Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MANUS, in Sacris multa et admodum varia [?: ] parit etiam non paucas obscuras phrases, de quibus aliquid paulo prolixius dicendum est, quo fieri possit ordine. A` variis autem quasi proprietatibus manus, varia significata et Hebraismi deducuntur: tametsi [?: ] similes locutiones etiam in aliis linguis reperies. [?: Qu-- ] igitur Manus est instrumentum plerarumque [?: ext-rum ] actionum, idque maxime nobile ac [?: conspi- ] ideo significat Hebraeis, quicquid est vice instrumentum ad aliquid agendum. Quinetiam ponitur 1, pro ipsa persona agente, 2 pro eius officiis. 3, pro eius viribus [?: ] potentiis. 4, pro consiliis. 5, pro cura. 6, pro [?: co- ] 7, pro actionibus, cogitationibus. 8, pro operationis corporalibus ac incorporalibus, bonis aut malis [?: ] que ratione porro per anthropopathiam etiam ad Deum eadem illa significata transferuntur. Idem autem valent in hisce locutionibus, Manus, palma, digitus, dextera, brachium, et similia vocabula. Pro ipsa persona manus ponitur in hisce locutionibus et exemplis. [?: ] quinquagesimooctavo. Iniuriam manus vestrae [?: ] dent. id est, vos machinamini. De manu alicuius

-- 321 --

617/618 quid requirere. Gen. 43, De manu mea puerum require: pro, â me eum reposce. Manus dolosa paupertatem facit, Proverb. 10. id est, homo ignavus, et fraude victum quaeritans. Sicut Paulus dicit quosdam oberrare nihil operantes, sed fraude victum quaeritantes. In cuius manu: pro, apud quem. Gen. 44. Vir in cuius manu est inventus scyphus, ipse erit mihi servus. In manu alicuius mittere: id est per aliquem. ut, in manu angeli. id est, per angelum: Act. 7. aut potius per eius ductum, seu ministerium. Sic et per manum alicuius. Levit. 8, Fecerunt itaque Iaron et filii eius omnia quae praecepit per manum Mosche. id est, per ipsum Mosen. Act. 15, Scribere per manus aliquorum: promittere literas per eos. ubi scribere, pro mittere iam scriptas literas, ponitur. Sic pro ipso homine accipitur etiam, tum dicitur Manus remissas aut languentes, et genua labantia confortare: Hiere. 23. 35. Zach. 8. 1. Sam. 23. pro, ipsosmet homines afflictos ac debilitatos. Verum ea phrasis habet quandam emphasin, et hypotyposin. Is. 56. Qui custodit manum suam, ne faciat ullum malum. id est, semetipsum. 1. Sam. 28. Fecit Dominus Davidi quemadmodum locutus est per manum meam. id est, per me. Pro officio: ut Num. 4. Hoc itaque est ministerium cognationis filiorum Gerson, et custo dia illorum erit sub manu Itha [?: -ar ] filii Aron sacerdotis. Num. 33. Egressi per manum Mosis et Aaron. id est, per eorum ministerium, ductum 1. Sam. 3, Per manum Davidis servabo populum meum. Gal. 3. Lex data est per manus mediatoris: id est, per ministerium Mosis. Pro viribus aut potentia ponitur Isa. [?: -0 ] . Nunquid abbreviando abbreviata est manus mea, ut non possit redimere? Sic dicitur Manus alicuius imminui, [?: -ut ] invalescere, aut debilitari. cum exterius ditescit et potens [?: ] , aut contra. Levit 25. Sic Iob 30, Secundum robur manus tuae adversatus es mihi. id est, tuis summis viribus. Isaiae 37. Nam habitatores earum abbreviati manum. Id est, imbelles sunt, aut alio qui debilitati. Deutero. 33. Manus eius est sufficiens, si modo tu opem tuleris ei. Ezek. 7. Et manus populi conturbabuntur. id est, vires, virtus, consilia. Sic Gen. 31. Est fortitudo in manu mea, [?: ] faciendum tibi malum. Proverb. 3. Ne prohibeas bonum a dominis suis, cum fuerit facultas manui tuae ad sciendum. id est, cum egentem iuvare poteris. Actor. [?: ] Ut facerent, quaecumque manus tua et consilium tuum prius definierat facienda. id est, voluntas et omnipotentia. Vicina huic significatio est, cum ponitur pro regno. Ps. [?: ] . Ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. id est, regnum et potentiam eius latissime exeundam. 2. Reg. 8. Praevaricatus est Edom de manu [?: Ie-da ] , et defecit a regno Iuda. Illa quoque significatio huic vicina est, cum pro externa potentia aut vi, vel [?: e- ] iure, vox haec ponitur, qua aliquis aliquid exterius [?: -it ] : ut cum dicitur in manu alicuius aliquid esse. qua [?: -rasi ] etiam Latini utuntur, ut Proverb. 18, Mors et [?: vi-st ] in manu linguae id est, illa potest salvare et [?: perde- ] Genes. 16, Ecce ancilla tua in manu tua, fac illi quod manum est in oculis tuis. Gen. 39. Reliquit omnia in manu Ioseph. De manu alicuius aliquem liberare. Erue e manu canis unicam meam. Psal. 22. pro, vitam meam. Deut. Non est qui liberat de manu mea. Sic Christus dicit: morapiet eos de manu mea, et patris. Exodi 2, Vir [?: --yptiva ] liberavit nos de manu pastorum. Exod. 3. [?: De-di ] , ut liberem Israelem de mavu Aegyptiorum. Hos. [?: -e ] manu inferni liberabo eos. De manu flammae liberare animam, Ierem. 47, Eruere animam de manu [?: se--ri ] . Psalm. 89. Isaiae 10, Invenit manus mea veluti [?: --m ] robur populorum: id est, viribus ac potentia mea impotentissimos populos subegi. Manus nostra [?: ex--eit ] . hoc non Deus: Deut. 32. id est, eximia nostra [?: --ia ] . Vidit quod abiit manus, quodque defecit claude derelictus: Deuter. 