Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 319 --

613/614 MANDO צוה Ziva, non tantum praecipere in Sacris literis significat, ut plerunque accipitur: sed etiam promitto, offero bona, atque adeo et benefacio. ut Levit. 26, Mandabo benedictionem meam vobis. et Deut. 28, Mandabit Iehova tecum benedictionem in horreis tuis. id est, promittet, dabit, aut etiam mittet Sicut et Latinis verbum Mandare, mittere significat. Sensus ergo esse posset, quod Deus benedictione suam eo tanquam famulam quandam ablegabit Psal. 44, Mandans salutes Iacob: pro efficiens, promovens et procurans. Dei enim mandare aut praecipere, est effectum dare. iuxta illud: Dixit, et facta sunt Psal. 47, Interdiu mandabit Dominus beneficentiam suam, et noctu canticum eius mecum, oratio ad Deum vitae meae. id est, cum interdiu mihi benefecerit, mox noctu ei gratias agam. Sic et Psal. 133, fraterna concordia inter alia eo quoque nomine celebratur, quod Deus ibi mandet, id est, promittat et largiatur benedictionem suam. Sic Psal. 105. Recordatus est testamenti sui in perpetuum. Et verbi quod praecepit in mille generationes: id est, promisit. sicut moxid exponitur de promissione terrae Ganaan. Sic Psal. 117, Mandavit in perpetuum foedus tuum. Sic Heb. 9. Testamenti quod mandavit nobis. in Hebr. Exod. 24, quod percussit. Graecus ergo ἐνετείλατο pro ordinavit, promisit, proposuit. Haec significatio verbi צוה mandare, etiam ideo est observanda, quia homines imperiti verba de promissionibus Evangelicis et gratuita Dei misericordia ac gratia loquentia, legaliter accipiunt, et ad nostra bona opera transferunt. Quod et in voce Retributionis faciunt, quae admodum crebro gratuitam Dei beneficentiam declarat, et in aliis plurimis, de quibus suo loco. Nonnunquam hoc idem verbum idem valet quod significo. Genes. 50, Et mandaverunt filii Iacob ad Iosephum: Pater tuus praecepit ante mortem dicens, etc. Pro, indicaverunt, significaverunt quid pater eis praecepit. Actorum decimo : Sermonem nostis, quem misit Deus filiis Israel. id est, significavit, annunciavit. Sic et Latini aliquando suo Mandare utuntur, ut Martialis inquit:
Cum leporem mittis, semper mihi Gellia mandas:
Septem formosus Marce diebus eris.
Si verum dicis, si verum Gellia mandas,
Edisti nunquam Gellia tu leporem. Ubi mandas, omnino significas aut nuncias notat. Sic de Mandatis Apostolicis aliqui Act. 15 exponunt, quod idem voleat ac bescheidt, responsum, rescriptum, instructio, non severum mandatum. Manda remanda, habetur in Vulgari versione Isa. 28. de quo loco et verbis dicetur in Praeceptum. Mandare, aut praecipere in generali quadam significatione interdum prohibere significat: quia non tantum affirmativa, sed negativa praecipiuntur aut mandantur: illa ut fiant, haec ut non fiant. Sic etiam vox Praecepti utranque speciem denotat. Sic saepe in Mose reperitur: Si quis peccaverit, et fecerit aliquid eorum quae praecepit Deus, et prohibuit. Mandatum, aut manducata testimonia, iudicia, statuta, verbum, lex, et similia, Psal. 119, et saepe alias, synonyma sunt. Psal. 2, Narrabo [?: -ut ] praedicabo decretum, vel mandatum. Dominus dicit ad me: Filius meus es tu, hodie genui te: Pete a me, ac dabo tibi gentes haereditatem tuam. ubi decretum [?: -ut ] mandatum itidem promissionem significare [?: vide-nt ] . Sic enim exponit ipsemet Psalmus, de promissione inquiens: Pete a me, et dabo tibi haereditatem, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.