Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LIBERTATIS vox varie in Sacris literis accipitur, cuius significata compendio percurram. Primum, communiter significat hominem sui iuris. ut cum Exod. 21 praecipitur dimitti Iudaeus anno septimo liber, qui semet proximo in servitutem vendiderat. Sic quoque iubetur liber esse, cui dominus verberando oculum excussit. Vicinum huic est, quod Isa. ait cap. 58. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos: id est, quos variis onerib. et veluti plagis afflixisti, eos libera ex illis difficultatib. Gal. 3 dicitur, in Christo non esse liberum aut servum: id est, nullum esse discrimen aut praerogativam inter liberum aut servum, eandem esse utriusque conditionem. Dicitur et terra libera, quae nullo est onere aut obligatione gravata. Sid Genes. 47. Terra sacerdotum in Aegypto fuisse libera dicitur, quia non fuerit tempore famis vendita regi, nec operata solutione quintae partis frugum, ut reliqua regio tota. Apostolus 1. Cor. 9, et de alia quadam libertate ac servitute loquitur, cum dicit se esse liberum: id est, ut ipsemet exponit, habere ius suo arbitrio et alieno sumptu liberaliter vivendi, utpote tantus et tam bene meritus Apostolus. Verum ipse se voluntaria servitute oneraverat, ut aliquanto post ipsemet dicit. Hoc idem sequenti cap. exponit per Omnia mihi licent. Contra autem cap. 6. hanc eandem libertatem vocaverat servitutem, inquiens: Omnia mihi licent, sed non omnia mihi conducunt: Omnia mihi icent, sed ego no redigar sub ullius potestatem. Sensus est: Non volo ullius commodi, lucri aut voluptatis cupiditate ea capi, ut dum eam servili animo sector, quasi illa plane ca [?: -re ] no possim, libertate ac iure meo cum scandalo [?: pu-llorum ] abutar. Sicut igitur habeo a Christo potestatem [?: -ut ] ius, libere flagitandi et accipiendi stipendium, cum sim [?: -m ] benemeritus doctor: ita vicissim volo etiam magna libertate contemnere mea commoda, lucra et voluptates, atque adeo res omnes. Illud igitur NULLIUS, non hominem, [?: -d ] rem concupitam, aut sibi necessarium utileve commodum magnificat, sicut ex praecedentib apparet: Omnia licent, [?: ] omnia revera prosunt, scilicet ad spiritualem utilitate. Domus libera: pro, ab aliis separata. 2. Reg 15 ponitur: cuiusmodi sunt leprosorum, aut insulae. Sic enim ibi dici [?: tur ] rex Azarias factus leprosus habitasse in domo [?: libe-id ] est, ab aliis aedificiis ac domibus hominum separata in quasi servitute quadam vicinarum domuum [?: onera- ] , ut et Iurisprudentes loquuntur. Inter mortuos liber, Psal. 88 significat hominem derelictum ac desertum ab omnibus pro mortuo, seu ut iam mortuum: quod etiam ex praetextu apparet. inquit enim: Deputatus sum cum dependentib. in lacum, inter mortuos liber, sicut interfecti [?: -ientes ] in sepulchro, quorum memoria amplius non [?: -a ] , quique de manu tua abscisi sunt. Similis pene est [?: ] loquutio praecedenti, de libertate solitariae domus, [?: ] est leprosorum. Sicut enim domus solitaria, a nobis [?: a- ] non contingitur: ita mortui sunt ab omni commercio quorum separati, omnes sese ab eis segregant. Valde quoque vicina huic est phrasis illa, Qui passus est carne, liberatus est a peccato. 1. Pet. 4 aut, sicut Paulus inquit, iustificatus. Rom. 6 Paulus dicit, hominem ante iustificationem esse servum peccati, et liberum a iustitia: et vicissim post gratia esse liberum a peccato, et servum iustitiae. Quae servitus ac libertas multipliciter accipitur. nam liber a iustitia est is, qui ei sese non obligat aut addicit, quemque illa per Spiritum S. non regit, nec ad bona opera impellit, multo minus eum felicem ac beatum efficit Is vero idem est servus peccati, qui sese dedidit peccato, et in cuius membris illud regnat, impellens eum ad omnis generis pravas actiones. et denique quod in eum per iram Dei ad poenas temporarias et aeternas grassatur ac saevit. Ioan. 8 gloriantur Iudaei de libertate. At Christus contra contendit, eos esse servos, nec posse vere fieri aut esse liberos, nisi filius eos liberaverit. Exponit autem ipse Christus, de quânam libertate aut servitute loquatur: nempe de spirituali, addens regulam universalem, Omnis