32. id est, quod perierit flos ac ex populi. Psal. 31. Non conclusisti me in manu inimicorum meorum. id est, non tradidisti. Pro re familiari saepe ponitur: ut cum dicitur Manus alicuius aliquid apprehendere. Similis ferme est Latina metaphora, cum manus eis aliquas militares copias significat. Manus domini: pro, quantum tua res familiaris potest. Deut. 16, Quisque offeret Domino iuxta donum manus suae, iuxta benedictionem Domini, quam dedit tibi. Posterius hemistichion exponit praecedens. Ratio autem huius metaphorae aut significationis Manus est, quod sicut vis hominis, qua aliquid agit exterius, est in manu: ita quoque in re familiari est hominis potentia et veluti organon agendi: sicut vulgo Germani dicunt, Sein vermügen. Sic et Deuter. 12, Oblationes manus vestrae. id est, de vestra substantia factas, vel quas manibus vestris offertis. 1. Reg. 10. Dedit ei munera secundum manum regis. id est, regalia, ut potest et solet rex, ac etiam decet regem facere pro consiliis. Manus peccatoris non moveat me, Psal. 36. Non'ne manus Ioab tecum est? 2. Sam. 4. id est, consilium et conatus Ioabi haec per te agit, teque instruit, te iuvat. Dan. 8. Et per intellectum suum prosperabit dolum in manu sua. id est, sua solertia feliciter promovebit suos conatus et consilia. Pro cura aut tutela: ut Proverb 3, Iustorum animae in manu Dei sunt. Psalm. 31. In manus tuas commendo spiritum meum. Sic Dominus dicit, Neminem pios rapturum ex manu sua, et Dei. Sic et Isaiae 3 dicunt Iudaei, perditis suis rebus, ad quemvis mediocris sortis hominem: Sis princeps noster, sit haec ruina sub manu tua. id est, tu suscipe curam afflictissimi huius regni, et reduc omnia in meliorem statum: quando quidem habes opes, quibus alas exercitum, aliosque necessarios sumtus facies. Matth. 4, et Psal. 91 dicitur, quod angeli pios in manibus portabunt. id est, singulari cura tuebuntur. 1. Sam. 17, Dereliquit vasa desuper se super manum custodis vasorum. id est, tradidit curae custodis. Gene. 39. Videns quod Dominus omnia fortunaret in manu ipsius. id est, omnibquae ipse curaret, tractaretque, dabat Deus successum. Isaiae 62. Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. id est, in singulari cura ac favore Dei eris, fiesve longe ornatissima et felicissima, qua Deus ita oblectabitur, ac te perinde semper in manibus habebit, sicut homines gratissima sibi. Pro ipsis actionibus aut operationibus hominum, aut etiam Dei crebro reperitur, tum in bonam partem pro auxilio, tum in malam partem pro castigatione, et pro quovis motu Dei in homine agente aut impellente. ut 1. Reg. 18, Manus Domini fuit super Eliam. id est, vis divina intendit ei robur corporis. Sic saepe significat spiritum impellentem aliquem ad prophetandum: ut, Manus Domini facta est aut fuit super aliquem. 1. Regum 5. cum caneret Psaltes, fuit manus Domini super eum. Ezek. 1. Et fuit manus Domini super eum. Ezek. 33, Et fuit manus Domini ad me vesperi. In hac significatione de vehementi spiritu prophetiae plerique intelligunt locum Isaiae 8. Sic dixit Dominus in fortitudine manus, et erudivit me. Melius tamen credo Vulgaris: Cum manum meam apprehenderet. acturi enim cum puero, manum eius comprehendimus: ut Tribunus nepotis Pauli, Actor. 23. Ezek. 8, Et cecidit illic manus Domini super me: id est, spiritus aut motus Dei, ad prophetandum me impellens. Ezek. 39. Videbunt gentes manum meam, quam posui in eis. pro, robur et potentiam, ipsasque res gestas. Ponitur pro auxilio Dei: ut cum dicitur Deus eduxisse populum suum in forti manu, et brachio excelso. Psalmo 89. Manus mea firmabitur cum ipso, et brachium meum corroborabit eum. pro, potenter iuvabo eum. Psalmo 119, Sit manus tua ad auxiliandum mihi. Genes. 49. Roboraverunt brachia eius in manibus potentis Iacob. id est, ope et auxilio. Sic aliquando manus Dei super aliquem, pro auxilio. Esdrae octavo, Manus

-- 322 --

619/620 Dei nostri est super omnes requirentes eum in bonitate: bis ibidem. Pro castigatione aut vi Dei, plagas infligente. Psalm. 39, A` vulnere manus tuae ego defeci. Sam. 5. Gravis erat manus Dei ibi: pro, graviter affligebat illic Philistaeos, seu gravi calamitate. Iob 23, Manus mea gravis est supra gemitum: id est, plaga vel afflictio mea, qua me Deus affligit maior est quam mea querela. Dura manus Dei, 1. Sam. quinto : pro, gravi afflictione. Aggravare manum, significat gravius affligere. Alleviare, contra: 1. Sam. 6. Descendit super me manus tua. Psal. 38. id est, plaga, percussio. Exod. 7, Dabo manum meam in Aegypto: id est, potenter percutiam eos. Iob 13, Remove manum tuam a me. id est, castigationem. Actor. 13, Ecce manus Domini super te. pro, castigatio aut plaga eius. Durum est incidere in manus Dei viventis, Hebraeorum decimo . id est, in eius castigationem. Sic et 1. Pet. quinto, Humiliemini sub potenti manu Dei. Pro quavis operatione Dei in homines et per homines. Act. 4. Extende manum tuam ad sanationes et miracula. id est, praesta efficaciam. Sic Aegyptii arioli agnoscunt, et fatentur, illam vim miracula per Mosen efficientem esse digitum Dei. Exod. 8. Item Nehem. 