Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MENDACIUM, et verbum MENTIRI, cum eandem vim habeant, forte coniungenda essent: sed tamen sequar alphabeticam seriem. Lector ipse, legendo utranque vocem, eiusue explicationem coniungat. Mendacium communiter est, sermo dissonans a rei veritate, et ad hominum damnum tendens. Sed in Sacris literis, sicut et contraria voxueritas, multo latius patet. Nam primum significat omnem fraudem, dolum ac imposturam, tum in contractibus tum etiam in communi vita: ut est delatio, adulatio, calumnia, sophistica, et similia. Sic hanc vocem accipit Paulus Ephes. 4, cum iubet Christianos deponere mendacium. Secundo, significat falsam doctrinam et impium cultum, quod est omnium summum et pestilentissimum mendacium. De hoc dicitur capite primo. Os quod mentitur, interficit animam: id est, seducendo homines, involuit eos aeterno exitio. Rom. 1, Commutaverunt veritatem Dei in mendacium: id est, veram aut veracem doctrinam ac cultum Dei in falsum. Psalmo 119,

-- 332 --

639/640 Viam mendacii amove a me: id est, falsam religionem. Psal. 40, Beatus vir qui posuit Dominum fiduciam suam, et non respexit ad inclinantes ad mendacium: id est, idololatrias. Isa. 28, Posuimus mendacium spem nostram, et in mendacio occultati erimus: id est, in nostris religionibus ac diis quae tu vocas mendacia. Isaiae 44, An non est mendacium in manu mea? id est, an non sequor falsam religionem? In hac veritate non stetit Satan: id est, vera Dei agnitione ac cultu, et huius potissimum mendacii factus est pater. Non stetit autem vel perstitit in ea, ratione suae essentiae, ex imagine Dei in contrariam inversae, ratione consiliorum et operum suorum. Tertio, Mendacium dicitur etiam in rebus quae id re ipsa non praestant, quod externa specie pollicentur, ut cum dicitur equus esse mendacium ad salutem, Psal. 33. id est, non praestare ipsa re salutem, victoriam, aut saltem evasionem ex periculo, quam externa specie ferociae roboris et velocitatis polliceri videbatur. Hac ratione etiam Fons dicitur Mendax: Hierem. 15 Futurus es mihi veluti fons mendax, veluti aquae quae non sunt fideles: id est, fons qui, cum maxime opus est aquis, in siccitate et aestu exarescit. Proverbiorum 31, Mendacium est gratia, et vana est pulchritudo: id est, instabile et fluxum bonum est formae venustas. Proverbiorum 11, Impius facit opus mendax: at qui seminat iustitiam, habet mercedem veram. id est, impiis sui pessimi conatus non ferunt tandem ac finaliter speratos fructus, sed potius eis male cedunt. Parere mendacium, est frustrari optato eventu, ac spe sua. Psalmo septimo: Ecce parturit iniquitatem, concipit laborem, et parit mendacium: id est, frustrantur in suo pravo conatu. Donum mendax, Proverbiorum 25 est, quod falso promittitur. Sic est vir, qui se iactat de dono mendacii. Dextra mendax quid sit, Psal. 144 supra, in voce DEXTRAE dictum est. Panis mendacii: Proverbior. 20, Suavis est homini panis mendacii, sed postremo replet os lapillis: id est, panis aut quoduis lucrum fraude partum, primo quidem est valde gratum, sed postremo est noxium. Sermo mendacii ponitur pro falso sermone, aut etiam pro falso iudicio: Exodi 23. Sic spes mendacii; est vana et irrita spes: Isa. 28. Facere mendacium, Hierein. 6. A propheta usque ad sacerdotem, omnes faciunt mendacium. i. vacant fraudibus et idololatriae, sunt impostores. idem est Operari mendacium, Hoseae 7. Loqui lingua mendacii, Psal. 109. id est, sermone ficto.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.