eis: terminum posuisti eis, quem non praeteribunt nec revertentur ut operiant terram. Hierusalem, montes in circuitu eius, Dominus in circuitu populi sui: Psal. 105. id est, Sicut montes et colles stant passim circa Hierusalem, veluti stipatores et ministri quidam circa regem suum: sic et Dominus castrametatur circa populum suum. Pulchra pictura est. Sic ros Hermon, qui descendit in montes Syon, Psal. 133. Intelligendum ergo: Sic ros Hermon et qui descendit in montes Syon. Sedebo in monte Testamenti, Isaiae 14. Assyrius gloriabatur se expugnaturum Syonem, ac regnaturum ibi. Sic et Satan ac impii iactant se expugnaturos Ecclesiam, et Christum ipsum. Malus in vertice montis, Isaiae 30. similitudine excisae sylvae, ubi vix una aut altera arbor in toto monte relinquitur, sicut in magna navi duo aut tres mali, cum alioqui totus mons veluti decalvatus ac deformatus longe conspiciatur, depingitur tristis devastatio Iudaeorum ad paucitatem relictorum, ubi vix unum aut alterum oppidulum adhuc saluum remanebat. Rivi et fluenta super montes ac colles, Isaiae ubertatem proventuum ac felicem rerum statum indicant. Intellige simul Ecclesiam florentem verbis, et donis ac ministris spiritualibus. Triturare montes, comminuere colles, Isaiae 4. Triturabis et comminues montes, et colles in pulverem rediges: ventilabis eos, et ventus tollet eos. id est, Ecclesia et sancti expugnabunt etiam quosvis praestantes ac praepotentes adversarios. Impingere in montes caliginosos, Hierem. 13. id est, in summas calamitates. Tenebrae enim res tristes et casus adversos significant: tum porro, si quis etiam in parvum lapidem impingit non abit illaesus: at hic impingitur in totum montem. multiplicatur igitur et exaggeratur ingens calamitas: Alii intelligunt de regno Aegypti, in quod Iudaei sperabant: quod sicut olim fuit tenebrosum, educente Moyse populum: sic et nunc frustrata spe opis, relinquetur in summis calamitatibus. Sic etiam dicitur Baculus arundineus. In montibus comedere, est idololatriae vacare: Ezech. 18. nam neglecto templo Domini, passim in montibus sacrificabant: sacrificiis vero addebantur epulae; ut etiam ex 1. Corinth. 10 liquet.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.