2, et Esdr. 7, Dedit mihi rex iuxta manum Dei bonam super me. id est, pro favore Dei erga me: aut, ut Deus eum movit, ut mihi bene faciat. Sic forte intelligi posset de mirabilib. Dei operibus, quod ante citavi ex Ezek. 39. Videbunt gentes manum meam, quam posui in eis: id est, mea opera magnifica. Sic manus Dei erat eum Baptista, Lucae 1. id est, singularis quaedam vis ac potentia regens eum. Sic quoque de hominum operatione crebro accipitur. 1. Sam. 22, Quia etiam eorum manus eum Davide. id est, opitulantur Davidi suppeditando ei victum. 2. Sam. 3, Manus mea erit tecum, ad reducendum ad te universum Israelem. id est, modis omnibus iuvabo tuas partes, ut tibi totus Israel subiiciatur. 2. Reg. 15. Et dedit ipsi Phul mille talenta argenti, ut essent manus eius secum ad roborandum regnum in manu sua: pro, ut ei suppetias ferret ad obtinendum regnum. Ponitur pro externo opere: ut Exod. 14. Et vidit populus manum magnam, quam fecit Dominus in Aegyptiis: et timuit populus Domini, et credidit in Dominum et Mosen servum eius. ubi manum magnam vocat illud grande opus submersionis Aegyptiorum. Isaiae 3. Vae impio in malum, retributio manus eius fiet ei. id est, secundum mala eius opera rependentur ei poenae. Iud. 9 , Sic secundum retributionem manuum eius fecistis ei. id est, sic grati ei fuistis pro eius bonis operibus, aut beneficiis erga vos. Filii Israel ingrediebantur in manu excelsa, Exod. 14. id est, gloriosa liberatione Dei, eos educente. Alii exponunt, Laeti: quia hilares levant manum. Sed verior est prior sensus, et convenit cum eo quod crebro celebratur manus Dei in eductione ex Aegypto. Israel est eductus ex Aegypto in manu forti. id est, potenti opere Dei, Exod. 36. et Psalm. 136. Benedictus sit Iehova, qui locutus est ore suo Davidi et manu sua adimplevit. 1. Reg. 8. pro, opere ipso praestitit, quod promiserat, aut certe potentia sua. ¶ Secundo, manus varias phrases parit, a variis eius gestibus. Nam laeti, plaudimus manibus: tristes, habemus manus complosas, item super latera, ob dolorem credo hypochondriorum, ex atra bile effusa excitatum. Apud Iudaeos habebant, valde lugentes, manus in capite: ut Thamar, violata a fratre. Aliquando in admiratione simul et dolore percutimus femur: ut Ieremias de se scribit capite sexto. Orantes et iurantes manum in caelum levamus: pigri abdunt manus in sinum, aut etiam alioqui eas ociose complicant. Vocantes, et aliquid innuentes, extendunt manus. Testificantes bonum aut malum de aliquo, manus ei imponebant. Percutiens, aut agens aliquid, manum elevat, extendit et agitat eam. Morientibus manus super oculos ponimus. Iurantes, ponebant olim sub femur eius, cui iurabant. vel etiam in caelum levabant. Spondentes, aut sancte promittentes, infigimus aut infligimus dexteram alterius dextrae. Hinc igitur, ob istos varios gestus, variae locutiones oriuntur, quas etiam percuremus. Manus complicare, pro ociari. Proverb. 6 et 24. Modicum dormire, modicum dormitare, modicum complicare manus ad iacendum, et veniet tan quam [?: viat-- ] egestas tua. In utroque loco eadem verba sunt. Solemus autem iacentes aut dormientes, manus in pectore vel decussatim, vel tanquam parallelas ponere. Similis ferme de pigro phrasis est Proverb. 19, Piger abscondit manum in ollam, et non reducit eam ad os: eo quod etiam levissimae actiones ignavis sunt difficillimae, ut ferme eos pigeat promptum iam cibum ori porrigere, nedum lucrari aut parare. Manum in sinum [?: p- ] re, aut abscondere, ocium et pigritiam extremam indicat Psalm. 74. Quare reducis aut retrahis manum? E'medio sinus tui consume: id est. perfecte educito, et extende eam ad eos liberandos, et perdendos hostes. [?: ] tere, aut reducere manum, est desinere agere, desinere opitulari piis. Porro qui reducit manum ab opere, ille eam ad se retractam veluti in sinum reponit ociosam. [?: ] vatio manus, castigationem aliquando significat, praesertim si Deo tribuatur: quia percussuri, manus levamus: Isaiae 19. Timet, et stupebit a facie elevationis aut agitationis manus Domini, quam levaturus est super eum. Contra, etiam pro liberatione, Psalm. 10, Exurge Domine, leva manum tuam, ne obliviscaris pauperum. Aliquando iuramentum notat: quia iurantes manum in caelum levabant, veluti monstrantes eum quem in testem vocabant. Psalm. 106, Levavit manum suam super eos, se prostraturum eos in deserto. pro, sublata manu iuravit. Num. 14. Pro qua levavi manum meam, ut habitare facerem vos in ea. Ezech. 20. Levavi manus meas pro semine domus Iacob. id est, iuramento confirmavi promissiones meas erga Israelitas. Eodem capite aliquoties haec phrasis iteratur. Psalm. 63. In nomine tuo levabo manus meas: id est, te invocabo. Exod [?: ] , Manus super thronum Domini. id est, iuravit Dominus per thronum suum. Levare manus, etiam vim contra aliquem parare significat. ut Iob 31. Si levavi manum meam contra pupillum, cum viderem auxilium meum in porta. 1. Reg. 11. Et haec est res propter quam levavit manum contra regem. id est, rebellavit. Zachariae primo: Levo manum meam super eos. id est, [?: invad-- ] eos. Benedicentes etiam levabant manus, ut est Psalm. 134. Item orantes. Psal. 28: Cum levavero manus [?: ] sanctuarium tuum. Sic 1. Timoth. 