Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 280 --

535/536 LEVI fuisse unum ex duodecim filiis Iacob, et patrem integrae tribus Levitarum, quae postea in exitu Israelis de Aegypto ad res sacras nomine totius Israelis delecta sit, et ex qua singulares quaedam familiae ad sacerdotium superius, quod etiam proprie sic vocatur, delectae sint, notum est. Ponitur ergo haec voxpro tota ea tribu, et specialiter pro omnibus ministris Dei, aut servientibus ei in rebus sacris ac religione: ut idem ferme non raro significet, quod nunc Clerus, aut Clerici. Hinc in epistola ad Hebr. Levi et Leviticum sacerdotium ponitur pro tota illa Iudaica religione ac cultu, praesertim quod ad functionem caeremoniarum, sacrificiorum, cultuum, et munus docemndi attinet. Etsi autem tota illa Levitarum turba plerunque occupata sit in sacrificiis peragendis, hominibus mundandis, cantionibus canendis, et musicis melodiis, quia hoc et facile et lucrosum fuit: tamen revera praecipuum eius munus fuit docere populum Dei, per legem quidem moralem agnitionem peccati, per promissionem autem seu Evangelion agnitionem unici illius agni Dei, suo tergo peccata mundi tollentis, et genus humanum sanguine suo mundantis ac expiantis: ac denique ostendere, quod omnes illi sacrorum ritus instrumenta ac ceremoniae, vel moralem legem et peccata, corruptissimamque hominis naturam et reatum illustrent: vel illum unicum agnum Dei, totius mundi peccata tollentem, veluti typi quidam pingant, et populo ante oculos proponant. Quod eorum primarium maximeque a Deo requisitum officium abunde, plene ac perspicue depingitur Deut. 33. et Malach. 2. quae duo locavide et expende accuratius. Est vero non negligendum, quod sicut eo loci in Deut dicitur, quod is demum Levi recte Deo serviet eique acceptus erit, qui dicet matri et patri, Non novivos: id est, (sicut Christus clarius inquit) suam religionem ac gloriam praetulerit patri ac matri, quin et propriae saluti: sic et Imperator in legibus inquit, Clerici debent esse audaces in defendenda lege Dei. in auth. de non ali. aut permut. reb. Eccles. Malach. 3 praedicit Deus acrem reformationem, qua sit Meschias repurgaturus filios Levi: nempe, non tantum Iudaicum illud sacerdotium, quod falsae doctrinae accusavit ac convicit, sed et totam religionem, atque adeo populum aut Ecclesiam suam. Sic et Isa. 66, aut Hier. 33. ponitur nomen Levitae pro omnibus piis, seu veris cultorib. Dei. Praedicit enim ibi Deus, se assumpturum esse sacerdotes ac Levitas de omnibus gentibus, aucturumque et multiplicaturum numerum eorum ut stellas caeli, et arenam maris. Verum de hac re ac voce, forte etiam infra aliquid, in nomine SACERDOTII, dicetur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.