Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

¶ Non est vero nunc locus disserendi de natura legis et Evangelii, et quare haec duo doctrinae genera tantopere inter sese opponantur: quare etiam adeo exacte ea inter se invicem conferri, ac alterum ab altero adeo accurate distingui omnino necesse sit. Explicarunt eam amplissimam ac utilissimam doctrinam cum multi [?: ] praestantes Theologi: tum praesertim Lutherus [?: p- ] passim in suis scriptis, praesertim autem super Epistolam ad Galatas: quam expositionem attente legat, qui hanc rem cognoscere volet. Summa tamen discriminis est (ut obiter attingamus) quod sicut severa Dei iustitia plurimum ab eius gratuita misericordia eam fert, et sicut homo iustus, integer ac incorruptus aut lapsum, plurimum distat ab hoc nunc prorsus iniusto et perdito: sic etiam Deus duo diversissima doctris genera, ac ceu vias ad salutem proposuit. Initio [?: ] cum homo esset integer, et Deo perfecte obedire posset, Deus secundum severam suam iustitiam, qui [?: ] nis bene, et malis male facit, proposuit ei normam perfectissimae obedientiae, quam legem vocamus, cuius summa est: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum. Et: Qui fecerit ea, vivet in eis et, Maledictus qui non [?: pe--- ] serit in omnibus quae scripta sunt in lege. Postea [?: ] ubi homo adeo per primum illum tristissimumque lapsum corruptus est, ut non tantum bonas, aut etiam

-- 283 --

541/542 optimas vires ac inclinationes ad obediendum Deo amiserit, sed etiam prorsus contrarias ac pessimas, Deo adversas ac inimicas nactus sit, utque per legem non nisi accusetur ac condemnetur: Deus pro immensa sua misericordia novam doctrinam, et quasi viam rationemque salutis homini proposuit, quam Evangelium vocamus: cuius summa est, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego REFICIAM vos: Omnes sitientes et esurientes venite ad gratuitum, idque lautissimum convivium. Qua nova doctrina, nempe ex ingenti misericordia prorsus gratis ob mediatorem, iustitiae et gloriae aut vitae aeternae donationem, omnibus non modo iniustis, sed prorsus miserrimis peccatoribus, adeo cupide offert, et veluti obtrudit, ut nulla benignissima, dulcissima ac indulgentissima mater tanto ardore dilectissimum filiolum, si eum videat fame pereuntem, ad sua ubera invitare, allicere, ac pertrahere conari posset, quantis ille blandimentis et ardenti desiderio nos ad sese, veramque salutem exhoc aeterni exitii barathro pertrahere conetur et flagret. Quandoquidem igitur hae duae doctrinae adeo a sese invicem diversae sunt, ut etiam ex diametro inter se invicem pugnare, ac se mutuo destruere videantur: facile est anima duertere, quanta sit necessitas eas a se invicem exacte et rite separare, alteramque ab altera procul removere, ut unam quidem (sicut toties Lutherus inculcat) veluti supra in summo caelo ponas, alteram vero in ima terra. Id enim tum ipsius rei veritas ac doctrinae natura, tum conscientiae nostrae ratio ac animae salus, tum denique et ipsa Dei gloria ac tota vera pietas extreme flagitant. ¶ Duae igitur sunt in universum primariae Scripturae partes, Lex et Evangelion: Lex peccatum ostendit, Evangelium gratiam: Lex morbum indicat, Evangelium medicum, sanationem et pacem. Lex virtus peccati est, ut D. Pauli verbis utamur: Evangelium, virtus salutis omni credenti. Sparsae porro sunt promissiones in omnes libros veteris et novi Testamenti. Rursum leges etiam sparsae sunt in omnia cum Veteris tum Novi instrumenti volumina. Legis nomine quid D. Augustinus intelligat, vide de Trinitate libr. decimo quinto, cap. decimoseptimo. Inter caetera inquit: Lex data est, ut gratia quaeratur: gratia dara est, ut Lex impleatur. Vide etiam sententias decerptas ex ipso D. Augustino, cum eius operibus impressas. Et ad Optatum epist. centesimam quinquagesimam septimam, de Origine animarum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.