Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MALUM varie distinguunt: quod aliud sit naturale, aliud morale: item aliud culpae, aliud poenae. Malum naturale est tantum in creatura intelligente, in diabolo et homine. Est autem proprie, omnis dissonantia talis creaturae, a lege et iustitia et voluntate Dei: id est, ipsa prava natura, et praesertim cor hominis, eius mali habitus saevitia, pravae cogitationes ac motus animi, et denique omnes actiones. Hoc idem malum etiam Malum culpa vocari solet, et sub nomine peccati aut iniustitiae rectisime comprehenditur: si modo etiam haec ipsa vocabala in sua plena significatione, ut in Sacris literis, accipiantur. Malum naturale est omnis destructio divinae ordinationis in creaturis non intelligentibus, et etiam in homine, quatenus est non intelligens: ut sunt morbi, mors, et omnis omnino destructio. Haec etiam mala ponae dicuntur, et sub nomine Mortis et poenae rectissime comprehenduntur. Verum cum non sit nostri instituti de rebus ipsis, sed tantum de vocibus, quatenus obscurae sunt, aut hebraizant, disserere, ad enumeranda huius vocis significata progrediamur. ¶ Dixi superias de significatione vocis BONUM: quare cum haec sit illi contraria, haud difficulter inde quoque huius significationes haberi poterunt. Significat vero admodum saepe vox haec malum culpae, aut hominem culpa involvit, id est, peccatum aut iniustitiam, et hominem iniussit cuius significationis multae sunt distinctiones. alias enim in genere pro tota mole peccati, aut universali iniustitia ponitur: alias pro speciali, qua proximum laedimus. Pro tota iniustitia, aut omni genere peccati [?: ] vitii, ponitur in hisce exemplis. Genesis sexto et octavo, cor humanum dicitur tantum malum inde ab ima infantia. ubi non unum aliquod vitium, sed omnia simul Scriptura homini tribuit. Psalm. 34, et Isaiae 1. lib 1 Discede a malo, et fac bonum. Proverb. 3 et 4 Discede a malo Rom. 2. Tribulatio et angustia super omnem animam hominis operantis malum. Eadem locutio est et Proverbiorum 14, et saepissime alias: de qua dicitur a verbo ac phrasi Operari malum. Isaiae 56. Beatus vir qui custodierit manum suam, ne faciat quicquam mali. Ioan. 5. Qui mala fecerunt, ibunt in resurrectionem damnationis. Thren. 1, Veniat omne malum ipsorum coram te, et [?: ] illis sicut fecisti mihi propter iniquitates meas. id est, recorderis peccatorum ipsorum, puniasque eos propter ea. Alias pro speciali iniustitia ponitus, qua [?: ] proximum, eum laedendo sermone re aut facto, peccamus. Sic 1. Sam. 25, Nabal dicitur fuisse vir durus et malus opere: id est, valde sordidus aut immisericors et defraudans proximum. Psal. 15. Nec fecit proximo suo malum, tametsi ibi de laesione aut malo poenae accipi queat. Ponitur et pro singulari aliquo facinore. ut Matt. 27. Quid vero mali fecit? scilicet, propter quod [?: saci- ] vultis eum crucifigi? Facere malum in oculis Dei, [?: ] que pro idololatriae peccato accipitur. Iudicum 2, 3, 4, 6, 7, 10, 12, et alias creberrimum est. In hac [?: significatio- ]

-- 317 --

609/610 cum malum idololatriam significat, dicit Hierem. cap. 2, populum Dei fecisse duo mala: nempe quod et verum Deum deserverit, et falsum sibi elegerit. In hac quoque significatione credo accipi, quod Isaias ait: Vae iis qui dicunt bonum malum, et malum bonum. id est, qui veram religionem ut falsam damnant, et contra falsam ut veram laudant. Deuter. 17, et 1. Corinth. 5, iubemur auferre malum de medio nostri: id est, seductores, et etiam alios improbos esse excommunicandos aut tollendos, ne etiam alii ab eis inficiantur. De variis speciebus, aut etiam incremento peccatorum dicit Hierem. cap. 9. Egressi sunt de malo in malum. pro, ex alio peccato in aliud, aut etiam subinde ad maiora peccata proruperunt, subinde deteriores facti sunt. Ad hanc significationem mali culpae pertinet etiam, quod diabolus per excellentiam malus vocatur: quod admodum crebro, praesertim in novo Testamento, fit. Faciamus mala ut veniant bona, Rom. 3, est vox impiorum, calumniantium doctrina gratiae, qua et hodie impii utuntur: quasi Paulus