Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LUMBI, caro illa crassior circa spinam dorsi est. ei semen genitale aut vis procreandi a Sacris literis tribui tur, forte etiam propter adiunctos renes. Gen. 35 Deus dicit Iacobo, quod reges de lumbis eius exibunt: i. quod generabit tales posteros, qui regnaturi sint. Videtur synecdoche esse, quod lumbos pro toto homine ponit, quando quidem ex omnibus partib. corporis se men proveniat, sicut ibidem antecedit: Cresce et multipliceris, gens et coetus gentium ex te erunt. Sic Petrus dicit Actorum 2, Deum iurasse Davidi, quod velit de fructu lum borum eius dare Meschiam, qui sedeat in throno eius. In lumbis etiam robur hominis consistit, sicut Iob 40 habetur: In lumbis eius robur eius. Contra igitur in imbecillitate, dolent et debilitati sunt lumbi hominis. Ideo dicit Psaltes Psal. 69, Lumbos eorum fac iugiter nutare. Sic et Latini delum batos dicunt eos, qui percussione aliqua debilitati sunt et elumbes Lumbos accingere, significat tum praeparare se aliquem [?: ] sit expeditus ad iter, aut alium ali quem gravem laborem corporis: seu confirmare vires suas: quia, ut dixi, in lumbis robur est. tum et armare se: nam tum ii qui quidpiam expedite operaturi sunt, cingulo comprehendunt vestes: tum etiam qui armant se, accingunt se met gladio. Quin et roboris causa cingulum addisolet. consolidat enim, et quasi in unum colligit corpus: unde multis populis latum cingulum in usu est, ut eo melius et latius constringat, uniat, et quasi consolidet corpus. Ex ista porro cinctione lumborum variae phrases in Sacris literis oriuntur: ut Proverb. 31 dicitur de muliere strenua, et bene familiam regente, ac rem familiarem administrante, Accingit fortitudine lumbos suos: id est, confortat ac confirmat se, strenuamque is praebet, sicut qui vel corroborandi corporis vel laxarum vestium impedimenta restringendi gratia cingulo sese accingunt. Sic et Nahum 2 habetur: [?: Consor- ] lumbos, et robora potentiam valde. Helias dicitur accinxisse lumbos suos, et cucurrisse ante Achabum: pro, expeditum se reddidisse. Sic propheta quoque [?: Helis-us ] dicit ad puerum, ut se accingat, et sumpto sacro oleo inungat quendam regem: 2 Reg 4 et 9. id est ita se comparet, ut festinare possit. Solent enim vestes laxae, [?: lo-gae ] et fluctuantes, impedimento esse festinanti. Sic Dominus suos, praesertim Apostolos, et alios doctores, [?: ] bet habere lum bos praecinctos: id est, tum [?: expedit- ] , paratosque, tum et robustos esse ad opera propagandae veritatis et regni Christi. Eadem locutione [?: De- ] et Ieremiam appellat cap. 1. Tuigitur accinge lumbos tuos, et surge ut loquaris ad eos omnia quae ego mandavero tibi. Ne formides a facie illorum, etc. Exponitur in sequentibus, quomodo debeat esse accinctus [?: ] fortis. Papistae hoc Christi mandatum Apostolis [?: ] tum, ad suum caelibatum trahunt: sed ex Ieremiae exemplo, qui uxoratus fuit, et aliis locis satis apparet, esset violentissimam glossam, vel potius luculentam perversionem Scripturae. Hanc porro locutionem D. Petrus primae primo etiam ad animam transfert, duplicans metaphoram, quod praeter accinctionem, etiam lumbos menti tribuit: Quapropter praecincti lumbos mentis vestrae, sobrie agentes, etc. id est, sicut homines iter facturi, coguntur longitudinem et [?: la- ] vestis ac manicarum, aliaque cingulo cohibere, ne [?: ] festinanti impedimento: sic et vos reiectis omniis vitiis et carnalibus curis, expeditam reddite [?: me- ] vestram ad spiritualia. Sic et Deus hortatur Iob. cap. 38, ut accingat lumbos suos, sicut vir, et [?: veniat -- ] disceptationem secum: i. praeparet et instruat se bonis [?: ] misque rationibus, quib. cum Deo discepter. Isa. 1 [?: dic-- ] iustitia futura cingulum lumborum Christi, quia [?: es-- ] futurus potens ac robustus ad salutem hominum: [?: dixi-- ] supra, cingulo confirmari lūbos ac robur hominis [?: ] Paulus Eph. 6 pios vult esse cinctos veritate: i. [?: ha- ] veram religionem, alienos esse ab omni hypocrisi, et in [?: ] muni vita vera innocentia et solida causae bonitate [?: ] structos armatosque contra omnes calumniatores [?: consi- ]

-- 307 --

589/590 Contra porro Aperire aut dissolvere lumbos, significat eos discingere, ac ideo debiles reddere, et veluti disarmare: soluto enim cingulo, cadit inde appensus gladius: ut Isaiae 45 Deus dicit, se Cyrum manu ducturum, gentes ei subiecturum, et reges disarmaturum, seu lumbos eorum dissoluturum coram eo. Sic et Dan. 5 inquit de rege Belsazer: Tunc species regis commutata est, et cogitationes perturbaverunt ipsum, et ligamina aut cingula lumborum eius dissoluta sunt, ac poplites eius ad invicem collisi sunt. id est, prae terrore totus est mutatus ac debilitatus. Super lumbos est sacous: id est, totus homo est indutus sacco. Pars pro toto ponitur, Ierem. 48. Describitur autem ibi luctus, ac per eum indicantur calamitates, unde is luctus oriturus erat. Saccus enim seu sordida vestis signum doloris erat veteribus, ut alibi dicetur. Super lumbos habere manum, significat dolorem ibi existentem, qui non tantum parturientibus, sed etiam valde moerentibus accidere solet. Sicut Ier. cap. 30, tali nota per effectum causam indicans, gravissimam Iudaeorum calamitatem declarat, in quiens: Interrogate quaeso, et videte, an pariat masculus. Quare video ego omnes viros habentes manus super lumbos, sicut parturiens solet habere et omnes facies versas in pallorem. Vae, quia magnus est ille dies, etc. Solent enim dolentes, ambas manus laterib. applicare, veluti fulcientes corpus, et simul loca dolentia contrectantes. Lumborum aquae: pro, ad lumbos usque pertingentes. Ezech. 47, Et traduxit me per aquas lumborum. Sic etiam Talorum aqua dicitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.