Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MUTUARE, ditioris opus est erga tenuiorem: quare hac formula describitur ditior Deut. 28, Peregrinus mutuabit tibi, et tu non illi: id est, erit longe ditior te. Per mutuationem etiam describitur pius et impius de hoc enim dicitur Psalm. 37 Mutuatur peccator, et non reddit: iustus autem miseretur, et dat. De pro vero legitur Psal. 112, Bonus vir miseretur et mutuat. Per mutuationem autem intellige in impio, quod omnibus modis defraudet et circumveniat, et rapiat res proximi. De pio vero, quod omnibus modis ac officiis prompte iuvet proximum Praecipitabit aut excutiet manum suam dominus mutui, qui dedit mutuum proximo suo, non exiget. Deut. 15. exponit ipsemet Moyses, quid vocet Dominum mutui. nihil ergo in hac locutione difficultatis est. Illud tantum adhuc valde dignum est observatu, quandoquidem in hoc capite agitur de remissione debitorum, quae septimo quoque anno apud Iudaeos fiebat, quod Scriptura utatur verbo et nomine שמט , quod proprie veluti onus quoddam proiicere aut excutere significat. Illustre exemplum huius significationis est 2. Sam. 6, cum dicuntur boves voluisse excutere arcam: Quare prorsus videtur Solon suo vocabulo et re σεισαχθείας , excussionis oneris (quo nominavit debitorum et foenorum abolitionem; apud Athenienses institutam) secutus verbum et etiam consuetudinem aut praeceptum hoc Dei, de abolendis debitis. Vocabula certe plane conveniunt. Ignari huius originis illius legis, dicunt Solonem non ausum esse dicere, se abolitionem debitorum instituere: sed mollius verbum Excussionis onerum quaesivisse: verum haec mea sententia ideo quoque verisimilior est, quia Solon in Cypro, Syria et Aegypto versatus est, eorumque hominum mores, leges et politias diligenter exploravit, et in multis in sua legislatione secutus est. Affirmant sane scriptores, eum multa ex Aegyptiis legibus in Athenienses transtulisse. Diodorus certe Siculus lib. 2. Veteris historiae, clare testatur, eum hanc ipsam legem ab Aegyptiis mutuatum esse.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.