Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MEDITARI, Hebraice הגת , habet plura significata, quae commodissime ex Hebraeis Lexicis et exemplis Hebraei textus peti possunt. Pauca quaedam et [?: ] recensebo. Primum igitur, ac maxime proprie, significat intentam cogitationem. ut cum Psal. 1 [?: describ- ] minem vere pium, quod soleat meditari, summam suam oblectationem habere in lege Dei, die ac [?: ] Sic Iosuae 1 praecipitur tum ipsi, tum et omnibus gubernatoribus, ut in Sacris literis perpetuo meditentur. [?: ] et Isaac dicitur Gen. 24, egressus esse in agrum, ad [?: ] tandum. In hac significatione crebro huic verbo, [?: ] ius nomini adiungitur, Cor. ut, meditatio cordis [?: ] intelligentiae: Psal. 49, et 10. Annunciat Deus [?: ] quae nam sit meditatio eius: Amos 4. id est, Deus [?: ] mas hominis cogitationes perspicit. Secundo, significat etiam moliri, conari. ut Psalm. 2, Et populi [?: ] ti sunt inania: id est, irrita consilia ac conatus susceperunt. Sic Psal. 38, Dolos tota die meditabantur: ideo struebant. Proverb. 17, Qui meditatur discordias. Tertio, significat cogitationem cum aliquo externo [?: ] mure aut susurro: ut solent aliquando, interius [?: ]

-- 329 --

633/634 [?: -ntes ] , subinde aliquid submissiore voce loqui, sicut columbae murmurant. Esaiae 38 et 59, Meditabor ut columba. ubi quidam etiam, Querar, aut gemam, exponunt. Quarto, significat etiam exterius de aliqua relinqui, disserere ac cogitare, sed tamen summa cordis retentione. ut Psal. 34, Lingua mea meditabitur iustitiam: id est, celebrabit. Psal. 36, Os iusti meditabitur sapientiam. Prov. 8, Veritatem meditatur guttur meum, [?: ] abominantur labia mea mendacium. In hac significatione et Virgilius inquit, Sylvestrem tenui Musam meditaris avena. est, componis, canis, ac celebras. 1. Tim. 4., exercere et agere aliqua significat: Haec exerce, in hisce esto.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.