qui peccat, servus est peccati. Videamus ergo quid nam hoc sit, aut quomodo peccantes sint servi peccati. Creavit nos Deus initio multiplici libertate, cuius tamen hi tres sunt praecipui gradus aut partes: libertas a culpa, a poena, et necessitate agendi. Libertas a culpa, est iustitia aut carentia omni macula culpae. Libertas a poena, est, non esse reum, non teneri ad ullam poenam aut castigationem, non esse obnoxium poenis temporalib. aut aeternis. Sic et Latini dicunt servum poenae, eum qui supplicio adiudicatus est. Libertas vero a necessitate agendi est, liberrime posse vel bonum vel malum eligere, et alterutrum perfecte facere, ac insuper totius mundi dominio uti ac frui, citra omnem trepidationem. Haec omnia bona habere, et praestare posse, fuit quaedam libertas, multo tamen plures partes aut subdistinctiones continens, quam sunt hae quas nunc recensui. Contra ergo, per peccatum amissa hac multiplici gloriosaque libertate, in triplicem servitutem potissimum incidimus. Nam primum deterrima iniustitiae culpa contaminati iacemus, tum quia rei sumus gravissimorum peccatorum: tum etiam, quia ipsamet natura est turpissima, contaminatissima ac depravatissima. Secundo, propter servitutem culpae porro facti sumus servi, aut mancipia poenae seu mortis, seu (ut Iurisprudentes loquuntur) servi poenae, quandoquidem debentur morti nos nostraque omnia, morti inquam temporariae ac aeternae. Postremo, sumus servi in agendo et cogitando, omnique nostro motu ac nutu, tum peccati seu malitiae in nobis regnantis, sub quam nos venditos esse Paulus testatur Rom. 7: tum etiam Satanae, qui nos tenet captivos ad libitum et voluntatem suam: 2. Tim. 2. Vicinae huic sunt et locutiones et res, cum dicimur esse liberati a lege: id est, tum a maledicto legis: tum a caeremonialib. et iudicialib. legib. quae prorsus abolitae sunt: tum a lege morali, ne habeat necesse nos serviliter ad obedientiam et bona opera (ut puerum paedagogus) minis et perpetuis castigationibus urgere, territare ac extimulare: tum denique ab omnibus humanis traditionibus et elementis mundi huius. Hierosolyma caelestis libera esse, et ad libertatem generare dicitur Gal. 4. Contra autem terrestris servire, una cum liberis suis. Quo indicantur diversa foedera, vetus et novum: duae diversae doctrinae Lex et Evangelion: ac denique duo diversi populi Dei, inde progeniti aut orti, nempe Synagoga et Ecclesia: quorum Ecclesia, Evangelion et novum Testamentum sit liberum, et gignat aut efficiat spirituales, ac vere liberos filios. Quomodo autem fideles liberi sint, paulo ante dictum est: sicut et, quomodo increduli servi. In hac libertate dicit Paulus Gal. 5, nos a Christo collocatos esse, et constanter stare debere, nec iterum iugo servitutis implicari. 1. Cor. 10. Quidmea libertas iudicatur ab aliena conscientia? Sensus est: Cum ego sciam caeremonias et observationes Mosaicas antiquatas esse, meque ab eis liberum, cur cogerer attemperari ad alienae conscientiae

-- 298 --

571/572 scrupulositatem et superstitiositatem? 2. Cor. 3, Ubi est spiritus, ibi libertas: id est, praeter condonationem culpae ac poenae, est libera conscientia, ac iudicium rectum et expeditum de reb. divinis, non curans laqueolos observatiuncularum, caeremoniarum et traditiuncularum, ut solent serviles et superstitiosae mentes serviliter omnia metuere, et nusquam expedite ac animose de religionis dubiis iudicare, et pronunciare. Complectitur haec Spiritus S. assertio aut vindicta, etiam eam libertatem, quod libere possimus eligere quae Deus vult ac praecipit: quodque sponte, et non coacti faciamus: et denique, quod vetus Adam non amplius perinde regnet in mortali nostro corpore, nostrisque membris imperitet aut abutatur ad omne scelus. Rom. 8 habetur, rerum naturam abusui subiectam esse, sed tandem esse liberandam: quod intelligitur de ista tristi servitute, qua mali homines bonis Dei creaturis ad peccata multipliciter abutuntur. Sic et homines abusui et tyrannidi diaboli ac veteris Adami, ut servi subiecti sunt: sed tamen incipiunt per Christum paulatim liberari, et in altera vita perfecte liberabuntur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.