Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LEX. Ingens difficultas et varietas significationes vocis Legis, non tam in veteri quam in novo Testamento occurrit. Christus enim et Apostoli admodu varie ea voce utuntur. Ratio vero illius multiplicis usus aut abusus huius vocis est, quod vox Hebraea thorah תורה generale prorsus nomen est, ac plane idem quod doctrina significat. Porro Christo et Apostolis interdi denotat totam Scripturam veteris Testamenti, Iohan. 3. Maledictum vulgus legem ignorans Iohan. 10. In lege vestra scriptum est: Ego dixi, vos dii estis. id est, Psa. [?: ] . Sic et Iohan. 12. Nos audivimus exlege, quod Christus maneat in aeternum. id est, exipsa Sacra scriptura. In lege eorum scriptum est, Oderunt me gratis, inquit Christus Iohan. 15. intelligens de Psal. 34. Nam Paulus 1. Corinth. 14 inquit: Mulieres vestrae in Ecclesiis sileant, [?: ] enim permissum est illis ut loquantur, sed ut [?: subd-- ] sint, quemadmodum lex dicit. Idem citans sententias Isaiae, Variis linguis et labiis loquar, etc. inquit, In lege scriptum est: Isaram Prophetam vocans legem, 1. Cor. 14. Interdum, idque admodum crebro, solos 5 libros Moysis lex denotat. Rom. 3, Nunc absque lege iustitia Dei manifestata est, comprobata tamen testimonio legis et Prophetarum. Luc. 10. In lege quid scriptum est? Quomodo legis? Luc. 24. Quae scripta sunt in lege Moysis, Prophetis et Psalmis. Sic dicitur lex per Mosen data [?: ] Sic dicitur, Legem et Prophetas usque ad Iohannem [?: ] rasse. Et, Non veni solvere legem, sed implere. Quod [?: ] potissimum de morali dicitur, tamen etiam aliarum partium legis divinae impletionem a Christo factam eum intelligendum est. Matth. 7, Haec enim est Lex et Prophetae. Matth. 22. In duobus praeceptis tota lex et [?: ] nes Prophetae pendent: Quod est magnum mandatum in lege. Rom. 3. Dilectio est impletio legis. Qui enim [?: ] lexit, legem implevit. Iohan. 8: In lege vestra scriptura est, quod duorum hominum testimonium etc. [?: Non--- ] quam vero lexomnia decreta complectitur, quae Deus per Moysen populo Iudaico ad totam illam [?: Mo---- ] politiam instituendam proposuit. Act. 7. Accepistis legem per dispositiones angelorum, nec servastis. Rom. 2. Eccetu Iudaeus cognominaris, et acquiescis in lege et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem, et probas [?: ] mia, institutus exlege, etc. Rom. 5. Peccatum non [?: ] putabatur, cum non esset lex. Et Ephes. 2, Legem [?: ]

-- 281 --

537/538 datorum in decretis sitam abrogans. Et in hac significatione interdum per metonymiam absolute MOYSES ponitur. Act. 15. Moyses enim ab aetatibus antiquis in singulis civitatibus habet, qui ipsum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. Act. 21. Audiverunt autem de te, quod defectionem â Moyse doceas. Saepius tamen Lex Moysi. Act. 13, A quibus non potuistis iustificari per legem Moysi. Act. 15. Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis esse salui. Act. 6, Mutabit instituta, quae nobis tradidit Moyses. Interdum etiam Lex specialiter usurpatur pro decretis caeremonialibus. Hebr. 7, Lex constituit homines sacerdotes. Heb. 9, Omnia pene per sanguinem secundum legem mundantur. Heb. 10, Umbram habens lex futurorum bonorum. Aut de statutis forensibus. Act. 23. Tu sedes iudicans me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? Rom. 7. Mulier vivente viro alligata est legi. Aut de praeceptis legis Moralis, seu Decalogi: qua quidem significatione omnium creberrime in Apostolorum scriptis legitur, ut patet ex testimoniis quae paulo post de lege Morali recitabuntur. Interdum vero speciem, aut potius individuum aliquod legis, hoc est, sententiam aut decretum peculiare significat: ut Iohan. 19. Habemus legem, secundum quam eum oportet mori. Legem, inquiunt: hoc est, forensem sententiam a Deo praescriptam, ob quod facinus quis capitali supplicio afficiendus sit. Sic Luc. 2. Secundum legem Moysi portaverunt eum Hierosolymam. hoc est, iuxta decretum illud, seu praeceptum peculiare Dei de primogenitis sistendis Domino. Largissimo sane modo pro toto vetere Testamento seu Scriptura sumitur. Iohan. 10. Non ne scriptum est in lege vestra: Ego dixi, Dii estis? id quod ex Psal. 81 sumptum est. Iohan. 15. ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est, Quia oderunt me gratis. Extat autem ea sententia Psal. 35. Aliquando etiam Lex pro operibus legis ponitur. Galat. 2. Si per legem iustitia est, frustra Christus mortuus est. Per legem, id est, per opera legis. Inde Rom 3. Lex factorum appellatur: id est, doctrina de bonis operibus. Aliquando pro doctrina accipitur, sicut תורה apud Hebraeos. unde Galat. 2, pro doctrina Evangelii ponitur: Ego per legem, scilicet Evangelii, mortuus sum legi: id est, liberatus sum a maledicto legis. Et Rom. 3, Evangelium lex fidei appellatur, per quam dicit esse sublatam omnem gloriationem, dum ea alienam iustitiam gratuitamque peccatorum condonationem affert et offert. Aliquando pro obligatione legis ad poenam propter inobedientiam, seu pro maledicto legis usurpatur. Rom. 6, Factum sub lege: id est, obnoxium legi, ut eos qui legi erant obnoxii redimeret. Gal. 5, Si spiritu ducimini, non estis sub lege: id est, sub damnatione legis. Aliquando etiam vindictam seu poenam legis significat. 1. Tim. 1. Iustis non est lex posita, sed iniustis. Vitium depravatae naturae inclinans, vel potius horribiliter protrudens ac praecipitans nos ad peccandum, lex in mentibus nostris seu peccatum inhabitans vocatur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.