Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LEO, pro varia natura sua plures metaphoras parit. Primum enim, ob egregiam fortitudinem et generositatem, et quia rex animalium dicitur, significat ipsum Christum. ut Apoc. 2, Vicit leo de tribu luda, qui est radix David. Eadem de causa per leonis naturam et nomen depingit Iacob tribum Iuda, inquiens: Iehuda, tibi confitebuntur fratres tui, Manus tua in cervice inimicorum tuorum. Incurvabuntur coram te filii patris tui. Catulus leonis Iehuda, a praeda ascendisti fili mi, incurvavit se, accubuit quasi leo, et quasi leaena, quis suscitabit eum? Fuit enim tum bellicosa ac potens ea tribus prae aliis, tum etiam regnum diutissime obtinuit. Isaiae 31, Deus se fortissimum bellatorem esse pro suo populo indicans, sumit similitudinem a leone inquiens: Quemadmodum rugit leo, et catulus leonis super praedam suam, contra quem conciebitur congregatio pastorum, sed a clamore eorum non reformidat: sic descendet Iehova ad praeliandum pro monte Zion, Ferme eadem similitudine ac verbis pingit Homerus Diomedem cedentem, qui itidem multum utitur metaphoris, similitudinibus et allusionibus ad leones et ursos, ut et Sacrae literae. Eandem similitudinem et Virgilius expressit, describendo Turnum cedentem ex castris Troianorum. Secundo, ob vocis rugitusve magnitudinem, qui et latissime auditur, et omnia animalia et homines perterrefacit, significat praedicationem verbi Dei, quae est regis regum rugitus et clamor ad omnes homines. Amos 3: Leo rugivit, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetabit? Tertio, ob crudelitatem et rapacitatem significat tum impios tyrannos, tum et ipsum diabolum. Ratio metaphorae ad tyrannos translatae exponitur Psal. 17. Similitudo eius ut leonis, qui desiderat rapere: et sicut leunculi, qui manet in latibulis. Proverb 19. Veluti rugitus leonis, ira regis. Sic et Proverb. 28: Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. pro, ei similis est. Zoph. 3 . Principes eius in medio eius sunt leones rugientes. Sic Paulus dicit 2. Timoth. 4, se ereptum esse ex ore leonis: id est, Neronis. Et Psal. 22. Salva me ex ore leonis. Eccles. 4. Noli esse sicut leo in domo tua: id est, tyrannus. Vicinum huic est, quod et Deus iratus semetipsum per leonem depingit, Oseae 13. Fui itaque eis tan quam Ieo, sicut pardus iuxta viam: id est, perinde terribilis ac noxius. Et vicissim impium populum dicit sibi perinde infestum, exosum ac molestum, ut leonem. inquit enim Hierem. 12: Dereliqui domum meam, deserui haereditatem meam, tradidi dilectionem animae meae in manus hostium eius. Facta est mihi haereditas mea quasi leo in sylva, dedit contra me vocem suam, propterea odio eam habui. Omnes habent summum gaudium ac voluptatem in possessionibus suis, ita et Deus delectatus est populo suo. Sed nunc contra ob apostasiam, [?: ] bet eum pro suo sum mo hoste. Sic leo significat [?: infe- ] hostem. Proverbia et Syrach clare proponunt hanc similitudinem, cum dicunt, satius esse habitare cum leone et dracone, quam cum mala muliere. Ad crudelitatem leonis respicit etiam Scriptura, cum dicit Isaiae [?: ] Sicut leo contrivit omnia ossa mea: id est, Deus me [?: ] potenter afflixit, et etiam veluti comminuit omnia [?: ] sa mea, sicut leo norans aliquod animal, facillime et crudelissime omnia eius ossa dentibus ac ungulis confrangit et conterit. Sic et Psal. 57, David comparat hostes suos leonibus, inquiens: Anima mea est in medio leonum, et ego iaceo inter flamma succensos filios hominum, quorum dentes sunt lanceae, et lingua gladius [?: ] tus. Psal. