Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LAVARI, per metaphoram significat mundum a peccatisesse, sive quia ea prorsus non commiseris, sive quia [?: -b ] eis sis sanguine Christi mundatus. Quare primum habuerunt varias lotiones corporis et aliarum rerum, partim initio divinitus mandatas, partim etiam postea superstitione et hominum traditione cumulatas, ut evangelista Matth. 15 testatur. Illis igitur putabant stulti homines, se vere ac coram Deo a peccatis mundari: quae opinio hodie quoque apud Turcos recepta est, et olim apud Ethnicos receptissima fuit: sicut Aeneas dicit apud Virgilium, nefas esse se attrectare sacra, quandoquidem tunc primum ex bello tanto et caede recenti vene rit, donec se flumine vivo abluerit. Idem testatur veteribus receptum fuisse, etiam Sophoclis interpres super [?: -iacem ] . Verissimile autem est, hanc pravam opinionem unde profectam, quia olim primi parentes ac patriarchae docuerint, oportere nos aqua vivente metaphorica, id est. Christi expiatione lavari ac mundari, ex qua [?: ] quis biberit, non sitiet, nec morietur unquam, etc. Quod posteri, accepta eorum locutione proprie, de aqua materiali intellexerunt. Hinc etiam adversariorum [?: er-r ] , aut furor potius, qui dicunt, Aqua benedicta deleat [?: -a ] delicta, sit tibi salus et vita, etc. Hac metaphora [?: to- ] Scriptura nos hortatur ad lotionem, ut Isaiae 1, [?: La-ini ] et mundi estote. Ubi observandum est, quod [?: du- ] lotionis mentio fiat: alterius, quam Deus [?: homi- ] severissime iniungit: et alterius, quam ipse eis ul [?: ] [?: -fert ] , inquiens: Si peccata vestra erunt ut coccinum, [?: ] [?: -a ] candescent. Vide ibi prolixius. Illa prior est [?: -tia ] , ut ex ipso textu apparet: posterior est remissio peccatorum, seu liberatio a culpa et poena, aut gratuita iustificatio ac vita, tametsi et ipsa poenitentia aut conversio merum purumque Dei in nobis, non nostri veteris Adami opus sit. Sic et Psal. 51 Lava me ab iniquitate mea, et a peccatis meis munda me. Item, Asperge me Domine hysopo, et lavabis me, et super nivem dealbabor. Sic Iohannes dicit, nos sanguine Christi mundari ab omnibus peccatis. et Apoc. 7 et 21, Nos stolas nostras lavare in sanguine agni. Lavare manus etiam innocentiae professionem indicat: sicut candidati Romani albedine vestis suam innocentiam, et animum alienum a sanguine et crudelitate (quod maxime in magistratu requiritur) populo venditabant. In hanc sententiam dicit David Psal. 26, Lavabo manus meas in innocentia, et circumdabo altare tuum: pro, ero et ostendam me esse innocentem. Simul vero alludit ad morem sacerdotum, manus suas ante sacrificium abluentium. Sic et Deut. 21 praescribit Deus caeremoniam, qua senatores civitatum lotione manuum testarentur, se innoxios esse de caede reperti in vicinia cadaveris. Sic et Pilatus Matth. 27, in signum ac protestationem suae innocentiae, qui in insontis Iesu caedem non consentiat, sed tantum coactus importunitate Iudaeorum cogatur eum ad supplicium dedere, lavat manus coram toto populo. Voluit vero eo ipsius facto testatam fieri coram omnibus innocentiam Christi, qui revera non propter sua, sed tantum propter aliena peccata pateretur. Significat item vitam innocentem ac sanctam praestare, ut postea in voce MANUS dicam. Psal. 73. Utique frustra mundavi cor meum, lavi in innocentia manus meas: pro, frustra innocenter vixi, cum impiis et iniustis bene sit, contra autem bonis male. Idem valet Lavare cor, Hier. 4. Contraria plane vis est locutionis, Manus aliquorum esse contaminatas, praesertim