2. Volo viros orare is omni loco, levantes manus puras. Idem valet Extendere, aut expandere manus, ut mox dicetur. Apponere manus ori, pro tacere: Iob trigesimonono . Sicut et [?: Harpo--tes ] dicebat: Digito compesce labellum. Iob 21. [?: Ob-- ] pescite, et ponite manum super os. Mich. 7, Ponent u-num super os. Manus alicuius apprehendere, est, vel [?: e-- ] re eum vel confirmare. Sicut in Isaiae 42. et 45 Deus [?: ] se apprehendisse manum Cyri: id est confirmaturum, [?: ] cturum, et successum ei esse daturum. Sic enim solemus puerulos manu ducere, ne cadant, et ut tanto citius et facilius progrediantur. Sic Ezech. 16. Manum [?: eg--- ] pauperis non apprehendisti. id est, non confirmasti [?: ] Sic et tenere aliquem manu. Psal. 13. Extendere, aut expandere manus, pro orare. Is. 1. Cum expanderitis manus vestras, abscondam oculos meos a vobis. id est, cum oraveritis, non exaudiam. quia orantes alias levant, alias extendunt manus: quod naturale est omnibus gentibus. [?: ] de gesticulationes in Missa, sine omni vero cordis [?: ] tu, aut fidei affectu. Extendere manus, pro consolari. [?: ] 16. Non expandent manus, ut consolentur eos. Extendere, aut expandere manus, est, etiam lamentari ac [?: ]

-- 323 --

621/622 gere. Threnorum 1. Cum expanderet Syon manus, non fuit qui eam consolaretur. quia hunc quoque gestum lamentantes exhibent. Extendere manus, pro crucifigi. Ioann. 21, Extendes manus, et alius te cinget. Allusio est ad puerilem morem. cum matres cingunt pueros, dicunt, Leva manus, ibi illi extendunt: ut mos est in illis locis, ubi maior cingulorum usus est, et diligentius duplici aut triplici circumvolutione cingunt. Extendere manum ad pauperem, est ei dare eleemosynam. Proverbiorum trigesimoprimo: Manum suam extendit ad pauperem, et manum suam extendit ad egenum. Contrarium valet, Retrahere manum, die hand abziehen, solent Germani in eodem sensu usurpare. Extendere manum contra aliquem, est affligere eum, Ezech. 35. 14 et 6. Extendam manum meam contra te, ponamque te in desolatione. Isa. 5, Extendit manum suam super eum, et percussit eum, etc. Et, Manus eius adhuc est extensa. Id est, pergit procutere. 1. Samuel. 26. Quis extendet manum suam in Christum Domini, et erit innocens? Extendere aut expandere manus, est etiam vocare, innuere. Isaiae 65, et Rom. 10. Tota die expandi manus meas ad populum rebellem: pro, frustra eos vocani et invitavi toties, et tam sollicite. Non enim tantum voce significamus voluntatem nostram, sed et manu innuimus. Proverb 1. Eo quod vocavi, et renuistis: extendi manus, et nemo respexit. Sic et Levare manu, Isaiae 13. Exaltate vocem, et levate manum. Extendere manus ad aliquid, omnino in genere significat aliquid conari, agere, etc. ut Actorum quarto petunt pii, ut Deus extendat manum suam ad miracula et sanationes: id est, per eos illa operetur. Sic et mittere manus, ut Actorum duodecimo: Misit rex Herodes manus, ut affligeret aliquos in Ecclesia: id est, aggressus est. Ponere manus super oculos alicuius, est ei esse superstitem: idque olim liberi parentibus iam primum mortuis facere solebant. Genesis 46, Ioseph ponet manum suam super oculos tuos Sic Penelope de Telemacho dicit: Comprimat ille meos, comprimat ille tuos. id est, sit nobis superstes, ac nobis iusta persoluat. Imponere manus, est propria Hebraeis formula, et ritus: qui hac ceremonia solebant uti partim in publicis ac solennibus victimarum consecrationibus, ut apparet ex Levitico: partim etiam in precibus ac benedictionibus privatis, ut liquet ex Genesis 48 cap. quem ritum deinde servavit Ecclesia Christiana, tam in ministris constituendis, ut ex hoc loco, et 1. Timoth. 5, et aliis multis constat: tum et in conferendis Spiritus sancti donis et faustis precationibus ut Matt. 19. Imponere igitur alicui manus, est testari de eo, quod vel bonus vel malus sit, aut aliquid facinoris patraverit. Quare initiantes aliquem, imponebant ei manus: nempe ut coram universo coetu testarentur, eum esse idoneum. Numer. 27, Praeficies virum super congregationem, virum in quo est spiritus, et imponas manum tuam super eum. Sic Paulus prohibet Timotheum, primae 5, cuiquam manus temere imponere: id est, eum initiare in ministrum Ecclesiae. vult enim gravi et maturo iudicio deligi inaugurandos, et praeficiendos Ecclesiis. Imponebant quoque manus sancti viri iis, pro quibus orabant. ut Actorum 8. Apostoli venientes ad Samaritanos conversos, oraverunt pro eis, imposuerunt eis manus, et acceperunt Spiritum sanctum. Sic et Deuteron. 34 legitur, Repletus est Iosua spiritu sapientiae, quoniam imposuerat Moses manus suas super eum. 2 ad Timotheum primo: Exuscita [?: do--m ] Dei quod est in te, per impositionem manuum mearum: id est, per meam precationem, et etiam ordinationem, [?: -a ] tibi sunt dona spiritus. Orabatur sane publice pro [?: ] augurandis: ut utrumque de Timotheo et Iosua, possis etiam de inauguratione accipere. Sic et Christo afferebantur infantes, ut manus ipsis imponeret: id est, pro eis [?: ] [?: ] , ac eis benediceret, atque etiam Spiritu sancto imbuerentur. Sic ipse Dominus et Apostoli aegris manus imponebant, et sanabantur. Hanc efficaciam miraculorum et doni spiritus, quam impositio manuum Apostolorum habebat, volebat Simon magus ab Apostolis argento emere. Percutere manus, pro complodere: quod est dolentium. Num. 24. Et iratus est Balac, et percussit manus. Ezech. 