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam: id est, vitam. et Psal. 58. Dominus maxillas leonum [?: ] fringet: id est, impiorum potentiam reprimet, aut franget. Ob hanc crudelitatis et rapacitatis leoninae [?: ] ram etiam D. Petrus 1. cap. 5 dicit, diabolum [?: instar- ] gientis Ieonis circuire, quaerendo quem devoret: [?: ] forti fide resistendum. Conculcare leonem et draconem et super aspidem et basiliscum ambulare, Psal 90 dicuntur pii illaesi, Deo potenter eos protegente, et, sicut Paulus loquitur, Satanam sub pedibus eorum [?: contere-- ] Rom. 15. Sic et ipsemet Dominus dicit Luc 10. Ecce [?: ] vobis potestatem calcandi serpentes et scorpiones, [?: ] super omnem potestatem inimici, et nihil vos [?: ] Proverb. 21. et 26, aliquoties proverbialiter [?: repe- ] Pigrum dicere, esse leonem in via: id est, sibi semper pericula et difficultates prae ignavia fingere, ne [?: aliq- ] gravioris operae aut laboris suscipere cogatur, aut aut eam conetur: sicut proverbium, Ignavis semper feriae. [?: ] bi semper impedimenta laborum comminiscuntur [?: ] gere leonem, et incidere in ursum, Amos 5: pro, [?: ex- ] periculo in aliud. sicur versus habet, Incidit in Scyllam, qui vult ultare Carybdim. aut sicut Germani dicunt, fugientem pluviam incdidere in lacunam Leones pasturos cum bobus et [?: vi- ] aut paleas esuros, Isaiae 11, 65. et alibi: pingit hac [?: hypotyposi ] Propheta regnum Christi, quod ibi multi [?: ] ces conversi mitescent et potius benefacient [?: ] quam eos laedent. Sed rectius intellexeris de [?: ] pace conscientiae, Satanam, iram Dei. legem ac [?: pe-tum ] non amplius formidante. Sic et Isaiae 35 praedetur abfuturus leo, et omnis saeva bestia, a regno [?: ] schiae: id est, summa pax et Dei protectio [?: promitt- ] Mich. 5 praedicitur, quod reliquiae Iacob erunt ingentes tempore Meschiae, tan quam leones inter alia animalia: id est, praedicatione Evangelii vincent, et expugnabunt gentiles. Leo significat monarchiam Assyriae Dan. 7. et in Ezechiele volunt pingi per quatuor animalia, quatuor evangelistas: inter quae dicunt leonem significare Marcum, propter impetum quendam [?: ] ac sermonis, quo compendiose historiam Christi percurrit Ariel, id est, leo Dei, Isu. 29 Hierosolymam significat: quod aliqui a forma aedificii sumptum putant, [?: qu-- ] prima facies ad septentrionem erat et eminentior et [?: ] bilior: reliqua pars contra humilius iacebat sic, ut leonis forma exprimere videretur, cuius caput et [?: ] magis ardua est. Aliqui, inter quos Munsterus, [?: dic-- ] ipsum templum talem quandam formam leonis effecisse. Lutherus ex verbis Prophetae dicit, ideo dicitur esse leonem Dei Iudam et Hierusalem, quia ut [?: an- ] Deo, aut pro Deum fuerit potens, et grandia effecerit, ut nunc teste Propheta contraria ratione fore leonem Dei quia Deus sit potenter contra eum pugnaturus, ut contra leonem necesse est. Ezech. 18, populus Iuda Hierusalem

-- 279 --

533/534 et aula Hierosolymitana comparatur cum leaena, quae dicitur filios suos educasse, et ad rapinam, mactationemque hominum assuefecisse: sed tandem eius catulos captos et interfectos esse: quod de postremis illis regibus Iuda, qui et tyranni erant, et non servabant Chaldaeis fidem, exponunt. Hier. 50, leones vocantur seductores, a quibus sit grex Domini dissipatus. Sic Paulus Act. 20 vocat eos lupos rapaces, non parcentes gregi Domini. Isa. 21. Speculator e turri prospiciens, et observans quae foris gerantur, aut nuncientur, vocatur Leo ratio non satis apparet, nisi forte propter turrim eminentiorem, in qua egit, sic sit dictus. Amos 3 comparat tenues reliquias Israelitarum, duobus cruribus aut auriculis pecudis leoni ablatis: volens docere, per tenues reliquias extot poenis Dei et cladibus evasuras esse.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.