Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LEVIS, alias in bonam partem accipitur, alias vero contra. proprie autem significat contrarium ponderoso. Porro per metalepsin notat velocem: ut Abac. 1, Leviores pardis equi eius. Sic Isa. 19 legitur, Ecce Dominus equitabit supernubem levem: id est, cito advolabit cum suis poenis ad castigandam Aegyptum. Ratio significationis est, quia quae levia sunt, citius et facilius moventur: contra autem, gravia sunt tardiora. Vicinum est propriae significationi, cum dicitur onus esse leve, id est, non molestum. Sicut Christus dicit Matth. 11, Iugum enim meum facile est, et onus meum leve: tametsi ibi de metaphorico onere ac levitate agatur. Sic Paulus 2. Cor. 4: Momentanea levitas tribulationum operatur aeternum pondus gloriae. Sic 1. Reg. 12 dicit populus ad Roboam: Allevia iugum patris tui. Sic,licet corrupte, legitur Iacobi 5, quod Dominus alleviabit aegrotum unctum, super quem sint factae preces: cum in Graeco sit ἐγερεῖ , sicut emendatissima manuscripta exemplaria habent, allevabit, scilicet ex lecto. Quare Papistae stulte disputant, eorum extremam unctionem alleviare aegrotis molestias, tum tollendo peccata, tum abigendo spectra: cum ipsimet eum locum in Missali suo in quadam precatione, per Allevabit legant. Alias per metaphoram significat morum levitatem, hominem vanum, instabilem, temerarium, sicut et apud Latinos. [?: Hinc-- ] citur Ecclesiast. cap. 19. Qui cito credit, levis est corde. Sic Iacobus primogenito suo Ruben obiicit levitatem morum, quod suam concubinam contaminaverit, inquiens: Levis fuisti ut aqua, non excelles, quoniam, etc. ubi non significat ipsam proprie levitatem, quae ponderositati contraria est: sed fluxibilitatem, et instabilitatem aqueam. Sicut enim aqua semet suis terminis concludere non potest, nec in uno loco per sese [?: consist- ] , sed semper ruit aut fluit deorsum, et alioqui facillim: agitatur: sic talibus moribus praediti, ni alieno metu, et quasi vi coherceantur, pueriliter aut iuveniliter subinde in deterius ruunt. Sic et Paulus inquit 2. Cor. 1. [?: Nu- ] quid usquam levitate usus sum? Alleviari aquas in diluvio, Gen. 8, est diminui eas, et veluti liberari terram tuto pondere. Alleutari terram, Isa. 9. Primo tempore alleviata est terra Zabulon: pro, leviter afflicta, aut aliqua ex parte rebus ac hominibus spoliata et privata, [?: ut-- ] quasi illud pondus hominum ac pecorum sit imminutum. Leve alicui aliquid esse, est, in eo non conquiescere, tanquam quod ei nondum sit satis, sed ulterius concupiscere ac progredi. Sic dicitur 1. Reg. 16, fuisse leve Accibo ambulare in viis ac peccatis Ieroboam, Quare eum [?: e-- ] Baalum coluisse, accepta Iezabele filia regis [?: Sidoniorum ] .

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.