21. Tu ergo fili hominis propheta, et percute manum ad manum. pro, complode, ut dolentes solent Exech. 22. Percussi manum meam propter avariciam quam fecisti, et sanguines qui fuerunt in te. Porro Ezech. 6 etiam plenius gestus irati aut dolentis describitur, qui per impatientiam tum manu percutit mensam aut quippiam simile, tum terram pede pulsat. Verba sunt. Sic dicit Dominus: Percute manu tua, et calca aut pulsa pede tuo, et dic: Ah ah super omnes abominationes malas Israel, quia cadent gladio, fame et peste. Eosdem plane gestus idem propheta cap. 25, etiam nimium gaudenti ac exultanti tribuit, inquiens: Eo quod plaudis manu, et pulsas pede, et laetaris cum omni despectione animae tuae super terram Israel, etc. Plaudere manu, apud omnes gentes laeticiae signum est. Iob 27. Plaudet super impium manibus suis. Psal 47, Omnes populi plaudite manu, iubilate Deo. Sic Psalm. 98. Flumina plaudant manu, montes exultent coram Domino, quia venit iudicare terram. Nahum 3. Quicunque audierit auditionem tuam, plaudent manu super te. Manus habere super lumbos, magnum dolorem de eximia calamitate indicat. Iere. 30. Quare ego vidi, quod omnis vir habet manus suas super lumbos, sicut parturiens, et conversae sunt omnes facies in pallorem. Percutere manu, aut infigere, pro promittere, et etiam spondere, valde crebro accipitur: ut Proverb. 6 17, et 22. quia promittentes solent id data dextra confirmare, et quidem aliquando etiam cum impetu quodam, illidendo suam manum in illius cui aliquid promittunt: sicuti et Germani dicunt, Er hat mirs in die hand geschlagen. Tales ergo manu percutientes aut spondentes vituperat Salomon, et a fideiussionibus aut sponsionibus pro aliis omnes dehortatur. Manus super caput, magnum dolorem significat: sicut supra de Thamar dixi. Ierem. 2. Etiam hinc egredieris, et manus tuae super caputtuum. Ponere manum cum alio: Exod. 23. Ne ponas manum tuam cum impio, ut sis testis mendax. Dubito an veniat haec locutio a more aliquo iurantium, quod manum libro legis superimposuerint: aut accipiatur hic manus pro auxilio. quasi dicat, Ne adiungas tuas vires impio, ne adiuveris eum in mala causa. In manu ponere animam, item Portare animam in manibus, est, subire extremum vitae periculum, in eoque versari. Iob 13. Cur animam meam in manibus meis pono. Psal. 119. Anima mea in manu mea semper: pro, perpetuo versor in discrimine vitae. Cuius locutionis ratio est, quod anima Hebraeis vitam significat. ita igitur de ea loquitur, tanquam si iam ex reliquo corpore exivisset, et solummodo adhuc in manibus haereret, unde facile excuti posset, Excutere manum super femur, admirationem, cum dolore significat, Ieremiae trigesimotertio : Postquam conversus sum, poenitentiam egi: et postquam cognovi, percussi manu femur. Sic enim solent dolentes et admirabundi, Protrahere manum cum illusoribus Hos septimo, consociationem convivii cum levibus et vanis hominibus indicat. Laeti enim, et poti, solent extendere, aut etiam erigere manum, ac iubilare. Oculi servorum et ancillarum ad manus dominorum et dominarum suarum: pro, expectant eorum mandata, et pensum ac dimensum ab eis: Psal. 123. Germani eadem phrasi utuntur, Einem anderen in die hand sehen: pro, ab eo expectare necessaria. Quia etiam manibus agimus pleraque externa opera, ideo ponitur haec vox pro ipsius vitae curriculo, aut actionibus. Hinc dicuntur manus sanguine plenae, maculatae, mundae, purae, innocentes. In manibus esse mundiciem, aut iniquitatem,

-- 324 --

623/624 aut malum, lavare et mundare manus, et similia: unde itidem variae locutiones proficiscuntur. Puritas manuum, est idem quod iustitia vitae et actionum. Psal. 18, Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum reddidit mihi. Iob 17. Mundus manibus addit robur, pro, invalescit. Sic etiam Psalmo 24. Qui mundas habet manus, et cor purum. id est, qui interius et exterius studet iustitiae et innocentiae. In mundicia aut puritate manuum aliquid facere, Genes. vigesimo . pro, non violenter, non malo aut pravo consilio vel animo. In sinceritate cordis mei, et mundicia manuum mearum feci hoc. id est, non pravo animo, non etiam violenter rapui Saram: sed Abraam et Sara consentientibus, coniugiumque suum dissimulantibus, tanquam ad legitimum concubinatum eam mihi adiunxi. Lavare manus in innocentia. Psalmo vigesimosexto : Lavi in innocentia manus meas. id est, innocenter vivendo servavi manus meas mundas ab omni scelere, ac praesertim a sanguine proximi. Iniquitatem esse in manibus, id est, consiliis, conatibus, actionibus, operibus. Psalmo septimo: Si est iniquitas in manibus meis: si iniqua perpetravi, vel potius si in hoc negotio contra Saulem aliquid iniqui molior. 1. Paralip. 12. Si venistis ad decipiendum me, non iniquitas in manibus meis. pro, cum nihil iniqui moliar aut coner, Psalm. 26, Quorum in manibus est praevaricatio. id est, pravum consilium, et malus conatus. 1. Samuelis 26. Quid enim feci, et quod in manu mea malum est? Manus sanguine plenae. Isaiae 1 Cum multiplicaveritis preces, non exaudiam vos: Manus vestrae sanguine plenae sunt. Isaiae 59. Manus vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate. id est, in omnibus vestris consiliis, conatibus et actionibus insidiamini vitae, famae, et fortunis proximi. Et mox: Opus iniquitatis est in manibus eorum. Manus lavare, aliquando innocentiae professio est: ut Pilatus hoc symbolo protestatur Matth. 