Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MENS, Νοῦς , primum significat ipsam summam partem aut potentiam, quamque ab anima nonnunquam Aristoteles separat, cum dicit solam mentem ab extra venire, nempe animam rationalem, quae et primaria est: ut Lucae 24, Tunc aperuit ipsorum mentem, ut intelligerent Scripturas. i. illuminavit eorum rationem, ut intelligere possent Sacras literas, earumque veram sententiam percipere. Haec eadem pars crebro in Sacris literis etiam Cor vocatur, quia in corde Sacrae literae animam collocant, sicuti et veteres Graeci. Eadem igitur plane vis sensusque est, quod Deus dicitur Actorum 16 aperuisse cor Lidae, ut attenderetiis quae dicebantur a Paulo. Haec pars aut potentia animae notatur, cum dicitur aliquis esse traditus in reprobam mentem: nempe cum praeter nativam originalis peccati corruptionem ac execrationem, quae in mente hominis potissimum haeret, adhuc nova depravatio a Satana, permittente Deo, excitatur: ut experientia docet, Apostatas et patronos falsorum dogmatum multo perversiores esse, quam alios simpliciter errantes, imo et quam sint Turcae ac Ethnici. Sic igitur Paulus loquitur Roman. 1, Tradidit eos Deus in mentem reprobam, ut patrent quae non convenit. Sicut prius dixerat, Obtenebratum est non intelligens cor eorum. Quare quidam significanter hunc locum vertisse videtur, Tradidit eos Deus in mentem omnis iudicii expertem. Est nihilominus vox Reprobus significantior. indicat enim non tantum carentiam iudicii, sed etiam extremam perversitatem aut distorsionem, quodidem est ac si diceres: Passus est Deus Satanam eorum mentem ita prorsus depravare, ut etiam communes naturalesue regulas externae honestatis obliviscerentur, aut certe in praxi non amplius sequerentur: vel potius, ut contraria probarent ac sectarentur. In eodem sensu accipit Paulus vocem Mentis Ephes. 4, cum dicit Guetes versari in vanitate mentis suae: id est, suam nana stultam aut corruptam rationem sequi. De quo loco alterius cuiusdam annotationem adscribam, quae ad declarationem huius vocabuli nonnihil proderit. Inquit igitur ille: Hoc illud est ἡγεμονικὸν tantopere celebratem et Philosophis, cui subiicit τὴν διανοιαν , id est, sensitinae interioris, quam vocant, facultates, in imaginando, cogitando, et memorando positas. Tertio demum loco appetitiones nomine τῆς καρδίας , id est, cordis declarat ita Paulus philosophica etiam distinctione accurata totum hominem ostendit extra Christum, in quo uno instauratur, nihil minus esse quam vere hominem. Mentem enim vanam esse, obscuratam esse cogitationem, appetitionem obduratam, unde tandem consequatur ἐναισθησία , sponte sese in gurgitem omnium vitiorum precipitans. Eandem partem primariam dicit Paulus etiam corruptam, 1 Timoth. 6, et 2 Timoth. 3, ac intelligit de nova corruptione, ut ferme idem valeat quod mens reproba. Porro Tit. 1 dicit, pravorum ac infidelium hominum mentem et conscientiam esse contaminatam: .i. perversam, excaecatam. Mens carnis, id est, carnalis Colos. 2, Temere inflatus sensu, aut mente carnis sua: id est, a sua carnali mente, vel etiam a sua carnali opinione aut persuasione: ut mens hic significet ipsam sententiam, quod mihi magis probatur. Secundo, meas in piis significat novum hominem, seu animam quatenus renovata est, qui etiam interior homo aliquando vocatur: quia in pio homine in hac vita potissimum mens, [?: ] pars rationalis renovatur. Contra autem, quatenus [?: ] renovatus est, vocatur Corpus, et Lex membrorum. Rom. Congratulor legi Dei secundum interiorem hominem: [?: sed- ] deo aliam legem in membris meis, rebellantem legimentis meae. Et mox, Ego ipse quidem mente servio legi DEI, carne autem legi peccati. Dixi rationem supra, [?: ] mens vocetur ille novus homo. Sed posset et ea causa esse, quod sicut in quovis homine nobilior pars vocatur mens, ignobilior autem caro aut corpus: ita eadem vocabula per metaphoram in pio homine, ad novum et [?: ] rem Adamum transferantur. Eadem huius vocis [?: ] esse videtur, cum Paulus dicit Rom. 12, Reformemini renovatione mentis vestrae: i. novi Adami: seu crescat subinde magis in vobis novus homo. Sic et Ephes. 