Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 339 --

653/654 MINOR, et Minimus, pro nullo: ut Matthaei quinto : Si quis solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit, minimus vocabitur in regno caelorum: id est, nullus, aut non vocabitur aut numerabitur inter salvam dos. Sed de hoc Hebraismo in Regulis comparativi dixi: quod videlicet interdum aliquibus inferior gradus tribui videtur, quae tamen prorsus tollantur aut negentur. Minor pro indigno aliquando ponitur Gen. 32, Minor sum cunctis misericordiis tuis: pro, inferior, vel indignus tuis beneficiis. Ne minuatur coram te omnis labor, qui invenit nos: id est, ne videatur tibi parvus. Collegerunt multiplicans et minvens, Exod. decimo sexto . id est, alius plus, alius minus. Et mox: Non superabundavit multiplicans. id est, qui multum collegit. Minor pro iuniore, etiam in Sacris, sicut et in prophanis autoribus, ponitur: ut Cato maior, Cato minor. Minimus aut parvus potius erit in mille, et exiguus in gentem robustam: allusio est ad procreationem et augmentum posteriorum. Sed sic vaticinans de regno Christi, dicit etiam minimos doctores esse conversuros multos homines: quia doctores quasi Patres, auditores vero quasi ab eis geniti habentur: ut et Paulus loquitur. A `minore ad maiorem, aut contra, simpliciter significat omnes, non exclusis parvis aut magnis: Ieremiae octavo , 31, 42. Actor. octavo et vigesimosexto. Qui est minor in regno caelorum, maior est Ioanne: Matthaei 11. Christus ibi vocat se minorem aut minimum in regno caelorum, vel opinione hominum, qui leviter de eo sentiebant, statuentes eum nequaquam Ioanni comparandum esse qui Hebraismus est usitatus. Vel, quia venit ministrare, et non ministrari: vel denique propter exinanitionem. quia factus est peccator, et denique ministri aut legati personam sustinuit, non aequalis cum patre: alibi dicens, Pater maior me est. Paulus vocat se Apostolorum minimum, primae Corinthior. decimo quinto , et Ephes. tertio : quia postremo conversus est, et fuit persecutor, ut ipsemet huius sui epitheti rationem exponit. Forte tamen etiam respicit in [?: -d ] , quod solus cum Christo non est versatus: denique potest etiam ad communem aliquorum opinionem alludere videri. Illum oportet crescere, me autem minui: Ioan tertio . id est, famam Baptistae necessario accidit obscurari effulgente gloria Christi, sicut et stellae et luna minui videntur praesentia solis: cum per se non minuantur, sed tantum comparatione aut relatione. Posset tamen videri respicere ad finem sui ministerii, cum vel maxime tunc functio Christi cresceret. Vel denique loquitur de interitura falsa opinione Iudaeorum, qui putaverant eum esse Meschiam: quae ipsius [?: -orte ] et Christi miraculis ac praedicatione redargueatur. Minuisti paulo minus angelis, Psal. octavo: quod epistola ad Hebraeos explicat de Christo, qui in sua in [?: --ruatione ] et passione fuit exinanitus et humiliatus infra angelos et homines, ut qui omnium peccata susti [?: --it ] , et eo redactus fuit ut se vermem, non hominem vocaret, et non haberet ubi caput reclinaret, atque abeo longe infamissimo supplicio, ut omnium scelestissimus, interiret. Non minventur omni bono habet vulgata versio, Psalm. trigesimo tertio . in Hebraeo est, non destituentur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.