Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MITTERE aliquem, sicut et Vocare, est, alicui aliquam functionem demandare. Solemus enim aliquem puerum, ministrum, aut filium ex aliorum coetu evocatum, ad aliquam functionem ablegare. Solebat etiam Deus olim prophetas vocare et mittere. Ierem. 14, et 23: Ipsi currunt et prophetant, ego autem non misi eos, nec praecipi eis. Sic de Baptista scribitur Iohan 1: Fuit homo missus a Deo nomine Iohannes, ut testaretur de lumine. Sic et Moses dicit ad Deum, Mitte quem missurus es: id est, mandaid functionis illi vero Meschiae, aut benedicto semini quem alioqui constituisti mittere, quique id multo rectius expediet, ac de quo mihi paulo ante in tuo nomine Iehova indicasti. Et Christus saepe inculcat, se a Deo missum esse: volens indicare, illam suam functionem sibi esse a Deo iniunctam. Adhanc celebrem vocem, aut potius rem, alludit Evangelista, exponens nomen piscinae Siloan, missus: ac volens indicare, nostram innatam caecitatem non nisi sanguine missi Mediatoris elui posse. Forte etiam Isaiae capite octavo, obiurgans Iudaeos, quod contemptis tacite fluentibus aquis Siloe, quod est missus, magna et turbulenta flumina quaerant, indicare voluerit, eos humilem et crucifigendum Meschiam contemnere, et sibi pingere ac fingere Meschiam gloriosum, praepotentem, armatumque. Sic et illud Silo Gen. 49. Meschiam aliqui interpretantur. Mittere manum, aut extendere, in rem alienam, furari notat, ut supra exposui in voce Manus: ubi et alias huius locutionis significationes, sicut et missionem manus, exposui. Quomodo praedicabunt nisi mittantur? Rom. 10. id est, nisi divinitus excitentur? Mittere significat etiam proiicere, et prorsus obiicere: ut mitti in gehennam aut tenebras exteriores, Matth. 5 et 24. Mitti gramen aut paleas in ignem, mitti pecunias in arcam in gazophylacio, Mittere panem filiorum canibus, Mittere sortem super vestem, Mittere insulsum sal foras, Mittere lapidem in adulteram. Mittamus lignum in panem eius, Hieremiae undecimo: de quo loco multi tam multa philosophati sunt, perperam versus est: cum in Hebraeo proprie sit, Perdamus lignum aut arborem cum fructu suo: id est, excidamus stirpitus Hieremiam, cum suis liberis aut posteris. Mittere significat etiam, aliquid alicui significare, more Hebraeis usitato, qui per antecedentia aliqua, res aut actiones consequentes denotant. ut Iohan. 11, Miserunt sorores Lazari ad Christum dicentes, Ecce quem diligebas mortuus est. Et Actorum 10. Sermonem misit Deus filiis Israel: id est, significavit, nunciavit. Prius enim mittitur aliquis, postea is aliquid indicat iis ad quos missus est. Iudic. 11, Non audivit verba Iephtae, quae misit ad eum: id est, indicavit, denunciavit.

-- 344 --

663/664 Mittere crebrô ponitur sine accusativo, ubi necesse est subintelligi nuncium. Gen. 20: Misit et accepit: scilicet nuncios. 2. Sam. 10, Misit et renunciavit Davidi. Iob 1, Mittebant et vocabant sorores suas. Sic et in hac locutione, Misit Deus de summo, aut de caelo, et servavit nos: 2. Sam. 22, Psal. 17 et 57, subintelligitur angelos suos, aut vim et efficaciam opemque suam. MISSAM suam Papistae deducere conanturâ mittendo, eo quod dicant, se filium in sua illa oblatione ad patrem mittere. Verum eruditiores rectius â missione populi eam deducunt, eo quod tum apud Ethnicos Romanos, tum et in Ecclesia, clare sub finem publici ritus dicebatur, ut et adhuc dicitur, Ite missa est: pro dimissio. Graece λαοῖς ἄφεσις , populis dimissio. Sic Cyprianus remissam peccatorum dicit, pro remissione. Apud nullum Graecum veterem nomen Missae reperitur. unde apparet, falso eam a quibusdam derivari a verbo Hebraeo Mas, tributum aut collationem: alioqui etiam Graecis patribus haec vox nota ac usitata fuisset. Ab illa igitur clara pronunciatione populus coepit Missam denominare. Quae quomodo a prima institutione coenae paulatim in praesentem abominationem degeneraveric, satis vel ipsi eorum scriptores docent, indicantes quam partem quisque homuncio adiecerit. Si libêret divinare, posset forte sacra coena, uno ferculo constans, sic videri Missa dicta, sicut quoduis ferculum missum dicitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.