27, se non consentire in iniustam caedem insontis Christi. Verum de hac phrasi dixi plenius in verbo LAVARE. Mundare manus, est omittere peccata, et fide remissionem peccatorum consequi. Iacobi 4, Emundate manus peccatores, et purificate corda duplices animo. Manuum debilitas, aut remissio, quamvis summam imbecillitatem significat, sive corporis sive animi, sive fortunarum. Ier. 47. Non respexerunt patres ad filios, propter remissionem manuum. id est, propter terrorem, quo ob periculum erant languefacti, ut non cogitarent periclitantibus liberis succurrere. 2. Sam. 3. Audiens quod mortuus esset Abner, debilitatae sunt manus eius, id est, coepit despondere animum. Ezech. 7, Omnes manus debilitabuntur. Zoph. 3 , Ne debilitentur manus tuae. pro, sis bono animo, et ne desistas ab incoepto. Idem valet et Nutare manum, Levit. 25. Sic Iob 4. Manus lassas corroborasti. Manuum dolor, aut labor, omnigenam difficultatem vitae notat. Genes. 5. Iste consolabitur nos a dolore manuum nostrarum de terra, cui Deus maledixit. id est, isto nos liberabit a tristi difficultate huius vitae, quae proficiscitur ex maledictione Dei. putabat enim esse semen benedictum mulieris, auferens maledictionem. Fortitudo manus, pro magna potentia. Isaeiae 10. In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea, quia intellexi. pro, magna potentia et sapientia mea. Missio manus, pro conatu quovis: quia acturi aliquid externum, eo manum porrigimus. Deut. 12. Et laetamini in omni missione manus vestrae. pro, omnia vobis ita succedent, quae agetis, ut inde merito laetemini. Is. 11, videtur significare haec locutio actionem, aut tractationem rei, pro nostro libitu factam. Verba sunt: Edon et Moab immissio manus eorum. id est, tractabunt eos pro libitu. Psalm. 144. Mitte manum tuam de excelso, et redime me. id est, porrige, ut solent homines porrecta manu periclitantem extrahere ex periculo, veluti ex aqua. Psalm 125. Ne [?: ] tat aut extendat iustus manum suam ad iniquitatem id est, etiam peccet. Psalm. 138. Contra iram inimicori meorum immittes manum tuam, et servabit me dextera tua. pro, reprimes eos. Manuum suarum laborem [?: ] care, est iuste sibi parare victum. Psalm. 128. ponitur labor pro fructu aut lucro laboris. Lapis manus. id est, missilis. Numer. trigesimo quinto: Si lapide manus percusserit eum. id est, quem manu eiecerit. Mutuum [?: ] id est, sua manu mutuo datum, aut potius de suis facaltatibus datum. Deuter. 15. Ut remittat omnis dominus mutui manus proximo suo. id est, ut remittantur debita. Manus alicucus negotiatio: pro, quae per manum alicuius, aut aliquem fit. Ezek. 37. Insulae multae [?: negociat-- ] manus tuae, vel etiam negociabuntur mercibus a te factis. Sicut vulgo nunc dici solet, Noerenberger [?: bande ] , [?: ] scheisst alle landt: id est, Merces et varia opera ibi ab artificibus facta, latissime distrahuntur, aut venduntur. Additur aliquando, ut et alibi monui, manus pene ociose non tamen sine emphasi quadam personae aliquid agetis. ut Psal. 11. Opera manuum eius veritas et iudicii opera manuum tuarum sunt caeli, operi manuum suarum incurvaverunt se. Isaiae 2. pro, idolis quae ipsimet fabricati sunt. Non solum autem hominibus ac Deo adiungitur ista vox, sed etiam brutis, atque adeo mortuis: ut 1. Paralip. 29, per manus instrumentorum Davidis: id est, cum instrumentis musicis a Davide inventis. Sic Heb. 2, Ut libereris a manu mali. id est, a malo et calamitate. Viri manus Dei, Psal. 17. A` viris manus tua eripe me. Alii quidem intelligunt, A` viris, quibus tanquam manu aut organis ad castigationem aliorum uteris. Alii autem, A' viris quibus imminet tua castigatio. iuxta illud: Durum est incidere in manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei viventis. Sunt igitur illi viri manus Dei, id est divinae castigationi iraeque mancipati. Manus spontanea. Deuter. 16. Iuxta sufficientiam spontaneae manus tuae erit, quod dabis id est, quantum sponte ac libenter voles dare. Manum applicare ad os, pro comedere. 1. Sam. decimoquarto : Venit populus in sylvam, et ecce fluxus mellis, sed nemo applicabat manum ad os, id est, non audebat sibi inde aliquid in cibum sumere. Adhaerere alicuius manui aliquod. Deuteron. 13, est, inde aliquid sumere, praesertim iniuste: sicut ibi de anathemate dicitur. Sic et Iob 31. Manus aperta aut clausa, pro liberali, aut contra. Deut. 15. Neque claudes manum a fratre tuo mendico, sed aperiendo aperies eam: pro, benefacito illi, aperiendo manum tuam, et dando ei quod in illa habes. Alioqui repentur haec phrasis. Clausus manu dextra, Iud. 3 . pro inepta ad agendum: cum quispiam sinistra pro dextra utitur. Manus alicuius apprehendit, aut reperit: pro, dives factus est. Levit. 25, Si apprehenderit manus peregrini. [?: Co- ] non apprehendere, aut non attingere: Levit. 5. [?: Si- ] attingat manus eius sufficientiam agni: id est, Si tam [?: ] per sit, ut nequeat emere agnum ad sacrificium, [?: ] care manum alicuius. id est, quo quo modo eum confirmare: Ierem. 23, Pseudoprophetae confortaverunt [?: ] malorum ita, ne convertantur a malitia sua. pro, in sua impoenitentia eos confirmarunt. Sic Ier. 35. Confortate manus remissas. Zach. 8. Comfortentur manus vestrae 1. Sam. 23, Ionathan confortavit manum Davidis in Domino. id est, confirmavit eum divinis promissionibus. Ezech. 2. Num fortifica buntur manus tuae, in diebus quos facio tecum? id est, perterrefies et debilitaberis, cum te affligam. Iud. 9 . Fortificaverunt manus eius in caede fratrum. Sic 2. Sam. 2, Nunc ergo roborentur manus vestrae. Fortficari, aut corroborari manum alicuius supra aliquem, est, eum fieri potentiorem, et opprimere aliorum. Iud. 3 , Et roborata est manus eius super Christum Risetaim. Convertere manum super aliquem: pro, [?: iter-- ]

