Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LATUS, lateris, obscuras aliquot locutiones [?: ha- ] quarum nonnullas commemorabo. Isaiae 66. Superlati portabimini, et super genua laetificabimini. Praedixit Propheta summam felicitatem piorum, veniente [?: ] schia: et alludit ad morem, quo infantes a matre autem tricibus gestari solent in pectore quidem, sed tamen [?: ] sus dextrum latus, reclinati in dextrum brachium: [?: ] lentque reclinari in genua aut sinum sedentis, [?: qu- ] cum eis lusitant suavius et ociosius, eosve laetificant aut exhilarant. Lateri spinae, aut in lateribus spinae, aut in praedicit Deus hac locutione gravissimas molestiis et damna, quae essent reliquiae Ethnicorum in terra Canaan, si non prorsus delerentur, Israelitis [?: exhibitu- ] nempe, perinde ac si spinae et clavi essent alicui [?: ocu-- ] et laterib. iacenti, ut in eis volutaretur cubaretque Num. 33 Ios. 13. Iud. 2. Latera terrae, extremitates eius notat [?: ] 31, Congregabo eos de laterib. terrae. Sic et Ier. 25, [?: T- ] manus excitabitur a latere terrae: i. ab extremitate [?: ]

-- 275 --

525/526 [?: -yon ] arx latera Aquilonis nominatur, propterea quod [?: e-t ] Hierosolymae ad Aquilonem. Sic enim Isaiae cap. 14 [?: -nsultat ] Assyrio regi, quod iactaverit se sessurum in [?: mon-e ] iustificationis, in lateribus Aquilonis: id est, in arce Davidis, aut in Syon, ubi aliquandiu arca et ministerium fuit. Sic et Psal. 48, Pulcher locus et gaudium universae terrae est mons Syon, latera Aquilonis, civitas [?: -egis ] magni. Dicitur igitur illa arx latus Aquilonis, [?: -uia ] est urbis latus Aquilonare. Porro ob celebritatem [?: -oci ] , aut arcis eius, saepe haec periphrasis Arx Syon totam Hierosolymam notat: sicut et vox Syon. Cadent a [?: -a-ere ] tuo mille, et decem milia, ad te autem non appropinquabit: Psal. 91, id est, circa te peribunt plurimi, ut [?: ] in praelio: te vero Deus custodiet ac proteget, ne quid tibi accidat, sed ex media caede aut naufragio incolumis evadas, infinitis circa te pereuntibus. Sic et Proverb. 3 dicitur Deus a latere piorum staturus, aut [?: -s ] astiturus. Latera domus: id est, partes. inquit enim Psal. 128. Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. pro, sicut vitis abundans, passim circa se in his palmitibus habet botros pendentes: sic passim in [?: -teribus ] et angulis aedium, circa uxorem tuam in melio versantem, erunt et versabuntur liberi tui, dum alius aliud agit aut lusitat. Pulchra similitudo aut hypotyposis est.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.