docuerit, et nos doceamus, peccandum esse, ut tanto magis abundet gratia, Rom. 6. Paulus 1. Timoth 6 dicit, Avariciam esse radicem omnium malorum: ubi utriusque generis mala simul complecti videtur, nempe et culpae et poenae, peccata et calamitates, ut ex textu apparet. Operari malum, videtur etiam de sola cogitatione dici. Mich. 2. Vae operantibus malum in cubilibus suis. nisi forte de turpitudinibus loquatur. Solent porro hanc Mali vocem et significationem, cum pro culpa ponitur, subdistinguere: quod in Graeco sunt duae noces, κακὸν et πονηρὸν , quorum utrunque per malum exprimitur: tametsi sit et tertia φαῦλον . Dicunt ergo, κακίαν significare quidem omnia vitia, sed vel ex negligentia vel petulantia profecta: verum πονηρίαν indicare simul venenatam illam ac plane diabolicam malitiam, quae id studio agit, ut plurimis obsit: sicut videmus quosdam homines, qui gratis sunt mali, et sine omni causa ac spe sui commodi, ipsaque malitia et hominum laesione mirifice delectantur. Quare diabolus non κακὸς , sed πονήρὸς , vocatur. Verum non semper exactissime haec differentia observatur: sicut Petrus acerrime accusans Simonem magum tribuit ei κακίαν malitiam, non πονηρίαν . Inventores magum, Rom. 1 vocantur ii, qui subinde novas fraudes et corruptelas reperiunt, quib. vel in communi vita ac contractibus, vel etiam in religione hominibus obsint. Tales fuerunt, qui olim manifestas abominationes Ethnicismi, subinde excogitatis novis coloribus et fucis, picturarunt et ornarunt: et qui nunc abominationes desolationis pingunt, ac excusant subinde novis artificiis. Contrarium est, Esse infantem malitia: 1. Cor. 14. et 1. Petr. 2. Paulus Rom. 7, queritur malum sibi adiacere: intelligit originalem corruptionem. Ibidem dicit, se invitum facere mala: id est, peccare, de actualibus peccatis loquendo. Malum porro crebro etiam, malum poenae notat: id est, quoduis incommodum aut insuave, quod ex rebus homini accidit, et etiam res ipsas tales: ut sunt morbi, mors, labor, dolor, tristicia, et quicquid contrarium est utili, suavi ac commodo. Hierem. 49. Adducam manum super omnem carnem: id est, varias poenas. Zachar. 1. Iratus eram parum, ipsi vero adiuverunt malum. Eccles. 8 Qui custodit praeceptum, non cognoscet rem malam. id est, non punietur, sed liberabitur potius ab omni malo. Sic Isaiae 45, et Amos cap. 3 dicit. Deum facere omne malum in civitate: id est, omnis generis afflictiones immittere [?: ] poenam peccatorum. In Esaia est: Ego sum qui facio partem, et creo mala. Hoc enim genus mali seu poenae saepe, [?: ] quidem rectissime tribuitur Deo, ut iudici totius munndi alterum vero illud culpae soli homini ac diabolo. Huius significationis sunt pene innumerae variationes [?: ] phrases, quas aliqua ex parte percurram. ¶ Quiesce [?: ] [?: -more ] mali, Proverb. 1. Quietus aut securus erit a timore mali: id est, auscultans veram sapientiam. erit tutus a malo. Dies mali, pro tempore calamitoso. Psalm. 37. Non afficientur pudore in die malo: id est, non incident in calamitates, quae grassabuntur per alios: in summis periculis liberabuntur. Psal. 49, Ut quid timebo in diebus malis? id est, cum res sunt mihi et aliis adversae. Sic et tempus malum, dicitur Eccles. 9. Locus malus, pro sterili, aut alioqui incommodo. Num. 20, Ut quid vos adduxistis in locum hunc malum? Haec locutio alioqui perspicua est, et omnibus linguis usitata. Res mala, pro quocunque defectu, aut macula. Deuteronomii 17. Non immolabis agnum in quo fuerit macula, aut ulla res mala. Attingere, aut accedere malum. Iudic. 20. Et conversus est vir Israel, et conturbatus est vir Beniamin, quia vidit quod attigerat se malum: id est, imminere sibi extremum iudicium. Similis est phrasis cum dicitur, malum invenire aliquem. Iob 31. Si laetatus sum in contritione osoris mei, et si exaltavi quando invenit eum malum. id est, quando ei aliqua calamitas accidit. Sic Gen. 44 dicitur: Ne videam malum, quod inveniet patrem meum. Sic et Exod. 18. Facere malum, est semetipsum laedere: sed id tantum reperitur 2. Sam. 22. Quomodo dicemus, mortuus est infans. et faciet malum? Sic supra exposui illud Levit. 