-- 325 --

625/626 [?: -que ] iterum et saepius percutere: Isaiae 1. Ezech. 38. Dare, aut reponere in manus: Psal. 10. Certe tu laborem et irritationem aspicies, ut des in manum tuam. id est, ut illa perperam facta probe memineris, quo in tempore punias. Dare manus ad aliquid. pro, consentire, opitulari. Esdr. 10: Et dederunt manus suas, ut educerent uxores suas. id est, consenserunt, et adiuverunt amovere mulieres alienigenas. Sic Psal. 68, Aethiopia faciet currere manus suas Deo. id est, consentiet, serviet. Thren. 5. Aegypto dedimus manus, ut saturaremur panibus. id est, illi consensimus, nos dedimus, aut supplices facti sumus. 2. Par. 30, Date manum Domino: id est, obtemperate. Dare manum etiam iurare data manu significat. Ezech 17. Sprevit iuramentum, et ecce dederat manum: pro, cum quidem illud data manu corroborasset. Dare manum suam sub aliquem, est ei subiici, obtemperare. 1. Par. [?: -9 ] . Omnes quoque filii regis David dederunt manus sub Salomone: id est, agnoverunt Salomonem pro suo domino et rege. Manus alicuius est in aliquem, aut contra aliquem, est, suam potentiam ad eum laedendum convertere. 1. Sam. 12. Manus Domini erit contra vos. Exod. 9. Manus Domini erit in pecoribus tuis, pestis gravis valde. [?: -ro ] , percutiet Dominus pecora tua peste. Sic Gen. 49. Manus tua erit in cervicibus inimicorum tuorum. id est, coges eos dare terga, vinces et vertes eos in fugam, sicut etiam Du wirst sie beim hals nemmen: vel sicut Latini di [?: -t ] , trahes eos detorto collo. Sic et Gen. 37, Manus nostra ne sit in eum. Et 1. Sam. 18. Gen. 16, Manus eius in omnes, et manus omnium contra eum. Manum alicuius eundo ire: [?: -o ] , invalescere. Iud. 4 . Et ivit manus Israel eundo, et [?: -ura ] erat contra Iabin. Manus alicuius osculata est os, Iob 31. [?: -ro ] , tacuit, seu manu compressit os. Alii, adoravit opus [?: -um ] . Manus excelsa, alias significat gloriosam potentiam, [?: -t ] auxilium, praesertim cum Deo tribuitur. Exod. 14 dicuntur Israelitae egressi de Aegypto in manu excelsa: id est, Deo ipsos gloriose liberante. Alias manus excel [?: ] superbiam, audaciam et arrogantiam significat. Num. [?: ] Anima quae fecerit in manu excelsa: id est, quae sciens ac volens audacter peccaverit. Opponitur enim haec locutio peccato per errorem facto. Implere manum alicuius significat consecrare eum in sacerdotem: Exod. 28. [?: -ia ] inaugurandis dabantur coram altari Domini cer [?: ] quaedam liba et similia Deo offerenda: ut indicatur [?: -idem ] , et sequenti capite. Aliquis invenit manum suam: [?: -o ] , fortiter ea utitur, Psal. 76: Nec invenerunt omnes [?: -i ] fortes manus suas. pro, nihil potuerunt manibus [?: -s ] efficere viri militares, non fuerunt earum [?: compo- ] , non potuerunt eis, suisve viribus aut armis recte [?: ] . Manum alicuius invenire aliquid (ut et supra dixi) [?: -quirere ] aliquid, eôve potiri significat. Multum [?: por- ] invenire dicitur manus, cum multum opum lucratur: ut Iob cap. 31 dicit: Si laetatus sum quod multiplicatae essent facultates meae, et quod multum invenisset manus mea. Idem bis dicitur. Sic 1. Sam. 10, Fac quod venit manus tua. pro, quod potes. Sic 1. Sam. 25. Daquod invenerit manus tua: pro, quod habet in [?: prom- ] , quod potes aut praevales. 1. Sam. 23. Ne timeas, non veniet te manus Saul: pro, non fiet tui compos, non [?: -ietur ] te, non capiet te. Manus et pes, pro omni potenti alicuius. Psal. 36. Ne veniat mihi pes superbiae, nec [?: -us ] impiorum impellat me: pro, ne patitor ô Deus, nulla vis hostium et impiorum contra me praevaleat. [?: ] Domini est in aliquo, in bonam partem accipitur, et [?: -icat ] potentem bonamque motionem. 2. Par. 30: Ma [?: ] quoque Domini fuit in Iehuda, ut eis daret cor unum, facerent. Ponere aliquid in manum alterius, est, eius potestati [?: -dere ] . ut Exod. 4: Portenta quae posui in manu [?: ] pro, in tua facultate, ut ea patrare possis, cum opus [?: ] Ponere manum inter aliquos, aut super aliquos, est, eorum litem dirimere, interposita sua autoritate eorum contentionem diiudicare et finire. Iob 9. Non est inter nos redarguens, qui ponat manum suam super nos ambos. id est, qui utrunque cogere possit, ut in sua sententia acquiescamus. Ponere aliquid in suam manum, est auferre. 