si addatur Sanguine. Isa. 1. Lavare pedes, significat sordidissima et ignobilissima quaeque munera obire. Sic Abigail post mortem Nabal respondet Davidi, ipsam in uxorem ambienti. Sic enim 1. Sam. 25 legitur: Quae surgens incurvavit se facietenus in terram dicens: Ecce ancilla sit tua famula, ut lavet pedes servorum domini mei. In eodem sensu utitur et Paulus hac phrasi 1. Tim. 5, cum describens viduam qualisnam fit in diaconissam templi deligenda, inter alia dicit, Si pedes sanctorum lavit: quo et beneficentiam et humilitatem eius notat. Nam lavare pedes, et officium est charitatis, et valde servile opus. Christus quoque lavit suis Apostolis pedes in postrema coena, Ioh 13, non tam officii illius gratia, quod eo tunc valde indigerent, quam docendi causa. Tria autem eos eo facto docere voluit, quae quidem clare ex textu habentur. Primum, iustificatos, aut sanguine Christi ablutos, adhuc quotidie in hac vita vivendo, quam Hebraei metaphora ambulationis et viae denotant, incidere in varia peccata tum omissionis, tum commissionis, de quibus sit necesse eos subinde petere condonationem, et repetere, Amplius lava me Domine. Nisi enim ille talem lotionem nobis subinde adhibuerit, non habebimus cum eo partem in regno caelorum. Secundo, eodem facto monuit eos de mutuis officiis, summa promptitudine sibi invicem praestandis. In qua parte illud credo vel in primis inclusum esse, ut doctores sibi invicem quotidianos lapsus ac offensiones condonent. Postremo, eodem symbolo voluit eos Christus docere modestiam ac humilitatem, ut quandoquidem ipsemet Dominus ac praeceptor, atque adeo viventis Dei filius, adeo semet humiliavit et exinanivit, ut non tantum Apostolis in coena, sed etiam omnes omnium nostrûm turpissimas peccatorum et poenarum sordes suo preciosissimo sanguine a nobis abluerit et exterserit, et insuper in se transtulerit: nos quoque vicissim non gravemur, nos infra infimos fratres demittere, et servi eorum fieri. Lavare in vino vestimentum et operi mentum, vel, ut alii verterunt, pedem, Gen. 49, significat per hyperbolen, maximam fore vini copiam in terra Iehuda, ut eo quasi ad sordidos usus operaque abuti possint: sicut praedives

-- 276 --

527/528 quidam Lipsiae in Cretico vino balneasse, et alius taleris tectum contegere voluisse fertur. Lavare manus, aut vestigia sua, in sanguine hostium, Psal. 58, est, plena et felici victoria potiri. inquit enim: Laetabitur iustus cum viderit ultionem, vestigia sua lavabit in sanguine impii. Credo esse allusionem ad victoriam militarem, ubi victores necessario pedes suos ponunt aut gradiuntur in sanguine hostium, cum passim terra sit cruore contecta, cumque fugientes persequuntur ac caedunt, quorum sanguine viae passim contaminantur. Lavare sordes et sanguines Iuda, est, ei sua peccata condonare, et praeterea spiritu suo eam renovare, aut instaurare. Ezech. 16. ubi prolixe immunda nativitas Iudae, id est, originale peccatum omnium hominum notatur. Vide locum. Porro Isaiae 4 est locus perelegans. inquit enim: Cum Dominus laverit sordes filiarum Syon, et sanguines Hierusalem amoverit de medio eius, in spiritu iudicii et spiritu ardoris aut purificationis. Ob metaphoram porro, de qua supra diximus, aut similitudinem quandam externae et internae lotionis, verisimile est Deum tum olim illos veteres lotionum typos ordinasse, tum etiam porro baptismi Sacramentum instituisse. Nam in Sacramentis constituendis Deus non tantum pro arbitrio voluntateque sua agit, sed etiam tales res aut elementa deligit, quae vel similitudine