Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MILLE, per abusionem ab Hebraeis usurpatur pro quovis magno, aut etiam infinito numero: sicut et Myrias apud Graecos et Hebraeos, et apud Latinos sexcentum. Sic cecinerunt puellae Israeliticae, 1 Sam. 18, redeunti regi ac exercitui obviam progressae, epinicion: Percussit Saul mille, et David decem millia. Sic et Paulus inquit 1 Corinthiorum quarto: Etiamsi habeatis decem millia paedagogorum. Et Deus ait, se servasse sibi 7000 virorum, qui non incurvaverint genua Baali: 1 Reg. decimo nono , et Romanorum 11. Sic aliqui intelligunt etiam, quod Deus Exod. 20 dicit in epilogo Decalogi, se facere misericordiam diligentibus se, in mille generationes: id est, in perpetuum. Ezek. 16, Decem millia veluti germen agri dedi te, et multiplicata es. Sic Rebeccae imprecantur fratres, Sis in millia millium: id est, habeas numerosissimam sobolem ac posteritatem. Principes super mille, primo Samuelis octavo : id est, praefecti qui habuerunt sub se mille milites, quos Romani vocaverunt Tribunos. Sic Isa. dicit, Davidi principi

-- 338 --

651/652 millium fer munus: id est, chiliarcho aut tribuno. Soliti enim sunt Hebraei dividere exercitum per decurias, centurias, et mille: quod apud Graecos et Macedonas in usum primus Alexander induxit, teste Curtio lib. quarto. Num. decimo , cum ponerent castra, orabant hisce verbis, Revertere Domine ad decem millia millium Israelis: id est, ad hanc numerosissimam multitudinem tui populi. Millia Israelis, pro ipso Israele ponitur: sicut et Tribus Israelis, Iosuae 22, In millibus Israelis erant singuli principes familiarum: pro, in Israele. Apocalyp. vigesimosexto praedicitur futurum, ut Sathanas vinciatur mille annis, et tandiu regnent pii cum Christo tranquille. Quod varie exponitur a scriptoribus. Intelligunt tamen multi de tempore, quod inter scriptam Apocalypsin et auctum Turcae regnum intercessit, quo aliquanto liberius Christiani agebant, carentes tam cruento et perpetuo hoste, qui nunc recta contra eorum religionem a Sathana excitatus, et veluti directus est. Sane intra 500 annos etiam Antichristi tyrannis invaluit, et nunc Sathan per duos filios gravissime regnum Christi oppugnat. Mille anni sunt coram Domino ut dies unus, et unus ut mille anni. secundae Pet, tertio , et Psal. 90. id est, longum tempus ei ut breve, et breve ut longum est. Hominum consilia tempore mutantur, et ad tempus accommodantur: at ob longitudinem aut brevitatem temporis consilia et decreta Dei non mutantur. Quantumvis longum iam tempus effluxerit a praedictione extremae diei iudiciique: tamen ne putetis quod propterea sit sui consilii oblitus. Sed hominum cogitationes, ac decreta aut consilia paulatim tempore invertuntur, et ira evanescit, animusque immutatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.