5. Iurare malefacere: et Psal. 15. Iurat ad malum, et facit. id est, rem sibi difficilem ac molestam. Compleri malum contra aliquem: pro, imminere ei iamiam extremum malum. 1. Sam. 25. Completum est malum contra dominum nostrum. Esther 7. Vidit quod completum sibi esset malum a rege: id est, quod sibi a rege immineret exitium. Descendere malum a Domino: id est, immitti ab eo poenas. Mich. 1. Quia descendit malum a Domino usque ad portam Hierusalem. Immiscere sese malo: 2. Reg. 14. pro, coniicere seipsum in periculum. Impellere malum super aliquem: pro, subito perdere eum. 2. Sam. 15. Ne forte impellat malum supernos. Videtur alludere ad grandia saxa, impulsa ut ruant deorsum in aliquem: ut solet fieri, ubi sunt montes et valles. Insurgere contra aliquem in malum: id est, ut ei noceat. 2. Sam. 18. Psal. 15. Iuravit in malum, et non mutat: id est, in suum damnum: qui sancte promisit aliquid sibi difficile, aut noxium, et nihilominus pergit servare fidem: ut paulo ante, et in verbo MALEFACERE supra exposui. Alii dicunt, qui iurat socio. Sic et ponere malum adversus aliquem, Psal. 109. Loqui bonum aut malum, vel a bono ad malum, supra in verbo LOQUOR explicui. Quaerere malum, 1. Regum 20. Videte quod malum quaerat iste: pro, occasionem nocendi, captet praetextum inferendae iniuriae. Reddere malum in caput alicuius. Iud. 9 . Reddit Deus malum in caput Abimelech: id est, rependit ei poenas pro parricidio in fratres. In malo succidi, aut extirpari: Psal. 94. In malo eorum succidet eos. Malum eorum vocat, quod aliis moliuntur: eo ipso malo aut calamitate, Deum illos obruiturum ait. Totus versus est: Ipse rependet eis iniquitatem eorum, et malo ipsorum perdet eos. Malum esse aliquid in oculis alicuius: pro, displicere ei, valde usitata phrasis est in Sacris literis. Gen. 21. Et malus fuit hic sermo in oculis Abrahae valde: pro, displicuit ei, aegre tulit, quod Sara iubebat eiici ancillam Agar, et Ismaelem filium ex domo sua. In oculis Moysis fuit malum, Num. 11. De hac phrasi dictum est supra, in praepositione CORAM: et postea dicetur in OCULUS. Malum esse coram facie alicuius, significat pravum propositum habere. Exod. 10. Videte quod malum est coram facie vestra: pro, manifestum est vobis et aliis, quod aliquid mali moliamini: quod etiam ex ipsa facie animadverti potest. Credo tamen phrasin hanc inde potius venire, quod opera quae molimur, et scopus quo tendimus, ante faciem solet esse: sicut Germani dicunt, Etwas für sich haben, aliquid agere, moliri. Vicina huic locutio est, Malum in alicuius manu esse. 1. Sam. 26. Quid enim feci, et quod malum in manu mea? In malum separarit

-- 318 --

611/612 id est, in perniciem suam dirigi, amotum a felici vic. Deut. 29 Sic et Matth. 24. Dissecabit eum dominus, et partem eius cum hypocritis ponet: id est, separabit eum ab insontibus, et adiunget eum aliis puniendis, ut eadem sorte aut parte cum eis fruatur. In malo esse: pro, in calamitate versari, malis obrui. 2. Sam. 16. Ecce in malo tuo, quoniam vir sanguinum es. pro, En nunc cladibus oppressus dabis poenas de effuso sanguine. Proverb. 5. Parum abfuit quin fuerim in omni malo: id est, inciderim in summas calamitates. Exod. 5. Videntes seipsos esse in malo: id est, in extremis miseriis existentes. Exo. 32. In malo eduxit vos: id est, in malum et perniciem eorum, vel malitiose, aut pravo consilio. Videre malum, pro perpeti. Psal. 90. Exhilara nos secundum dies quib. afflixisti nos, secundum annos quibus vidimus malum. Zophon. 3 . Non videbis ultra malum: pro, non affligeris ultra. Sic et videre mortem, pro perpeti eam. Et, cognosces malum, Eccles. 8 Contra autem est Videre bonum. Verum de hac locutione, eiusque variis exemplis, infra in verbo Videre agetur. Facies mala, pro tristi Gen. 40. Cur facies vestrae malae sunt hodie? Id est, Cur tristes estis, quod ex facie vestra apparet? Contra poeta inquit, Ante omnia vultus Accessere boni— Sic et Pharaonis macilentae vaccae dicuntur malae aspectu, Genes. 41.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.