quadam externa, spiritualia beneficia pingunt, et veluti ante oculos ponunt. ut, sicut esus panis aut vini corporalem corporis nutritionem, ac deperditarum virium instaurationem operatur: sic etiam corporis Christi passio ac spiritualia beneficia alunt et reficiunt animam. Item, sicut aqua visibiliter foris sordes corporis abluit: sic Deus intus per hoc Sacramentum animam, remittendo peccata, sanguine Christi lavat. Porro circumcisio nomine religionis damnans, abscindens et abiiciens aliquid de instrumento generationis, et quasi fonte huius miserae propagationis ac vitae, totam hanc naturalem nativitatem, ipsumque naturalem aut carnalem hominem damnavit, ac ostendit pravitatem hominis non ex sola mala institutione aut consuetudine venire, seu tantum externum et accersitum quidpiam esse, ut Philosophi putarunt, sed in ipsa natura eius penitus insitum, atque adeo ipsum primum semen vitiosum et immundum esse: ideoque nisi totus homo prorsus denuo spiritualiter natus fuerit ex Deo, sit in aeternum periturus, qualibuscunque demum naturalibus dotibus ac operibus sit ornatus: quia illa omnia sint imagine diaboli infecta ac deformata, vel potius in ipsam plane transformata. Dicitur ergo Baptismus lavacrum regenerationis, et mundare Ecclesiam ac animam, Ephes. 5. Tit. 3: quia Deus per Verbum et Sacramenta, sanguinem, passionem, ac meritum Christi nobis credentibus applicans, emundat nos ab omnibus peccatis. Ideo et Ananias hortatur Paulum ad suscipiendum Baptismum: inquiens: Surge Saul frater, et ablue peccata tua. Nec obstat quod Petrus dicit 1. capite 3, Non ablutio immundiciae carnis, sed bonae conscientiae confirmatio in Deum. Non enim loquitur de causa formali, sed de effectu. non excludit Sacramenta a causa instrumentali mundationis: sed eorum opus, effectum ac beneficium dicit consistere non in externa corporis, sed interna animae mundificatione. Intelligo autem confirmationem pro interrogatione: quia olim in disputationibus confirmantes aliquas sententias, interrogabant, aut dari sibi quaedam petebant, ex quibus concludebant: in quo sensu etiam Aristoteles verbum Interrogare accipit. Sic et in contractibus confirmationis gratia interrogabant, ac stipulabantur ab emptore: Num tu hoc mihi vendis, locas, donas, etc? Quo respondente, et clare assentiente, solide contractus confirmabatur. Sic et in Baptismo est stipulatio ac confirmatio tum Dei, quod nobis velit esse propitius: tum et nostrae conscientiae, quod eam velit in unum ac solum hunc Deum credere, ac certo statuere eum sibi propter Christum esse propitium, et in eius veluti propitii patris sinu conquiescere, impetrante et confirmante nobis hunc accessum ad Deum, iustitiam ac fiduciam, Christo sacerdote nostro ad dexteram patris sedente, qui ob hanc nostram iustitiam resurrexit. Hunc non dubito esse verum et genuinum Petri sensum: sicut et Lutherus vertit stipulationem, einen Bundt. Alius quispiam in suis Annotationibus torquet hunc locum ad veram obedientiam, de qua hic nondum agitur. Verum de loco Petri et supra in voce BAPTISMI dictum est aliquid. Porro cum Christus Matth. 6 depingit hypocritarum ieiunia, dicit eos solere studio deformare, autetiam quasi immundam reddere faciem, ut videantur pallere, aut etiam fusca facie esse prae fame. Quare contra praecipit piis, ut ieiunantes lavent faciem, et caput inungant: id est, amoveant omnem ostentationem ieiunii, et illum externum luctum, ac interea intus in animo vere sua peccata lugeant, et reipsa ieiunent.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.