Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LAQUEUS, figurate admodum varie accipitur ob [?: -ures ] laquei proprietates. Nam et ab hoste, aut quae ante alterius exitium, ut a venatore, struitur, et occultum quid et fraudulentum est, et sûbitaneum, et veluti optivum faciens, aut tenens illaqueatum, et denique [?: exi-ale ] . Ex hisce tam variis veluti proprietatibus laquei, valde multa non quidem prorsus ac extreme diversa, [?: -d ] tamen nonnihil differentia significata exoriuntur, [?: ] quibus quoad potero ordine dicam. Laquet mortis, Psal. 18, videntur significare dolores mortiferos, aut le [?: -es ] . Exponit enim ipsemet Psaltes, per dolores mor [?: tis ] inferni, et per tribulationes. Aliqui exponunt dolores ab ipsa morte et inferno immissos, cuiusmodi [?: so-- ] Satan conscientiis tentatis et perterrefactis immittere, quae sunt veluti gustus aut sensus aeternae mortis. Posset quis dicere, esse metaphoras, quod mors talibus omnibus, ac laqueis ad se homines attrahat. Hic laqueus mortis poenam magis notat. Alius eiusdem locutionis sensus esse videtur, nempe ad culpam peccatumque pertinens, cum dicitur Prov. 13, Lex sapientis est fons vitae, ad recedendum a laqueis mortis: pro, ad vitanda pericula et occasiones exitii. Laqueus, pro insigni damno, aut etiam exitio videtur poni Exod. 10: cum servi Pharaonis eum hortantur, ut dimittat Israelitas, dicentes. Usquequo erit nobis in laqueum? id est, perget nobis damno ac plane exitio esse, sicut si laqueo caperemur, aut strangularemur. Sic David adversariis suis male precatur Psal. 69, Sit illis mensa eorum in laqueum, retributionem et offendiculum: id est, summae voluptates et commoda eorum sint illis extremo exitio. Sic Dominus dicitur pluiturus super impios, laqueos, ignem, et sulphur: Psal. 11. id est, summa mala, tristissimasque poenas. In hoc sensu dicit Saul, 1. Sam. 18, se daturum esse Davidi filiam, ut sit ei laqueus, et sit in eum manus Philistaeorum, non manus ipsius Saulis: id est, ut desiderio potiundi filia regis, studioque consequendi proposita praeputia, temere sese praecipitet in pericula, praeliando contra Philistaeos: et ita pereat, nec opus sit ipsum Saulem eum interficere, culpamque caedis sustinere. Apostolo Paulo laqueus videtur. significare necessitatem, et veluti quandam captivationem conscientiae, cum 1. Corinth. 7. de caelibatu disserens dicit, se caelibatum non eo consilio praedicare illis, ut eis laqueum iniiciat: id est, tanquam extreme necessarium, aut ut eorum conscientias ad eum astringat, eosve compellat id vitae genus suscipere, ad quod pie agendum non omnes sunt idonei: sed tantum, ut rem commodam calamitosae huic vitae, ac plane liberam. Nam laqueus quod caepit, constringit, et captivum tenet volens nolens, atque etiam suffocat: sicut videmus leges, vota ac iuramenta caelibatus nunc plurimos invitos in captivitate detinere, multosque etiam spiritualiter suffocare. Alii exponunt, Non ut vobis occasionem et ansam peccandi aut exitii obiiciam: quod tamen idem est. Nam dum innumeri inviti in caelibatu detinentur, remedioque scortationis divinitus commonstrato et oblato, nempe coniugio, abstinere coguntur, necessario in summas turpitudines prolabuntur. Sic pro necessitate et captivitate videtur accipi et Psal. 124. Anima nostra sicut avicula evasit ex laqueo aucupum: laqueus contritus est, et nos liberati sumus. id est, vis hostilis est divinitus fracta, quae nos captivos detinebat. Laqueum significare subitaneum, impraevisum et impraemeditatum malum, satis indicat ipsemet Dominus, cum dicit Luc. 21, extremam diem venturam super habitatores terrae tanquam laqueum subito. Laqueos alicui ponere, Psal. 38, et 119, est struere ei letiferas aut exitiales insidias. sic inquit Psal. 142. In via qua ambulaturus eram, absconderunt mihi laqueos. Contra vero liberare alicuius pedes a laqueo, est, eum ex talibus insidiis, periculis ac difficultatibus eripere. Idem est, liberare a laqueo venatoris: id est, ab insidiis adversariorum, Psal. 91. Sic et Psal. 141 accipitur, custodire a manibus laquei aliquem, et a laqueis operantium iniquitatem: pro a potestate et insidiis eorum. A laqueo diaboli evigilare, est, agnoscere eius errores ac fraudes, quibus adversarios veritatis captivos et irretitos detinet: et est contrarium poenitentiae, ac agnitionis veritatis. Laqueus alicuius in aliqua re est, Prov. 12. In praevaricatione labiorum laqueus mali, at iustus evadit ex tribulatione: in iusto Dei iudicio improb. sibi pro prioore aut sermone exitium accersit, pium vero eripit Deus. Abscondere alicui laqueos, seu clam ponere, est, clam et dissimulanter struere insidias, molirique fraudulenter exitium. Ps. 140, 42. 64. Sic et Ier. inquit ca. 18. Foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedib. meis. Accipere laqueum animae suae, Prov 22. Ne discas vias eius, et accipias laqueum animae tuae: ine malorum mores imitando, tibimet tuaeque vitae exitium accersas. Exo. 34. Deut. 7. Ios. 27, et saepe alias prohibet Deus,

-- 274 --

523/524 ne Iudaei ullum foedus faciant cum Cananaeis, neve parcant eis, aut eorum idolis, ne sint eis in laqueum: pro, ne paulatim eos pertrahentes ad suas impietates, eos in iram ac poenas Dei pertrahant, seducantque, ac tandem etiam iusto Dei iudicio incipiant fieri superiores illis, maximo ipsorum malo. Pavor hominum ponit laqueum: qui autem sperat in Domino, is in tuto collocabitur. Proverb. 29. id est, diffidentia de ope Dei, et inde proveniens trepidatio, ac nimius metus hominum, et aliorum terrenorum periculorum, causa est ut nos Deus in talibus difficultatibus deserat, et succumbere patiatur. sicut ad Hieremiam dicit: Non trepides, ne conteraris. Contra autem fiducia opem Dei impetrat. Coniunguntur aliquando tria ista, Terror, fovea, et laqueus: ut Hier. 48, pavor, fovea et laqueus super te Moab: Et accidet, ut qui effugerit pavorem, incidat in foveam: et qui ascenderit de fovea, capiatur laqueo: quia adducam super Moab annum visitationis, dicit Dominus. ubi per pavorem videtur significare hostilem impetum, et inde ortum terrorem: per foveam autem, et laqueum, alias calamitates ac exitia, quae eis Deus una erat immissurus, ita ut evadere non possent, sed ex alio exitio in aliud ruerent, iuxta illud: Incidit in Scyllam, qui vult vitare Carybdim. Metus enim ac trepidatio facit tum inopes consilii, tum etiam ad repugnandum prorsus imbelles.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.