Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LINGUA, varia habet significata figurate in sacris literis, praeterquam quod proprie notat ipsum instrumentum sermonis, aut volubilem carunculam quae in medio [?: ] est. Significat igitur primum crebro per metonymiam ipsam orationem, locutionem, aut sermonem. Sic Psal. 5 dicitur, malorum hominum lingua esse ut gladius locutus. et Ier. 9, sagitta intensa. i. mali sermone suo calumniantur, produnt ac perdunt innocentes. Sic lingua dolosa, Psal. 120. Lingua percutere, Ier. 18. Lingua flagellare, Iob 5 Linguam acuere ut gladium, Psal. 64. Linguam exacuere ut serpentes, Psal. 140. Facere iaculari linguam ut arcum. i. sermone suo sic obesse. Contra etiam in bonam partem, utque Lingua loqui iudicium aut iustitiam. Psal. 35. 37. 71. Lingua praevalere. i. sermone, Psal. 12. Item Prover. 10, Ut argentum electum lingua iusti. i. sermo. Lingua mollis confringit ossa Proverb. 25. i. sermo placidus quidvis efficit, et iram vehementissimam potentum lenit ac extinguit. Lingua mea ut stylus scribae, Psal. 45. i. sermo promptus, expeditus. Secundo, significat loquelam: ut cum dicuntur esse diversae linguae diversarum gentium. Ezek. 3, Populus gravis linguae. i. difficilis loquelae. Sic et populus profundae linguae Isa. 33. Lingua altera aut aliena loquetur propheta, Isa. 28. i. sic illis erunt omnia obscura, ac si peregrino sermone loqueretur. Sic 1 Cor. 13. Linguis loqui. i. peregrino sermone. Et in actis, Variis linguis loquebantur magnalia Dei. Tertio, significat aliquando ipsam gentem, propterea quod gentes plerunque linguis discernuntur, et omnes diversae gentes diversas linguas aut genera sermonis habent. Danielis 3. 5. 6. 7. Zach. 8. et Apoc. 5. 7. 10. et 11, multum ita usurpatur. Quarto, aliquando videtur ipsa intima, aut etiam cor significare: ut Psal. 10, Sub lingua eius perversitas et dolus. Item, Venenum aspidum sub lingua eorum. i. tantum fraudes, scelera, ac perniciem bonis meditantur et struunt. Sic Ps. 52, Contritionem cogitat lingua tua. Vicinum huic est quod sententias aut voluntates nonnunquam significat: ut Psa. 55, Dissipa linguas eorum. i. distrahe sententias aut voluntates. Quinto, lingua aliquando dicitur de partib. aut sectionibus flammae, per metaphoram, ob speciei pyramidalis similitudinem. Isa. 5, Sicut absum it stipulam lingua ignis. i. flamma. Metaphora est sive ob speciei similitudinem, sive quia ignis flamma tanquam organo suo aut ore res comedit. Sic in Actis est, quod visae sint incidere, et Apostolorum capitib. insidere linguae ignis: i. quasi flammulae quaedam. Sexto, eadem figura aliquando lingua ob similitudinem significat vel sinum maris. Isa. 11, Excindet Dominus linguam maris. i. sinum, vel potius eius accolas. vel flumen, ut aliqui praecedens exemplum de Nilo exponunt. vel promontorium excurrens in mare. Iosu. 15, a lingua maris. Similitudo. n. horum omnium speciei est. ΒΆ Postquam de aliquot primariis significationibus ac Hebraismis huius vocis per sese consideratae diximus, nunc et de aliquot eius Hebraismis dicamus. Linguis hominum et angelorum loqui, 1 Cor. 13, est, linguis aut loquela variarum gentium loqui. ponitur ibi lingua pro genere sermonis. peregrinis enim sermonibus magnalia Dei celebrabant. ut est Actorum 2. Quod vero dicit de linguis angelorum, non ea est vis aut sensus, quod angeli etiam in caelo proprio quodam sermonis genere utantur: sed simpliciter de valde excellenti lingua, aut etiam alia re dicitur, quod sit lingua angelorum. Sic forte panem angelorum: id est, eximium, caelestem, non quod eo angeli vescantur. Quia autem illae peregrinae linguae erant ignotae aliis communibus Christianis, inferiorique plebeculae, ideo improbat Paulus in Corinthiis, quod peregrinis linguis garriebant, quantumvis praeclaras res dicerent, sine sensu, intellectu ac utilitate multitudinis. Quare vult aut adhiberi interpretem, qui pium sermonem peregrina lingua dictum plebi exponat: aut tacere eum qui habet donum linguarum: aut submisse tantum sibi ac Deo loqui, semetipsum excitare, et Deum celebrare. Linguis loqui, ibi admodum crebro ponitur pro peregrino sermone loqui. Protrahere linguam erga aliquem, est contumelioso gestu oris exerta lingua eum deridere. Isai. 57. Contra quem dilatastis os, protraxistis linguam? Tali enim gestu etiam hodierna die impudentes homines, alios deridere ac subsannare solent. A linguarum contentione aliquem abscondere, Psal. 31. i. tueri ac liberare eum a calumniosis et contentiosis adversariis. Lingua secreti,

-- 302 --

579/580 Proverb. 25, significat linguam delatorum, aut secreto et clanculum detrahentem, et lacerantem alios. Inquit. n. Ut ventus Aquilo fugat pluviam, sic facies iracunda linguam secreti. id est, gravis et serii plenique autoritatis ac dignitatis viri facies, abigit susurrones, et per adulationem de aliis mala garrientes. Lingua dolosa, et labium mendax, Psal. 120, significat hominem sermone mendacia spargentem, et doloso sermone aliis insidiantem. Lingua mollis, id est, sermo placidus, lenis, mollis: Prover. 25, ut supra exposui, Lingua mollis frangit ossa. i. leni ac blando sermone saeperes durissimae, difficilimae ac periculosissimae expugnantur et corriguntur, ut ira ac impetus potentum tyrannorum, etc. Sic lenificare linguam, Ierem. 23. Vir linguae. i. vir linguarum, seu calumniosus ac men dax delator: Vir linguae ne firmetur in terra, Psal. 140. Lingua facit eum ruere, Psal. 64 pro, sermo proprius eum praecipitavit in aliquod tetrum exitium, iusto Dei iudicio. Lingua ambulare per terram, est, audacter de aliis hominibus quidvis blaterare Psal. 73. ponunt os suum in caelum, et lingua eorum ambulat in terra. i. audacter quidvis blaterant de Deo aut religione, et de hominibus ac rebus humanis. q. d. Nec Deo nec hominibus parcunt. Non movebit canis linguam suam. i. non latrabit. Exo. 11 et 12. Significatur autem hac loquutione a Deo summa quies et pax, quae erat futura apud Israelitas: cum contra, ob caedem primogenitorum esset in gens ululatus et lamentatio futura apud Aegyptios. Ratio loquutionis est, quia etiamsi alia omnia sint quietissima, tamen plerunque aliquis canum latratus auditur parvo strepitu excitatus: ut summam quietem esse oporteat, cum nec illi quidem exaudiuntur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.