Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LAC, licet notae significationis vox sit, multos [?: ] men et nonnihil obscuros Hebraismos efficit. Non raro terra Cananaea dicitur fluere lacte et melle: ubi significat omnis generis necessaria ad victum, atque ideo est commendatio illius soli tanquam abundantis tum variis eduliis, tum et condimentis ac medicamentis. Est vero quasi quaedam poetica hyperbole simul et hypotyposis quod dicitur fluere lacte et melle, perinde ac [?: sivel-- ] rivi quidam talium liquorum passim fluerent, sicut [?: poe-- ] fingunt Saturno regnante fluxisse. Haec vero locutio reperitur Exo. 33, et Hier. 32. Ezek. 20, et saepe alias. Haec sumit Ioel cap. 3 metaphoram ad pingendum regni Christi copiae cornu spiritualium bonorum. Ideo dicit, [?: quod- ] die illa stillabunt montes vinum dulce, et colles fluent lacte. Agnus lactis dicitur lactens, seu qui adhuc lac sugit 1 Sam. 7. Tulit Samuel unum agnum lactis, et obtulit [?: ] Domino. Exod. 23 prohibetur, ne quis coquat hoedum in lacte matris suae: quod puto ad verbum esse accipiendum. Aliqui tamen exponuntper, dum adhuc lac matris sugit nimis tenerum: alii, ne coxeris hoedum cum matre [?: lact- ] te eum: sicut prohibet pullos cum matre ave interficere. Mihi prima, quae ad verbum intelligit de lacte matris, veluti pro aqua sumpto, maxime vera genuinaque [?: es- ] videtur. Notatur autem perid nimia quaedam crudelitas. Gen. 49, Iacob benedicens, et prophetizans de singulis tribub. de tribu luda inquit: Rubicundiores [?: ] oculi eius vino, et dentes eius lacte. quod alii de [?: -mositate ] hominum eius tribus: alii de copia eiusdem rerum necessariarum, ut lactis ac vini, accipiunt. Iob 10 dicitur, Sicut lac coagulasti me: explicans nimirum illud admirabile opus Dei in conceptione, ubi perinde illud aqueum [?: s- ] consolidatur et induratur ac lac solet coagulo [?: non- ] congelari, ne amplius sit fluxile: et multo magis postes indurari et condensari, cum post coagulationem etiam [?: case-s ]

-- 269 --

513/514 inde formetur. In novo Testamento lac per metaphoram significat doctrinam Catechismi, seu prima elementa aut rudimenta Christianae religionis, ut 1 Cor. 3. Lactis potu vos alui, non cibo: nondum. n. poteratis. Et Hebr. 5. Facti estis lacte indigentes, et non solido cibo. Solidum cibum vocatiam pleniorem solidioremque doctrinam et maiora mysteria, difficiliorumque quaestionum tractationem, quae tantum maturiorib. et intelligentiorib. proponuntur. Lac gentium, et mammillam regum suges: praedicit Isaias de Ecclesia. sicut etiam affirmat reges et reginas fore nutricios eius. i. suavissime fovebunt, et promovebunt sumptib. et omni alio favore authoritateque veram religionem, Ecclesiam, et veros doctores. Lac rationale, et sine dolo, vocat Petrus 1 cap. 2, inquiens: Proinde deposita omni malitia, et omni dolo ac simulationibus et invidentiis, et omnibus obtrectationibus ut modo nati infantes, lac illud sermonis sincerum expetite, ut per illud adolescatis. Vocat lac rationale, λογικὸν , quasi dicas sermonale aut verbale. i. lac doctrinae, qua voce substantia huius lactis exponitur, quod nempe sit doctrina. Deinde altero epitheto describitur accidens huius lactis, nempe doctrinae puritas, seu omnis cauponationis et falsationis absentia. Est autem admodum elegans et multipliciter conveniens metaphora. Nam utrunque, tum lac, tum doctrina de Deo, est quiddam naturale, sincerum ac simplex, naturaeque valde conveniens, quod recens natis dari solet, et denique quod facile multipliciterque adulterari potest, idque ita, ut non facile animadvertatur. David dicitur assumptus de postlactantib. aut foetis ovibus, ad regimen regni: Psal. 78. Lactare, per metaphoram significat blande pellicere, ac in aliquam sententiam pertrahere: sicut si matres monstrata mamma allicerent adse infantem. Prover. 1. Hos. 2. sumpta est nimirum metaphora a mulierib. lactantib. quae et blandiuntur valde infantibus, et facile quo volunt eos pertrahunt. 1 Cor. 9 dicit Apost. Quis pascit gregem, et de lacte eius non comedit? ostendens aequum esse, ut unusquisque fructu laboris sui perfruatur. Cantic. 4 dicitur, mel et lac sublingua tua: pro, sermo tuus est suavis et salutaris, ut nutrimentum lactis et mellis. Isa. 55 dicitur: Venite, accipite sine argento et ullo precio, lac et mel: ubi primum Synecdoche est, quod ista duo illis locis usitatiora edulia, pro omnibus aliis ponuntur. Deinde per metaphoram ad spiritualia bona ac beneficia Christi transferuntur. Sic et Isaiae 7, per copiam lactis spiritualia Christi beneficia praedicuntur. Ezech. 25 minatur Deus Ammonitis, quod Orientales bibent eorum lac. i. fruentur omnibus eorum bonis, seu eos spoliabunt et subiugabunt sibi. Ablactatos aut amotos a lacte, videtur Isaias cap. 28 vocare, imperitos prophetas ac sacerdotes, qui ob extremam ac infantilem ignorantiam sunt ad docendum inepti. Alii tamen eam locutionem ibi exponunt de pusillis Christi, esurientibus ac sitientibus veram doctrinam et salutem, aliaque Christi beneficia.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.