4 dicitur, Renovemini spiritu mentis vestrae: id est quatenus mens vestra est spiritualis aut novus homo. Est [?: ] haec significatio huius vocis diligenter observanda, [?: ] Sophistae putantes Rom. 7. mentem tantum, ac [?: pro- ] ipsam rationalem partem significari, et carnem corpus, et tuerunt secundum Philosophos τὸ ἡγεμονικὸν , seu supremam rationalemque partem sanam esse, et tantum [?: affect- ] inferiores potentias esse depravatas, cum [?: cont- ] passim ex Paulo constet: et supra audiverimus [?: ] tiam mentem carnalem, caecam, reprobam et [?: p- ] sam. 2. Thessalonicens. 2. Ne cito dimoveamini et mente, neque turbemini. Hic mentem recte possis de ipsa rationali potentia accipere. Nam seductores [?: ] excantant hominibus cerebrum, eosque dementant, [?: ] iam etiam communi ratione carere videantur: quod genus mali etiam Latinae voces DEMENS et [?: --CORS ] , quasi carens mente ac corde, exprimunt. [?: ] qui tamen exponunt a mente, id est, a sana sententia: [?: ] qua significatione mox dicam. Tertia significatio huius

-- 333 --

641/642 vocis est, cum ponitur pro sententia aut doctrina, aut etiam pro consilio. Romanorum 11, et 1 Corinthiorum 2, Quis novit mentem Domini? id est, eius cogitationes ac consilia quis penitus perspexit? Et 1 Cor. 2, Nos autem mentem Christi habemus: id est, eius veram sententiam ac voluntatem, utpote qui ea nobis ipsemet exposuerit. Alii exponunt Spiritum: sicut contra paulo ante, spiritus hominis, pro eius mente ponitur. Philippens. 1. Et pax Dei, quae superat omnem mentem, custodiat corda et cogitationes vestras: id est, quae non satis expendi aut perspici ab humana mente potest, tuebitur, aut in summa tranquillitate et integritate retinebit ac conservabit vestra corda, ne nimium trepidetis, et anxii sitis, et a sanis cogitationibus recedatis. Postremo, vox Mens nova quadam ac peculiari significatione accipi videtur 1 Cor. 14: Si oro lingua, spiritus meus orat, mens autem seu intelligentia est infructuosa. Quid igitur? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. Et mox: In Ecclesia malo quinque verba loqui mente, ut et alios aedificem. Verum de ea significatione supra in verbo LOQUOR dixi. Notat vero ea vox in praedicto capite, mentem aut sensum seu sententiam dicentis. quae est in ipso sermone: sicut communiter dicimus, Tenes mentem meam, aut intelligis. Eam sententiam dicit esse infrugiferam: scilicet erga auditorem, si ignota lingua exprimatur. Quod igitur dicit Mente loqui, idem valet ac, intelligibiliter loqui, ita ut mens aut sententia dicentis perspici et percipi queat. Lingua autem loqui est, ignoto sermone loqui: ubi non mens, sententia aut voluntas doctoris percipitur, sed tantum sonus aut strepitus linguae. Hoc vocat etiam Spiritu loqui, orare aut psallere, ubi spiritum vocat, illud donum spiritus, nempe peregrinae linguae facultatem. Alterum vero dicit per prophetiam loquind est per explicationem Scripturae, quae solet prophetia a Paulo nominari. Luc. 1 canit D. virgo: Dispersit superbos mente cordis sui. In Graeco est proprie, cogitatione cordis id est qui sunt superbi, inflante eos ipsorum cogitatione aut persuasione sui cordis. Alii aliter exporunt. Pracingi lumbos mentis iubet Petrus, primae Petri primo: id est, animo paratum ac obfirmatum esse, ad pergendum in curriculo piae vitae, et ad omnia certamina et pericula quae piis accidunt. ubi duplex metaphora est. altera, quod menti lumbos tribuit: altera, quod praecingi vult lumbos. Qui enim iter facturi erant, [?: -ut ] alioqui aliquid gravioris operis graviter [?: peractu-i ] , accingebant sese, tum ne longitudine aut laxitate vestium impedirentur, tum ut vires corporis cingulo confirmarent, et veluti colligerent. Sic et pugnaturi, gladio et cingulo militari accingebantur. Unusquisque proprio sensu abundet, inquit Paulus Romanorum 14. Rectius: Unusquisque sit certus in sua conscientia, de eo quod sentit aut agit, ne quid dubitante [?: -ut ] haesitante conscientia agat. Possis etiam interpretari: Sit certus in sua sententia: aut de sua sententia. Corinthior. 1, Sitis coagmentati eadem mente et senentiat id est, animorum benevolentia et doctrinae unitate aut consensu coniuncti.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.