Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MAMMON vox tantum in novo Testamento reperitur, idque solum Matth. 6. et Lucae 16. Videtur autem omnino in utroque loco divitias significare. Dicit enim Christus, neminem posse simul Deo et Mammonae servire. et quidem id tum concludit, cum in praecedentibus disseruisset, non esse colligendum thesaurum in terris, propterea quod ad se cor etiam nostrum omnesque cogitationes rapiat, atque adeo totos captivos detineat: sicut non male poeta inquit, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Idem dictum et Lucae 16 repetitur: sed additur in posteriore loco etiam praeceptum, Ut nobis amicos faciamus de de rei quo mammona: ubi (ut ex praecedenti narratione de infideli villico, sibi homines largitionibus conciliante, apparet) omnino de divitiis in pauperes distribuendis agitur. Disputant vero scriptores, an vox sit Hebraea. Augistinus dicit, lingua Poenorum vocari sic lucrum, et eam linguam Hebraeae affinem esse: quod et Priscianus annotavit. Alii volunt Syriacam esse vocem. Cuiuscumque autem demum linguae Hebraeam attingentis vox sit, verisimile certe est, eam venire a verbo Haman, quod significat augere, multiplicare: et in Sacris literis valde usitatum est. Inde porro uenit Hamon, quod quamvis multitudinem sive hominum siue aliarum rerum declarat. Videtur etiam proprie notare divitias non semel, praesertim tamen Psal. 37. Melius est [?: -dicum ] iusto, vel iusti, quam Hamon multitudo aut opulentia impiorum multorum. Sic et Eccles. 5 reperitur, Qui diligit argentum, non saturatur argento: et qui diligit. Hamon, opulentiam, est sine fructu, aut non percipit fractum eius. Porro voci Hamon facile litera מ mem [?: haeaetica ] seu formativa nominis ab initio addi potest: ut admodum crebro fit ut ex Hamon fiat Mamon. Quaeri etiam solet, cur vocetur a Christo Luc. 16. Mammon iniquitatis, seu iniquus, aut iniustus. Plerique autem [?: senti- ] eum ideo sic vocari, quod plerunque iniuste paretur, et iniuste etiam eo iam parto possessores utantur, vel nimius ei parcendo, vel nimium fidendo ei, ac de eo superbiendo, eumque amando vel denique eo ad parum pios aut honestos sumptus [?: -tendo ] . Credo etiam in Luca respicere Christum in parabolam villici, qui alienis opibus tanquam si suae essent, defraudando iustum dominum abutebatur, eisque sibi amicos conciliabat, qui postea sibi [?: eg- ] benefacerent. Verissime alioqui in plerisque exemplis ancitur illud Augustini: Omnis dives aut iniustus est, [?: ] iniusti haeres.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.