Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ΒΆ A'montibus variae hypotyposes et similitudines et etiam prosopopoeiae petuntur in Sacris: ut Psal. [?: ] Flumina plaudant manu, simul montes exultent [?: ] iubilent. Sic enim ibi Psaltes omnia invitat ad [?: ] ciam, propter adventum et iudicium Domini. [?: ] Isaiae 55. Siquidem cum laeticia egrediemini, et cum [?: ]

-- 347 --

669/670 deducemini. Montes ipsi et colles prorumpent coram nobis in laudem, et manu plaudent omnes arbores campi. Vicinum huic est, quod Psal. 72 dicitur, in adventu Meschiae montes producturos pacem, et colles iustitiam: ut indicetur amplissima largitas, et veluti abundantia gratuitae iustificationis et reconciliationis, quae hominibus per Christum continget. Contra, aliquando etiam tristis facies montium pingitur, cum Dominus iratus ad iudicium ac poenam venire dicitur. Isaiae 5. Propterea commotus est furor Domini contra populum suum, et extendet manum suam super eum, et contremuerunt montes. Nonnunquam etiam alioqui, ut describatur gloriosa et omnipotens Dei maiestas adveniens, dicuntur montes coram eo dissolui; tremere et accendi ac fumare. Talis admiranda pompa adventantis Dei est Psal. 97. Nubes et caligo per circuitum eius. Et mox, Ignis praecedet eum, etc. Illustraverunt fulgura eius orbem, vidit et contremuit terra: Montes sicut caera dissoluti sunt a facie Domini, a facie Domini totius terrae. Sic etiam montes mox accendi ac fumigare dicuntur. Item Psalm 114, Montes subsilierunt sicut arietes, et colles sicut agni ovium. Tales sunt multae descriptiones terribilis maiestatis Dei. Sunt autem allusiones ad illam tremendam speciem Dei, quae in monte Syna visa est, cum Deus Moysi legem traderet: Exodi 10. Solet et alioqui poesis talem hypotyposin maiestatis divinae hominibus ante oculos depingere. Moyses dicit Psalmo 90, Deum fuisse antequam montes nascerentur, et formaretur terra atque orbis. Et moxidem clarius dicit, A seculo in seculum tu es Deus. id est, tu Deus es aeternus ante mundum creatum, et post eum deletum eris. Montes ergo pars incurrens in oculos, pro tota terra ponitur. Non timebimus, etiamsi terra moveatur, et montes ruant in cor aut medium maris. Quae locutio similis est illi Latinae, Etiamsi caelum ruat: si fractus collabatur orbis, impavidum feriant ruinae. Iosuae 13. Sachar erat in monte vallis: id est, fuit oppidum situm in monte, qui erat in medio vallis, aut potius planiciei. Mons pro locis montanis crebro ponitur, eadem constructione, qua abstractum pro concreto, et eius subiecto. Numer. 13. Iudicum 1, Habitant in monte, id est, locis montosis. Iosuae 13, Omnes habitatores montis, id est, regionis montanae, Iudicum 7, Misit nuncios in omnem montem Ephraim: id est in omnia loca montana. Montes Dei. id est, maximi. Psalmo 36, Iustitia tua sicut montes Dei: id est, immensa. iuxta Regulam alibi positam, quod Hebraei volentes indicare aliquid esse eximium, addunt Dei: sicut Graeci et Latini, Divinum, adiectivum. Cacumina montium. et penetralia terrae, Dei esse dicuntur Psalmo 95. id est, omnia esse ipsius, et in [?: -ius ] potestate, summa et ima. Mons Synai saepe vocatur mons Iehovae, aut Domini quia ibi Dominus toties apparuit, et tam multa miranda fecit. Numer. 10 Profecti sunt a monte Domini. Idem et mons Dei nominatur, Exodi 31 et 18 , et est idem qui et mons Horeb. Incurrere se [?: ] montem sanctitatis Dei, Psalmo 99, est eiusve [?: ] religionem ac ministerium agnoscere, accipere et sequi. Allusio autem est ad mandatum et morem orantum Iudaeorum, qui incurvati versus montem Syon, [?: -t ] ubicunque erat tabernaculum et arca, orabant: sicut et Daniel versus Hierosolymam respiciebat orans. [?: -locare ] fortitudinem super montem alicuius: id est, alicuius fortem ac conditionem florentem confirmare. Psalmis 20. Ego dixi in felicitate mea, Non movebor in [?: se- ] : Domine, in favore tuo attribuisti monti meo [?: ] , abscondisti faciem tuam, et conturbatus sum. id est, confirmasti me quandiu voluisti in meo regno: sed [?: -ox ] ubi subtraxisti manum opemque tuam, subversus [?: ] Idem et de spirituali eius robore aut (ut ita dicam) [?: ] intelligens: Quamdiu Deus benigne favet, stamus corporaliter ac spiritualiter: mox ubi sese abscondit, aut favere desinit, conturbamur et corruimus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.