Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MENTIRI verbum, ex suo nomine MENDACIUM intelligi posset. Sed tamen adiiciam aliquid etiam de ipso verbo hoc loco: Lector utramque explicationem, ut et supra monui, legendo coniungat. Mentiri, falsa di cere significat, ut notum est. Sed nonnunquam simpliciter decipere, aut etiam iniuste agere significat: ut Genesis 21. Si mentieris mihi et filio meo, et nepoti mea iuxta misericordiam quam feci tecum, facis mecum dicit Abimelech ad Abrahamum. pro, iura quod [?: ] quicquam fraudulenter aut omnino iniuste [?: ] contra me, meos posteros aut subditos. Isaiae 63 [?: ] populus meus sunt filii qui non mentientur: i. non [?: ] cient. Mentiri significat etiam subiici: quia inferiores ut subiecti aut servi, prae metu multa mentiuntur Ps. 18, Filii alieni mentiti sunt mihi: i. coacti ficte servient Psal. 66. Propter magnitudinem fortitudinis tuae [?: ] tientur tibi inimici tui: i. erunt subiecti et supplices [?: ] Psalmo 81, et saepissime aliĆ¢s. Aliquando etiam [?: ] subiectionem denotat. Mentiri in veritatem, est [?: fals-- ] promissa. Psalm. 89, Misericordiam autem meam [?: ] auferam ab eo, nec mentiar in veritatem meam: [?: ] nihil faciam contra veritatem meam, aut contra [?: ] simas promissiones meas. Mentiri in pacto aut [?: ] [?: ] facere contra foedus. Psal. 44. Haec omnia [?: ] nobis, nec tamen mentiti sumus in pacto tuo, [?: ] [?: ] fecimus retrorsum. Posteriora verba exponunt, [?: ] sit praecedens mentiri in foedere. Mentiri in Dominum contra Dominum: Isaiae 59, Praevaricati sumus, et [?: ] titi sumus in Dominum et retro cessimus in Deo nostro. Mentiri etiam res inanes dicuntur, cum id nos

-- 335 --

645/646 [?: -ant ] quod praestare debebant, aut etiam praestiturae videbantur. Hoseq 9, Mustum mentietur eis: i. non ita con [?: -iose ] ac feliciter proveniet, ut sperabatur, aut etiam debebat ac solebat Sic et oliva mentiri dicitur: pro, pautos fructus ferre. Sicut mox sequitur, Et arua non proferent fructum. Latini quoque aliquando rebus brutis, [?: -t ] etiam mortuis, mendacium tribuunt: ut cum dicunt, es mentiri aurum: i. simulare speciem et colorem [?: -ri ] . Verum de hoc verbo vide supra in nomine MENDACIUM, ex cuius significationibus et huius [?: -is ] elucescet nonnihil, sicut et ex contrario veritas.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.