1 Reg. 20, Omne concupiscibile oculorum tuorum ponent in manibus suis. id est, accipient in suas manus congestum. Sic Latini involare. id est, in vola concludere et auferre. Eccl. 5, Nec quisquam reportet de labore suo, quod fecerit venire in manum suam: vel potius, cui manum admoverit. Retrahere manum, est desinere agere (ut et prius dixi) sive actio aliis fuerit bona, sive mala. Significat igitur tum desinere peccare, aut laedere aliquem: tum, desinere benefacere. Germani posterius habent in usu, seine hand abziehen: pro, non opitulari. Ezech. 18, Ab iniquitate retraxit manum suam: id est, desiit peccare. Ezech. 18, Ab afflicto paupere retraxit manum suam: scilicet, ne pergeret eum laedere ac spoliare. Inniti alicui manum regis, indicat illum esse proximum regi: sive quod moris fuit illis Asiaticis regibus, ut alicui inniterentur inter eundum, qui eos veluti gestaret ut molliculos et languidulos: sive quod regimen et negocia talibus potissimum incumbunt. Vide 2. Reg. 7. Pecora transire ad manum numerantis, est adesse rem pecuariam, habitari loca. Ier. 33: In civitatibus Iuda adhuc transibunt pecora ad manum numerantis. Manus ad manum, significat vel coniunctionem virium, vel confoederationis et conspirationis Prov. 11, Manus ad manum non erit innocens malus: id est, non evadet poenas, non habebitur a Deo pro insonte. Esse alicui ad manum, non tantum Hebraei, sed et Latini acGermani dicunt: pro, uti eius opera multum. Filii Davidis primi erant ad manum regis: pro, eorum opera potissimum utebatur rex. Nehem. 11, Erat ad manum regi in omnire ad populum: id est, plurimum utebatur eius opera in omnibus negociis cum populo agendo. Germanice, Einem zur hand sein, oder [?: ] . [?: ] , pro in proximo. Iob 15, Sciat quod sit in manu eius dies tenebrarum: id est, sciat sibi imminere tempus afflictionis. Sic ferme Latini, pugnam in manu esse: Aliquando idem valet quod fortiter. Isa. 28. Veluti tempestas a quarum inundantium, quae deiicit terram in manu. pro, in fortitudine, fortiter. Ad manum alicuius, pro in custodia eius. Sublata est Esther in domum regis, ad manum Hagai custodis mulierum. 2. Par. 26, Cum recensiti fuerunt ad manum Hanoniae de principibus regis. 2. Par. 17. Ad manum eius Iehovam princeps: pro iuxta eum, aut ei proximus. Significat etiam haec locutio idem quod, sub potestate alicuius aliquid esse. 2. Par. 26, Ad manum eorum exercitus militiae trecentorum: pro, sub imperio eorum. In manu, idem quod propter. Isa. 64, Dissoluisti nos in manu iniquitatum nostrarum: id est, propter iniquitates nostras. Manus nonnunquam pro loco ponitur. Psal. 140, Ad manum tramitis laqueos posuerunt mihi: id est, iuxta tramitem. Prov. 8: Ad manum portarum in ostio civitatis: id est, in platea proxima portae. Isa. 22, In terram latam manibus proiicieris: pro, locis. Seu spaciosam, Isa. 57, Dilexisti manum quam audisti: id est, locum quem tibi ad idololatriam delegisti. Manus gladii: Ier. 18, Et fluere eos fac per manum gladii: pro, effunde sanguinem eorum gladio. Iob 5, In bello redimet te a manibus gladii: id est, a laesione. Manus rotarum: Ezech. 10. id est, radii, qui infixi sunt mediolo rotae. Incidisti in manus proximi tui: id est, obligasti te. Prov. 6. Fructus manuum: pro lucro labore parto. Prov. 31, De fructu manuum suarum plantavit vineam: id est, de lucro, labore suo parto. Ibidem, Date ipsi de fructu manuum suarum: id est, digna est quae honoretur, et cui benefiat ob suam industriam. Excutit manus, ne recipiat munus: Isaiae 33. id est, non tenet manum patulam et quietam, ad recipiendum munus: Sicut Vespasianus extensa palma, promissam auream statuam iusserat in ea basi collocare. Scribere manusua:

-- 326 --

627/628 Isaiae 44: Ille scribet manu sua Domino, ac in nomine Israel denominabit se: id est, suo chirographo se obligabit et addicet Domino. Umbra manus tegere, aut protegere Deum, aliquem: Isaiae 49 et 50, est, eum clementer a Deo defendi. Ventilabrum esse in manu alicuius, est metaphora sumpta a trituratoribus, qui purgant frumentum, separantes id a paleis, et significat summam autoritatem iudicandi et repurgandi Ecclesiam et religionem. quod proprium est Christi, ut Malachias quoque hanc repurgationem cap. 3 describit. Manus communes, Marcus cap. 7 prophanas et immundas vocat: quod supra in voce Communis prolixius est expositum. Manibus operari, 1. Thess. 4, est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione victum quaerere. Characterem Antichristi in manu et fronte accipere, est, non totum Antichristianismum, sed tantum aliquas eius partes, notas aut vestigia accipere, ut proprie in Adiaphorismo factitatum est: tametsi ibi quoque aliqui nimis profunde sese in abominationes illius meretricis immerserint. Quod vero frontis potissimum, et manus, praesertim dextrae, facit mentionem, id idem est: quia frons est pars hominis, qua cognoscitur. Notat ergo symbolice confessionem. nam tempore Interim adiaphorizabant, et characteres meretricis accipiebant, ut adversarii persuaderentur iam illos accepisse Interim, eoque parcendum illis obedientibus filiolis esse. Manus autem, praesertim dextra, operatur: ideo significat vitam externam. Indicat ergo, tales collusores meretricis Babylonicae in confessione, et in opere, aliquas eius notas aut abusus exprimere et circumferre.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.