Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LAPIS, vox notae significationis, efficit non paucos subobscuros Hebraismos, etiam dum in propria significatione accipitur: nedum postea, cum ad figuratas transit. Ad cuius clariorem noticiam profuerit etiam aea legisse, quae infra de voce PETRAE dicuntur. Deut. 8 legitur: Cuius lapides ferrum, et e montibus eius excides aes: id est, cuius lapides sunt ferrei, vel continent materiam ferri, sunt metallici. commendatur ea regio a copia variorum metallorum. Sic Iob 28 habetur, quod lapides fundentaes: id est, liquefacti partim in aes, partim in scoriam distinguentur: plerunque sane metallicae materiae exterra effossae, lapidis vim speciemque referunt. Iob 14 dicitur: Ut lapides comminuuntur aqua, sic spem hominis perdis: id est, sicut lapides vel eluuntur fluxu aquae, vel etiam eius concussione ac agitatione ita prorsus in arenam rediguntur, ut restitui prorsus nequeant: sic homo paulatim, variis curis ac laboribus innumerisque malis absumitur, et veluti in nihilum redigitur, evanescitque. Artifices lapidis parietis, dicuntur 2. Sam. 5, latomi et fabri murarii. Caeterum Exod. 30. Ars lapidis, pro arte gemmaria ponitur. Iob 5 habetur, Cum lapidibus agri erit pactum tuum: scilicet, ne te laedant. Videtur autem hoc loco lapis significare figurate omnia inutilia, aut etiam noxia agri: ut sunt spinae, tribuli, lolium, etc. quae Deus impediet ne obsint vel homini, vel eius pecudibus aut segeti. sicut contra olim in maledictione dixerat: Spinam et tribulum producet tibi terra, cum colueris eam. Deut. 27 iubet Deus aedificari altare de lapidibus perfectis aut integris, seu non violatis aut sectis ullo ferro. Sic et 1. Reg. 6, dicitur aedificatum templum de lapidibus integris, ut allati erant, nec esse in eius structura ullum instrumentum ferreum auditum. Sed hoc posterius videtur intelligendum esse, quod lapides ibi inter aedificandum caesi aut dolati non sint: non autem quod in latomiis non sint quadrati, aut ad amussim secti. Lapis viae, 1. Sam. 20, videtur indicare mercurialem statuam, seu lapidem monstrantem veram ac regiam viam: cuiusmodi tum olim apud Ethnicos habiti sunt, tum et postea, ac nunc quoque, in Papatu praesertim. Lapis pictus, Levit. 26. Neque lapidem pictum erigetis vobis. videtur statuam significare, quae non tantum caesione, sed et picturatione ad imaginem hominis paratur. Lapis manus: pro, quem manu proiicere solent, aut possunt, quem Latini manuarium dicunt. ut Num. 35, Si lapide manus percusserit eum. id est, lapide manuario, aut manu proiecto. Lapidum preciosorum multa est passim mentio in Sacris literis. Hinc lapides repletionum, aut plenitudinum, Exod. 25, et alibi, pro lapidibus in aurum annulorum, et alio qui includendis. Et Psal. 19, eloquia Domini dicuntur lapidib. preciosis desiderabiliora esse. Item in Proverbiis munus lapidi precioso comparatur. Lapides ignitos credo vocari carbunculum, rubinum, chrysolithum, pyropum, et similes, igneum fulgorem edentes. Ezech. 28. In medio lapidum ignitorum ambulasti: id est, praeclare ornatus fuisti, veluti si preciosis lapidibus esses indutus, aut veluti si inter sanctos fuisses computatus. Nam lapides preciosi etiam sanctos denotant, ut mox dicetur ex Apocalypsi: tametsi ibi per lapides ignitos omnino ipsum sanctuarium describi videtur. Lapidare, est aliquem lapidibus obruere. Exod. 19,

-- 272 --

519/520 Lapidando lapidabitur. 2. Sam. 16, Semei dicitur lapidasse lapidibus Davidem: id est, contra eum, tametsi a longe, lapides iactasse. Lapidare igitur non semper significat lapidibus interficere, sed etiam tantum lapides in aliquem coniicere: ut ex initio 12. cap. Marci apparet, et ex Quintiliano >lib. 8 cap. 2. Lapis ex pariete clamabit, et laquear ex tabulato respondebit: id est, contra testabuntur teque accusabunt iniuste partae opes, ipsaque aedificia ex rapina constructa: Habacuc 2.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-1.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.